Conspectus

Assignment Rubrics Genre Item P.N
synod/council Ordo qualiter in ecclesia ab episcopis synodus ag… H Veni creator Spiritus mentes tuorum visita. 1 (1r)
synod/council Post haec unus ex episcopis senioribus surgens ha… Or Adsumus Domine Sancte Spiritus adsumus quidem peccati immanitate detenti sed in nomine tuo specialiter aggregati. Veni ad nos et esto nobiscum et dignare illabi cordibus nostris. Doce nos quid agamus quo gradiamur et ostende quid efficere debeamus ut te auxiliante tibi in omnibus placere valeamus. Esto salus et suggestor et effector iudiciorum nostrorum qui solus cum Patre et eius Filio nomen possides gloriosum. Non nos patiaris perturbatores esse iustitiae qui summam diligis aequitatem ut in sinistrum nos non ignorantia trahat non favor inflectet non acceptio muneris vel personae corrumpat sed iunge nos tibi efficaciter solius gratiae tuae dono ut simus in te unum et in nullo deviemus a vero. Qualiter in nomine tuo collecti sic in cunctis teneamus cum moderatione pietatis iustitiam ut et hic a te in nullo dissentiat sententia nostra et in futuro pro bene gestis consequamur praemia sempiterna. Amen. 2 (1v)
in synodo/M2/Mass Propers Finita oratione dicat episcopus Oremus. Archidiac… Or Omnipotens sempiterne Deus qui nos incolumes misericordia tua in hunc locum specialiter aggregasti mentes nostras quaesumus Paraclitus qui a te procedit illuminet et inducat in omnem sicut tuus promisit Filius veritatem custosque in tua fide et caritate corroboret ut exercitatio temporalium conciliorum proficiat nobis ad aeternae felicitatis augmentum. 3 (2r)
in synodo/M2/Mass Propers Finita collecta legatur evangelium secundum Matth… Ev In illo tempore. Misit Iesus duodecim discipulos suos praecipiens eis dicens In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Euntes autem praedicate dicentes quia appropinquabit regnum caelorum. Infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eiicite. Gratis accepistis gratis date. 3 (2r)
synod/council/1 Post lecto evangelio dicat episcopus Orate. Pro u… Ps Ad te Domine levavi. 4 (2v)
synod/council/2 Ps Deus misereatur nostri. 4 (2v)
synod/council/3 Ps Ecce quam bonum. 4 (2v)
synod/council/1 Et preces W Adiuva nos Deus salutaris noster. 4 (2v)
synod/council/2 W Domine ne memineris iniquitatum nostrarum. 4 (2v)
synod/council/3 W Deus tu conversus vivificabis nos. 4 (2v)
synod/council/4 W Ostende nobis Domine misericordiam tuam. 4 (2v)
synod/council/5 W Memento congregationis tuae. 4 (2v)
synod/council/6 W Ne tradas bestiis animas confidentes tibi. 4 (2v)
synod/council/7 W Ne intres in iudicium cum servis tuis Domine. 4 (2v)
synod/council/8 W Exsurge Domine adiuva nos. 4 (2v)
synod/council/9 W Adiutorium nostrum in nomine Domini. Qui fecit. 4 (2v)
synod/council/1 Oratio Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut rationabilia semper meditantes quae tibi placita sunt et dictis exsequamur et factis. Per. 4 (2v)
synod/council/4 Pro omnibus episcopis et cuncto clero Ps Miserere mei Deus. 4 (2v)
synod/council/5 Ps Deus in adiutorium meum. 4 (2v)
synod/council/6 Ps Inclina Domine. 4 (2v)
synod/council/10 Et preces W Sacerdotes tui induantur iustitiam. 4 (2v)
synod/council/11 W Salvos fac servos tuos Domine. 4 (2v)
synod/council/12 W Convertere Domine usquequo. 5 (3r)
synod/council/13 W Mitte eis auxilium de sancto. 5 (3r)
synod/council/14 W Domine exaudi. 5 (3r)
synod/council/2 Oratio Or Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia magna solus praetende super famulos tuos et super cunctas congregationes illis commissas Spiritum gratiae salutaris et ut in veritate tibi complaceant perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. Per. 5 (3r)
synod/council/7 Pro rege et populo Christiano Ps Domine in virtute. 5 (3r)
synod/council/8 Ps Ad te levavi oculos meos. 5 (3r)
synod/council/9 Ps Ni(si quia Dominus). 5 (3r)
synod/council/15 Et preces W Domine salvum fac regem. 5 (3r)
synod/council/16 W Salvum fac servum tuum. 5 (3r)
synod/council/17 W Salvum fac populum tuum Domine. 5 (3r)
synod/council/18 W Nihil proficiet inimicus in eo. 5 (3r)
synod/council/19 W Fiat pax in virtute tua. 5 (3r)
synod/council/20 W Domine exaudi. 5 (3r)
synod/council/3 Oratio Or Conserva quaesumus Domine longaeva prosperitate populo tuo rectorem quem dedisti et famulis tuis tuae caritatis Spiritum infunde et populum Christianum potentiae tuae dextera ab omni adversitate custodi. Per. 5 (3r)
synod/council/10 Pro pace et victoria populi Christiani Ps Domine refugium factus. 5 (3r)
synod/council/11 Ps Qui habitat in adiutorio. 5 (3r)
