Egrediens Iesus ... Sequere me (J 1)

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Egrediens Iesus venit in Galilaeam et invenit Philippum Et dicit ei Iesus Sequere me Erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri Invenit Philippus Nathanael et dicit ei Quem scripsit Moyses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth Et dixit ei Nathanael A Nazareth potest aliquid boni esse Dicit ei Philippus Veni et vide Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo Ecce vere Israelita in quo dolus non est Dicit ei Nathanael Unde me nosti Respondit Iesus et dixit ei Priusquam te Philippus vocavit cum esses sub ficu vidi te Respondit ei Nathanael et ait Rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israel Respondit Iesus et dixit ei Quia dixi tibi Vidi te sub ficu credis; maius his videbis Et dicit ei Amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
Text Source J 1,43–51

Conspectus