Laetatus sum

Layer L
Fulltext Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Ierusalem
Ierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
Illuc enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israel ad confitendum nomini Domini
Quia illic sederunt sedes in iudicio sedes super domum David
Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem et abundantia diligentibus te
Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
Text Source Ps 121,1–7

Conspectus