Fidelis sermo nam si commortui

Layer G/A
Fulltext Carissime Fidelis sermo nam si commortui sumus et convivemus si sustinebimus et conregnabimus si negaverimus et ille negabit nos si non credimus ille fidelis permanet negare seipsum non potest Haec commone testificans coram Domino Noli contendere verbis ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis Profana autem et vaniloquia devita multum enim proficiunt ad impietatem et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymenaeus et Philetus qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem esse iam factam et subverterunt quorumdam fidem Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam Si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
Text Source 2T 2,11–21

Conspectus