Haec est dies quam fecit Dominus

Layer L
Fulltext Haec est dies quam fecit Dominus Dies est laetitiae
Qua sol nobis illuxit comminus Christus sol iustitiae
Qua ereptis miseris de lacu miseriae
Palmam mundo protulit insignem victoriae
Qua scisso chirographo Adae culpae veteris
Ovem pastor perditam revexit in umeris
Haec est dies prima mundi tenebras quae dispulit
Et iucundae novum lucis mundo munus intulit
Haec est qua fulsere mundo Christi natalitia
Haec est Christi insignita resurgentis gloria
Celebretur ergo dies ista cum laetitia
Psallat Christo caelum tellus et cum eis omnia
Text Source AH 39:26

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal, Missale Dolense | 112 T Trin H1 D Seq M2 99 (87r)
FR Tarentaise 1530, Missal, Missale Tarentasiense | 604 T Pasc H1 f3 Seq M2 108 (3r)
FR Bayeux 1503, Missal, Missale Baiocense | 107 T Ep H1 D Seq M2 24 ()
FR Bayeux 1503, Missal, Missale Baiocense | 107 T Pasc H7 D Seq M2 101 (88r)
FR Bayeux 1503, Missal, Missale Baiocense | 107 T Trin H1 D Seq M2 111 ()