synod/council/21 W Adiuva nos Deus salutaris noster. 5 (3r)
synod/council/22 W Exsurge Domine. 5 (3r)
synod/council/23 W Fiat pax in virtute. 5 (3r)
synod/council/24 W Adiutorium nostrum. 5 (3r)
synod/council/25 W Domine ne memineris. 5 (3r)
synod/council/26 W Domine exaudi. 5 (3r)
synod/council/4 Oratio Or Hostium nostrorum quaesumus Domine elide superbiam et dexterae tuae virtute prosterne eorum contumaciam. Per. 5 (3r)
synod/council/1 Deinde omnes in suis locis resideant et diaconus… F Cum constet omnibus. 5 (3r)
synod/council/2 Qua expleta legitur ex Carthaginensi concilio De… F Credimus in Deum Patrem omnipotentem visibilium et invisibilium factorem et in unum Iesum Christum Filium eius. Natum de Patre Unigenitum hoc est de substantia Patris Deum de Deo lumen de lumine Deum verum de Deo vero natum non factum unius substantiae cum Patre quod Graeci dicunt homousion per quem omnia facta sunt in caelo et in terra. Quia propter homines et nostram salutem descendit incarnatus est homo factus per Virginem Mariam. Passus est et resurrexit tertia die. Ascendit in caelum venturus est iudicare vivos et mortuos et in Spiritum Sanctum. Eos autem qui dicunt erat quando non erat et quia ex nullis exsistentibus factus est vel alia substantia dicentes mirabilem Filium Dei hos anathematizat Ecclesia catholica et apostolica disciplina. 6 (3v)
synod/council/3 His itaque primo die synodali iudicio deliberatis… F Humiliate vos ad benedictionem. Qui dispersos Israel congregat ipse vos hic et ubique custodiat. R. Amen. Et non solum vos custodiat sed et ovium suarum idoneos custodes efficiat. R. Amen. Ut cum summo Christo pastore de gregum suorum pastione gaudeatis in caelo. [R.] Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. [R.] Amen. 7 (4r)
synod/council/27 Tunc archidiaconus dicat W In nomine Domini nostri Iesu Christi eamus cum pace. 8 (4v)
synod/council/5 Secunda vero die iterum ecclesiam ingressi. Tunc… Or Nostrorum tibi Domine curvantes genua cordium quaesumus ut bonum quod nobis a te requiritur exsequamur scilicet ut prompta tecum sollicitudine gradientes discretionis assiduae subtile iudicium faciamus ac misericordiam diligentes clarescamus studiis tibi placitae actionis. Per. 8 (4v)
synod/council/6 Tunc ab omnibus respondeatur Amen. Dicat archidia… Or Mentibus nostris quaesumus Domine Spiritum Sanctum benignus infunde quatenus in nomine tuo collecti sic in cunctis teneamus cum moderatione pietatis iustitiam ut hic a te in nullo dissentiat voluntas nostra sed semper rationabilia meditantes quae tibi placita sunt et dictis exsequamur et factis. Per. 8 (4v)
synod/council/7 Oratio Or Deus qui nos iustitiam loqui et quae recta sunt praecipis iudicare tribue nobis ut nec iniquitas in ore nec pravitas in mente inveniatur ut puro cordi purior sermo consentiat ostendatur in opere iustitia nec appareat dolus in lingua sed ex corde veritas proferatur. Per. 9 (5r)
synod/council/1 Deinde legatur evangelium secundum Lucam Ev In illo tempore. Designavit Dominus et alios septuaginta duos discipulos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Et dicebat illis Messis quidem multa operarii pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite. Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite ergo portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis primum dicite Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illum pax vestra. Sin autem ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua. 9 (5r)
synod/council/12 Finito evangelio statim dicat metropolitanus Orat… Ps Domine ne in furore primum. 10 (5v)
synod/council/13 Ps Beati quorum. 10 (5v)
synod/council/14 Ps Beatus qui intellegit. 10 (5v)
synod/council/28 Et preces W Exclamaverunt ad Dominum cum tribularentur. 10 (5v)
synod/council/29 W Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. 10 (5v)
synod/council/30 W Mitte eis Domine. 10 (5v)
synod/council/8 Or Omnipotens sempiterne Deus salus aeterna credentium exaudi nos pro infirmis famulis et famulabus tuis pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium ut reddita sibi sanitate gratiarum tibi in ecclesia tua referant actiones. Per. 10 (5v)
synod/council/15 Pro omnibus nobis bona facientibus Ps Ad te Domine levavi. 10 (5v)
synod/council/16 Ps Ad te levavi oculos meos. 10 (5v)
synod/council/31 Et preces W Oculi omnium in te sperantium. 10 (5v)
synod/council/32 W Dispersit dedit pauperibus. 10 (5v)
synod/council/33 W Mitte eis Domine auxilium. 10 (5v)
