Si ego in Spiritu Dei eicio daemones

Layer G/A
Fulltext Dixit Iesus turbis Si autem ego in Spiritu Dei eiicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiet Qui non est mecum contra me est et qui non congregat mihi spargit Ideo dico vobis Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur Progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur Bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii Ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
Text Source Mt 12,28–37

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Troyes 1489 (before), Missal, Missale Trecense | 83 T Pent QuT f6 Ev M2 316 (132v)
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Pent QuT f6 Ev M2 243 (115r)
FR Metz 1348, Missal, BM Metz Ms. 10 | 709 T Pent QuT f6 Ev M2 63 (233v)