Mundi renovatio

Layer L
Fulltext Mundi renovatio nova parit gaudia resurgenti Domino conresurgunt omnia elementa serviunt et auctoris sentiunt quanta sint sollemnia
Ignis volat mobilis et aer volubilis fluit aqua labilis terra manet stabilis alta petunt levia centrum tenent gravia renovantur omnia
Caelum fit serenius et mare tranquillius spirat aura levius vallis nostra floruit revirescunt arida recalescunt frigida quando ver intepuit
Gelu mortis solvitur princeps mundi tollitur et eius destruitur in nobis imperium cum tenere voluit in quo nihil habuit ius amisit proprium
Vita mortem superat homo iam recuperat quod prius amiserat paradisi gaudia
Viam praebet facilem Cherubim versatilem ut Deus promiserat amovendo gladium Amen
Text Source AH 54:148 – Adamus de Sancto Victore

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
CH Chur 1497, Missal, Missale Curiense | 15 T Pasc H5 D D.prop Seq M2 212 (90v)
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal, Missale Dolense | 112 T Pasc H1 S Seq M2 84 (72r)
HU Esztergom 1484, Missal, Missale Strigoniense | 248 T Pasc H1 D Pasc Seq M2 622 ()
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 T Pasc H1 S Seq M2 87 ()
CZ Olomouc 1400-1500, Missal, VK Olomouc M III 8 | 18 T Pasc H1 f4 Seq M2 232 (114r)
PL Kraków 1493 (after), Missal, Missale Cracoviense | 100 T Pasc H1 f6 Seq M2 220 (102r)
DE Konstanz 1505, Missal, Missale Constantiense | 27 T Pasc H1 S Seq M2 199 (83r)
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 T Pasc H1 S Seq M2 197 (88)