synod/council/9 Or Omnipotens sempiterne Deus salus aeterna credentium exaudi nos pro infirmis famulis et famulabus tuis pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium ut reddita sibi sanitate gratiarum tibi in ecclesia tua referant actiones. Per. 10 (5v)
synod/council/17 Pro omnibus nobis bona facientibus Ps Ad te Domine levavi. 10 (5v)
synod/council/18 Ps Ad te levavi oculos meos. 10 (5v)
synod/council/34 Et preces W Oculi omnium in te sperantium. 10 (5v)
synod/council/35 W Dispersit dedit pauperibus. 10 (5v)
synod/council/36 W Mitte eis Domine auxilium. 10 (5v)
synod/council/10 Or Omnipotens et misericors Deus placatus fideles tuos intende qui recolentes divina mandata opem indigentibus subministrant ut sicut eorum devotio nobis est necessaria ita sit tibi semper accepta. Per. 10 (5v)
synod/council/19 Pro fidelibus defunctis. Psalmi Ps Te decet hymnus. 11 (6r)
synod/council/20 Ps De profundis. 11 (6r)
synod/council/21 Ps Confitebor. 11 (6r)
synod/council/37 Et preces W Ne tradas bestiis animas confitentes. 11 (6r)
synod/council/38 W In memoria aeterna. 11 (6r)
synod/council/39 W Redimet Deus animas sanctorum. 11 (6r)
synod/council/40 W A porta inferi. 11 (6r)
synod/council/41 W Requiem aeternam dona. 11 (6r)
synod/council/11 Oratio Or Absolve quaesumus Domine animas famulorum famularumque tuarum ab omni vinculo delictorum ut in‹ter› resurrectionis gloria inter sanctos tuos resuscitari mereantur ad vitam aeternam. Per resurgentem a mortuis. 11 (6r)
synod/council/4 Deinde omnibus residentibus sequitur homelia F Hesterno die fratres carissimi in synodo nostra quaedam nobis necessaria Deo auctore discussimus ac salubriter pertractavimus hodie vero necessarium diximus vestram admonere Christianitatem ut ante omnia et super omnia Deum diligentes absque initio et sine fine manentem credatis etiam Dei Filium in nullo a Patris Sanctique Spiritus potentia discretum de Virgine natum passum mortuum die tertia resurrexisse et quadragesimo die ad caelos ascendisse. Unde venturus est iudicare vivos et mortuos et omne saeculum per ignem. Quocirca expedit nobis carissimi fratres quatenus in hac praesenti vita taliter vivere studeamus qualiter pro exsecutione bonorum operum ante tribunal illius securi veniamus atque a dextris eius positi desiderabilem vocem illius audire mereamur Venite benedicti Patris mei percipite regnum quod vobis paratum est. 11 (6r)
synod/council/42 Quibus verbis secunda die peractis perquirantur q… W Humiliate vos ad benedictionem. 12 (6v)
synod/council/1 Tunc episcopus unus dicat benedictionem Ben Dominus rector mentis et linguae corporalis et spiritalis det vobis incrementa gratiae sacerdotalis. R. Amen. Et manu et lingua pauperes Christi recreantes cum ipsis fiatis ovantes. R. Amen. Ut ad dexteram omnipotentis Dei mereamini stare quando saeculum per ignem debet iudicare participium Agni Dei percipiatis. R. Amen. Quod ipse praestare dignetur qui ante constitutionem mundi praedestinatos et ante finem saeculi iustificatos in fine mundi reddet glorificatos per infinita saecula saeculorum. [R.] Amen. 12 (6v)
synod/council/43 Tunc archidiaconus dicat W In nomine Domini nostri Iesu Christi eamus cum pace. 13 (7r)
synod/council/12 Tertia denique die. Omnibus ut supra taxatum est… Or Ad te Domine interni clamoris vocibus proclamantes unanimiter postulamus ut respectu gratiae tuae solidati praecones virtutis efficiamur intrepidi tuumque valeamus cum omni fiducia loqui verbum. 13 (7r)
synod/council/13 Tunc archidiaconus dicat Erigite vos et statim me… Or Omnipotens sempiterne Deus qui sacro verbi tui oraculo promisisti ubi duo vel tres in nomine tuo congregati fuerint te medium fore adesto coetui nostro propitius et cor nostrum illumina misericors ut a bono misericordiae tuae nullatenus aberremus sed rectum iustitiae tuae tramitem in omnibus teneamus. Per Dominum. 13 (7r)
synod/council/14 Oratio Or Deus qui apostolis tuis indulgentia consulis et amore dominaris da spiritum sapientiae quibus dedisti regimen disciplinae ut de profectu omnium sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum. Per. 14 (7v)
synod/council/2 Sequitur evangelium secundum Lucam Ev In illo tempore. Dixit Dominus Iesus ad discipulos suos Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est. Nolite iudicare et non iudicabimini. Nolite condemnare et non condemnabimini. [Dimittite et dimittemini.] Date et dabitur vobis. Mensuram bonam et confertam et coagitatam et superaffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura qua mensi fueritis reme‹n›tietur vobis. Dicebat autem illis et similitudinem Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt? Non est discipulus super magistrum. Perfectus autem omnis erit si sit sicut magister eius. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae est in oculo tuo non consideras? Et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiiciam festucam de oculo tuo ipse autem in oculo tuo trabem non vides? Hypocrita eiice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. 14 (7v)
synod/council/44 Finito evangelio dicat metropolitanus Orate. Pro… W Salvos fac servos tuos. 15 (8r)
synod/council/45 W Mitte eis Domine auxilium de sancto. 15 (8r)
synod/council/46 W Nihil proficiat inimicus. 15 (8r)
synod/council/47 W Convertere Domine. 15 (8r)
synod/council/15 Or Deus qui caritatis dona per gratiam Sancti Spiritus tuorum cordibus fidelium infundis da fidelibus tuis pro quibus tuam deprecamur clementiam salutem mentis et corporis ut te tota virtute diligant [et] quae tibi sunt placita tota dilectione perficiant. Per. 15 (8r)
synod/council/48 Pro viventibus quibus debitores sunt. Hos psalmos… W Deus misereatur nostri. 15 (8r)
synod/council/49 W Qui confidunt. 15 (8r)
synod/council/50 W Ecce nunc benedicite. 15 (8r)
synod/council/16 Or Gratiae tuae quaesumus Domine supplicibus tuis tribue largitatem ut mandata tua te operante sectantes consolationem praesentis vitae percipiant et futurae. Per. 15 (8r)
synod/council/22 Pro his quos aliquando a debita paenitentia absol… Ps Domine ne in furore tuo. 15 (8r)
synod/council/23 Ps Beati quorum. 16 (8v)
synod/council/24 Ps Domine ne in furore (secundum). 16 (8v)
synod/council/51 Preces W Ne tradas bestiis. 16 (8v)
synod/council/52 W Convertere Domine. 16 (8v)
synod/council/53 W Exsurge. 16 (8v)
synod/council/17 Or Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetua donatione firmentur. Per. 16 (8v)
synod/council/5 Quibus expletis resideat unusquisque in suo loco.… F Credimus unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Patrem eo quod habeat Filium Filium eo quod habeat Patrem. Spiritum Sanctum eo quod sit ex Patre cum Filio. Non sine discretione confusa in una persona Trinitas ut Sabellius dicit neque separata aut diversa in natura divinitas ut Arius blasphemat. 16 (8v)
synod/council/6 De uno Filio quem Unigenitum dicimus manentem in… F Non carnem assumpsit Pater neque Spiritus Sanctus sed Filius tantum. Natus ex Patre Filius Dei secundum veritatem naturae ex homine hominis filius ut veritas geniti non adoptione non appellatione sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet ut esset verus Deus et verus homo unus Filius. 16 (8v)
synod/council/7 Item ex eodem F Neque sic est natus ex Virgine ut deitatis initium homo nascendo acciperet sed aeternus Deus homo ex Virgine natus est. 17 (9r)
synod/council/8 De Trinitate perfecta F In Trinitate nihil creatum aut serviens nihil maius aut minus. Nihil gratia aequale nihil sibi invisibile nihil creaturis visibile nihil moribus aut voluntate diversum nihil officio singulare nec alteri communicabile nihil confessum sed totum perfectum quia totum ex uno et unum. 17 (9r)
synod/council/9 De homine usion F Homousion ergo in divinitate Patris Filius homousion Patri et Filio et Spiritus Sanctus. Homo et usios Deo et homini unus Filius manens Deus in homine suo in gloria Patris. Non homo propter Deum vel Christus cum Deo sicut Nestorius blasphemat. Sed homo in Deo et in homine Deus. 17 (9r)
synod/council/10 [De] damnatione quorundam hereticorum F Post Concilium Nicaenum aliud in urbe Romana postea congregatum est. Quod catholici episcopi addiderunt de Spiritu Sancto quia postea inolevit hic error ut clamare sacrilego auderent dicere Spiritum Sanctum factum esse per Filium. Unde anathematizamus omnes qui non tota libertate proclamant eum cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae. Anathematizamus quoque eos qui Sabellii sequuntur errore[m] eundem dicentes Patrem esse quem et Filium. Anathematizamus Arium atque Eunomium qui pa‹t›ri impietate licet dissimili sermone et Filium et Spiritum asserunt esse creaturas. Anathematizamus Macedonios qui de Arii stirpe venientes non perfidiam mutaverunt sed nomen. Anathematizamus et Photinum qui Ebionis haeresim instaurat qui Iesum Christum tantum ex Maria confitetur. Anathematizamus eos qui duos Filios asserunt unum ante saecula et alterum post assumptionem carnis ex Virgine. Anathematizamus eos qui propter hominis animam rationalem et intelligibilem in suo corpore non ferunt substantiam nostram id est rationalem et intelligibilem sine peccato animam et suscepisse atque salvasse. Anathematizamus eos qui verum Dei Filium extensione aut collatione et a Patre separatum insubstantivum et finem habiturum esse contendunt. Si quis non dixerit semper Patrem semper Filium semper Spiritum Sanctum anathema sit. Si quis non dixerit Filium natum de Patre de substantia divina ipsius anathema sit. Si quis non dixerit Verbum Domini Filium Dei Deum et omnia posse et Patri aequalem anathema sit. Si quis non dixerit quod in carne constitutus Filius Dei cum esset in terra in caelis cum Patre erat anathema sit. Si quis dixerit quod in passione crucis dolorem sustinuit Filius Dei Deus et non caro quam induerat et forma servi quam sibi acceperat sicut ait Scriptura anathema sit. Si quis non dixerit qui[a] in carne quam assumpsit Christus sedet ad dexteram Patris in qua venturus est iudicare vivos et mortuos anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum Sanctum de Patre esse vere ac proprie sicut Filium de divina substantia et Deum verum anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum Sanctum omnia posse omnia nosse et ubique esse sicut Filium et Patrem anathema. Si quis dixerit Spiritum Sanctum factum aut Filium factum anathema. Si quis non dixerit omnia per Filium et Spiritum Sanctum Patrem fecisse id est visibilia et invisibilia anathema. Si quis non dixerit Patris et Filii et Spiritus Sancti unam divinitatem potentiam unam gloriam dominationem unum regnum atque unam voluntatem ac veritatem anathema. Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii et Spiritus Sancti aequales semper videntes omnia et continentes visibilia et invisibilia omnia iudicantes omnia vivificantes omnia facientes omnia salvantes anathema. Si quis non dixerit adorandum Spiritum Sanctum omni creaturae sicut Filium et Spiritum Sanctum anathema sit. Si quis de Patre et Filio bene senserit de Spiritu autem Sancto non recte habuerit haereticus erit. 18 (9v)
synod/council/11 Tunc surgentes iterum per ordinem resideant in se… F Estote filii pacifici estote humiles estote prudentes ac simplices estote misericordes et pauperum recreatores. Estote Deum et proximum diligentes eiusque mandata iugiter custodientes quatenus delictis sceleribus expiati a vitiis omnibus post huius vitae decursum ad aeternae felicitatis beatitudinem pervenire valeatis. 21 (11r)
synod/council/18 His taliter praelibatis cetera quae in synodo sun… Or Nulla est Domine humanae conscientiae virtus quae inoffense possit tuae voluntatis iudicia expedire. Et ideo quia imperfectum nostrum viderunt oculi tui perfectionem deputa quaesumus quae perfecto aequitatis fine a te concludi praesumimus. Te itaque in nostris principiis occursorem poscimus. Te quoque in hoc fine iudiciorum nostrorum excessibus adesse precamur scilicet ut ignorantiae parcas ut errori indulgeas ut perfectis votis perfectam operis efficaciam largiaris et quia conscientia remordente tabescimus ne aut ignorantia nos traxerit in errorem aut praeceps forsitan voluntas impulerit iustitiam declinare ob hoc te poscimus te rogamus ut si quid offensionis in hac synodi celebritate attraximus condonare ac remissibile facere digneris ut in eo quod solvituri sumus aggregatam synodum a cunctis primum absolvamur nostrorum nexibus delictorum qualiter et transgressores veniae confitentes tibi subsequatur remuneratio sempiterna. 21 (11r)
synod/council/54 Omnibus adhuc in terra prostratis respondeant omn… W Humiliate vos ad benedictionem. 22 (11v)
synod/council/2 Benedictio Ben Christus Dei Filius qui est initium et finis complementum vobis tribuat caritatis. [R.] Amen. Ut qui nos ad expletionem huius fecit pervenire concilii absolutos vos efficiat ab omni contagione delicti. [R.] Amen. Ut ab omni reatu liberiores effecti absoluti etiam per donum Spiritus Sancti felici reditu vestrarum sedium cubilia reperatis illaesi. [R.] Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. [R.] Amen. 23 (12r)
synod/council/55 W In nomine Domini nostri Iesu Christi ite cum pace. 23 (12r)
degradation and restitution/1 Ordo qualiter in clero constituti si cum criminal… F Haec dicit Dominus Ecce ego ipse feriam pastores et requiram gregem meum de manu eorum et cessare faciam eos ut ultra non pascant gregem meum sed liberabo eos de ore eorum. Cum iudicaris condemnatus es et episcopatum tuum accipiet alter. Potens est tamen Deus omnem gratiam abundare facere in te et revocare te in gradum pristinum. 23 (12r)
degradation and restitution/2 Abbas cum deponitur. Auferat ab eo episcopus bacu… F Malos male perdet et vineam suam locavit aliis agricolis qui reddunt ei fructum temporibus suis. Potens est tamen Deus omnem gratiam abundare facere in te et revocare te in gradum pristinum. 25 (13r)
degradation and restitution/3 Presbyter cum degradandus erit. Auferat ab eo epi… F Redde quod debes iam enim non poteris villicare sed amotus a villicatione incipe paenitere. Potens est enim Deus omnem gratiam abundare facere in te et revocare te in gradum pristinum. 25 (13r)
degradation and restitution/4 Diaconus cum deponitur. Tollat ei episcopus dalma… F Ecce deponit te Dominus de ministerio cenaculi in inferiori loco auferens a te stolam iucunditatis. Potens est enim Deus omnem gratiam abundare facere in te et revocare te in gradum pristinum. 26 (13v)
degradation and restitution/5 Subdiaconus cum degradatur. Auferat ab eo episcop… F Unicuique data est gratia secundum mensuram donationis Christi sed propter abominationem quam operatus es proiicien[te]s te hodie abiiciamus ab ordine. 26 (13v)
degradation and restitution/6 Archidiaconus tollit ab eo urceolum cum aqua et m… F Omni habenti dabitur et non habenti id quod habet auferetur ab eo. Potens est tamen Deus omnem gratiam abundare facere in te et revocare in gradum pristinum. 26 (13v)
degradation and restitution/7 Acolytus cum deponendus erit. Tollatur sibi cereo… F Haec dicit Dominus Quia conversus es post cor tuum quasi equus in impetu vadens in proelium. Milvus in caelo cognovit tempus suum tu autem non cognovisti ministerium tibi commissum idcirco longe efficeris ab eo. Potens est enim Deus omnem gratiam abundare facere in te et revocare te in gradum pristinum. 26 (13v)
degradation and restitution/8 Exorcista cum degradatur. Auferat ab eo episcopus… F Tibi officium traditum fuerat ut daemonibus imperares sed quia indignum iudicasti te illi ministerio ecce aufertur a te et dabitur alteri fructus eius. Potens est enim Deus. 27 (14r)
degradation and restitution/9 Lector cum deponitur. Tollat ab eo episcopus lect… F Redde quod debes quoniam quod accepisti non erat tuum. Potens est enim. 27 (14r)
degradation and restitution/10 Ostiarius cum degradatur. Auferat ab eo episcopus… F Magna est domus Domini et ingens locus possessionis eius. Cuius tibi claves traditae fuerant sed propter insipientiam tuam longe ab earum ‹o›mysterio efficeris. Potens est Deus. 27 (14r)
degradation and restitution/1 Dehinc inferioris ordinis Dei. Dicant cantando ho… R Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est sciens bonum et malum. 28
degradation and restitution Poterit tamen per ipsum in depositione unius[cuiu… Rub 28
degradation and restitution/11 Clerus purus cum deponendus erit. Auferatur ab eo… F Ex hoc enim redde quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo. 28
degradation and restitution/2 Et post haec subsequatur a circumstantibus hoc re… R In sudore vultus tui. 28
degradation and restitution/1 RV Potens est enim Deus. 28
degradation and restitution/1 Clericus item cum [r]estituendus erit officio. In… Ant Induit te Dominus cyclade auro texta et immensis monilibus ornavit te. 28
degradation and restitution/3 Et si non est tonsus tondatur et ‹t›radatur capit… R Posuisti Domine super caput eius coronam de lapide pretioso. 28
degradation and restitution/2 RV Vitam petiit a te et tribuisti ei in saeculum saeculi. 29 (15r)
degradation and restitution/1 Sequatur oratio sine manus impositione Or Deus qui mirabiliter hominem creasti sed mirabilius reformasti da huic famulo tuo in gradum pristinum restituto Ecclesiae tuae in ministeriis digne famulari quatenus de virtute in virtutem proficiendo te mereatur videre Deum deorum in Sion. Per. 29 (15r)
degradation and restitution/2 Ostiarius cum restituitur officio. Tradat ei clav… Ant Vade iam et noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat. 29 (15r)
degradation and restitution/2 Sequitur Or Deus qui nullum respuis sed peccantibus per paenitentiam pia miseratione indulgis da huic famulo tuo ita in restitutionis suae proficere ministerio ut tibi pura mente deserviat et in tuo famulatu iugiter assistere mereatur. Per. 29 (15r)
degradation and restitution/3 Lector cum restituendus erit ministerio. Tradat e… Ant Spiritus Domini super te evangelizare pauperibus iubet te. 29 (15r)
degradation and restitution/3 Or Deus qui mirabiliter hominem creasti sed mirabilius reformasti da huic famulo tuo illo in gradum pristinum restituto Ecclesiae tuae ministeriis digne famulari quatenus de virtute in virtutem proficiendo te mereatur videre Deum deorum in Sion. 30 (15v)
degradation and restitution/4 Exorcista cum restituitur officio. Det ei episcop… Ant Dominus locutus est discipulis suis In nomine meo daemonia eiicite. 30 (15v)
degradation and restitution/4 Or Redde Domine huic famulo tuo illo commissam quondam potestatem fugandi daemones ut fideles tui qui eorum impugnatione vexantur per huius ministerii operationem te quoque operante purgentur. Per. 30 (15v)
degradation and restitution/5 Acolythus cum restituendus erit officio. Det ei a… Ant Deus misereatur tui et benedicat tibi. 30 (15v)
degradation and restitution/5 Or Deus qui mirabiliter hominem creasti sed mirabilius reformasti da huic famulo tuo illo in gradum pristinum restituto Ecclesiae tuae ministeriis digne famulari quatenus de virtute in virtutem proficiendo te mereatur videre Deum deorum in Sion. 30 (15v)
degradation and restitution/6 Subdiaconus cum restituitur officio. Tradat episc… Ant Tolle quod tuum est et vade quia ego bonus sum dicit Dominus. 31 (16r)
degradation and restitution/12 Archidiaconus det sibi urceum cum aqua et manuter… F Accipe quae quondam amisisti. 31 (16r)
degradation and restitution/6 Or Deus qui mirabiliter hominem creasti ut supra. 31 (16r)
degradation and restitution/4 Diaconus cum restituendus erit officio. Det ei st… R Stola iucunditatis induit te Dominus et coronam pulchritudinis posuit super caput tuum. 31 (16r)
degradation and restitution/7 Or Deus qui ministrantibus tibi sequi praestitisti concede huic famulo tuo illo redditae sibi administrationis ita officium peragere quo fideliter in Ecclesia tua tibi ministrando veraciter te sequatur. Per. 31 (16r)
degradation and restitution/13 Presbyter cum restituitur officio. Det ei episcop… F Ecce dat tibi Dominus fungi sacerdotio et offerre sibi incensum dignum in odorem suavitatis. 31 (16r)
degradation and restitution/7 Det etiam sibi calicem cum vino et patenam cum pa… Ant Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. 32 (16v)
degradation and restitution/8 Ant Ecce puer meus electus quem elegi posui‹t› super eum spiritum meum. 32 (16v)
degradation and restitution/9 Ant Congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat. 32 (16v)
degradation and restitution/8 Or Deus qui perditam ovem inventamque humeris ad ovile reportasti da huic famulo tuo illo sacerdoti[i] ministerio hodie restituto altari tuo sancto convenienter deservire et tibi placentium consequi consortio sacerdotum. Per. 32 (16v)
degradation and restitution/14 Abbas cum restituitur officio. Tradat ei episcopu… F Amice tolle quod tuum est et vade. 32 (16v)
degradation and restitution/10 Sequitur antiphona Ant Oportet vos filii gaudere quia frater vester mortuus fuerat et revixit perierat et inventus est in aeternum. 32 (16v)
degradation and restitution/9 Or Deus qui perditam ovem inventamque humeris ad ovile [reportasti] da huic famulo tuo illo prosperum redintegratae suae dignitatis effectum in qua te semper timeat tibique iugiter placere studeat. Per. 32 (16v)
degradation and restitution/11 Episcopus cum restituendus erit officio. Primus e… Ant Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manu eius et calciamenta in pedes eius. 32 (16v)
degradation and restitution/15 Deinde dicantur ei a primate haec verba F Haec dicit Dominus Ecce testem populis dedi te ducem ac praeceptorem gentibus restitui te hodie. 33 (17r)
degradation and restitution/12 Deinde sequitur antiphona Ant Ecce puer meus electus quem elegi posui‹t› super eum spiritum [meum]. 33 (17r)
degradation and restitution/13 Tunc tradat ei baculum dicens Ant Ponam te signaculum dicit Dominus in conspectu meo semper quoniam elegi te. 33 (17r)
degradation and restitution/10 Or Deus qui apostoli tui Petri post negationem lacrimas suscepisti nec tamen episcopatum abstulisti da huic famulo tuo illo spiritum sapientiae cui restituisti hodie regimen disciplinae ut de profectu subditarum ovium tibimet beneplacitorum adipiscatur gaudia pastorum. Per. 33 (17r)
degradation and restitution/16 Archidiaconus vel presbyter soli in his verbis pr… F Ex hoc sis cessans a ministerio quondam tibi concesso iam enim non poteris villicare. 33 (17r)
excommunication and reconciliation/1 Qualiter episcopus excommunicare debet infideles.… F Audistis dilectissimi quanta et quam horrenda pravitatis et iniquitatis opera ille a diabolo instigatus perpetrare non timuerit et quomodo per apostasiam a totius Christianae religionis cultu profana mente recesserit. Audistis quemadmodum canonice ad satisfaciendum evocatus sit sed venire distulerit quomodo admonitus frequenter ut respiceret a diaboli laqueis quibus tenetur adstrictus saluberrimas admonitiones obduratis auribus cordis audire contempserit. Dominus dicit in Evangelio de tali contumaci fratre qui ecclesiasticam renuit corruptionem Si Ecclesiam non audierit sit tibi inquit ethnicus et publicanus id est iam non computandus inter Christianos sed inter paganos quia plerumque unum membrum‹que› putridum totum corpus inficit. Et ideo tam perniciosa tempestas vel pestis a corpore Ecclesiae radicitus evellatur. 34 (17v)
excommunication and reconciliation/2 Tunc archidiaconus progrediens ante ianuam eccles… F Catholicae fidei pater vocat te ad sanctam synodum. 35 (18r)
excommunication and reconciliation/3 F Canonica instituta et sanctorum pa[t]rum exempla sequentes ecclesiarum Dei violatores videlicet raptores depraedatores et homicidas illos in nomine Patris et Filii et virtute Spiritus Sancti necnon auctoritate episcopis per Petrum principem apostolorum collata a sanctae matris Ecclesiae sinu segregamus ac perpetuae maledictionis anathemate condemnamus. Sintque maledicti in civitate maledicti in agro maledicti in horreo maledictae reliqu[i]ae eorum. Maledictus fructus ventris eorum et fructus terrae eorum. Maledicti ingredientes et egredientes sint maledicti in domo veniantque super eos omnes maledictiones quas Dominus per Moysen in populum divinae legis praevaricatorem se esse missurum intentavit. Sintque anathema maranatha id est pereant in secundo adventu Domini. Nullus ei[s] Christianus ave dicat nullus presbyter missam celebrare praesumat vel sanctam communionem dare. Sepultura asini sepeliantur et in sterquilinium sint super faciem terrae. Et sicut lucernae de manibus nostris proiectae exstinguuntur sic eorum lucerna in aeternum exstinguatur nisi forte resipuerint et Ecclesiae Dei quam laeserunt per emendationem et condignam paenitentiam satisfecerint. 35 (18r)
excommunication and reconciliation/1 Qualiter episcopus reconciliet vel recipit excomm… Ps Ps. Miserere mei Deus. 36 (18v)
excommunication and reconciliation/2 Ps Ps. De profundis. 37 (19r)
excommunication and reconciliation/3 Ps Ps. Domine exaudi secundum. 37 (19r)
excommunication and reconciliation/4 F Pater noster. Et ne nos. 37 (19r)
excommunication and reconciliation/1 W Salvum fac servum. 37 (19r)
excommunication and reconciliation/2 W Mitte ei Domine. 37 (19r)
excommunication and reconciliation/3 W Esto ei Domine. 37 (19r)
excommunication and reconciliation/4 W Nihil proficiat. 37 (19r)
excommunication and reconciliation/5 W Domine. 37 (19r)
excommunication and reconciliation Or Deus immensae clementiae et inaestimabilis indulgentiae qui humanae fragilitatis lapsum diabolicae fraudis invidia ingestum Unigeniti Filii tui Domini nostri Iesu Christi pretioso sanguine dignatus es reparare inclina quaesumus aurem pietatis tuae supplicationibus nostris et hunc famulum tuum N. qui suadentis mortis auctore a te qui vera vita es peccando deviare seque vinculo anathematis non est veritus statuere paenitendo redeuntem sereno vultu respicere ac pulsanti misericordiae tuae ianuam aperire dignare quatenus Sancti Spiritus praeveniente virtute cuius munere omnium peccatorum tribuitur remissio sanctorumque omnium apostolorum suffragio quorum vice in ligandis solvendisque criminibus licet indigni sacerdotali fungitur officio corpori sanctae Ecclesiae purificatum atque absolutum redintegres cunctosque eiusdem sceleris pravitate seu cooperando sive consciendo necnon etiam colloquendo convescendo atque cohabitando coinquinatos medela gratiae tuae saluti restitue castigatos ac absolutos et quos [secundum] veracissimam promissionem tuam nullatenus mori desideras concessa peccatorum venia ad semper virentia aeternae vitae pascua gregi tuo sociatos perducas. Per eundem. 37 (19r)
Dec/25/Nativitas/Christmas Eve Ordo qualiter agatur in Adventu Domini. Ad matuti… Rub 39 (20r)
Stephanus martyr/Office Propers In festivitate sancti Stephani. Ministrent diacon… Rub 41 (21r)
major blessing of water/1 In vigilia Epiphaniae benedicatur aqua ut mos est… Lit Dicamus omnes Domine miserere. 42 (21v)
major blessing of water/2 Lit Ex toto corde et tota mente oramus te. Domine. 42 (21v)
major blessing of water/3 Lit Pro perpetua pace et benigna constitutione obsecramus te. 42 (21v)
major blessing of water/4 Lit Pro sancta Ecclesia catholica quae est in toto orbe diffusa rogamus te. 42 (21v)
major blessing of water/5 Lit Pro pastore nostro illo et ‹et› omni clerico eius deprecamur te. 42 (21v)
major blessing of water/6 Lit Pro rege nostro et omni exercitu eius oramus te. 42 (21v)
major blessing of water/7 Lit Pro his qui infirmantur et diversis languoribus detinentur imploramus te. 42 (21v)
major blessing of water/8 Lit Pro aeris temperie et fecunditate terrae exoramus te. 42 (21v)
major blessing of water/9 Lit Pro remissione peccatorum et emendatione morum adoramus te. 42 (21v)
major blessing of water/10 Lit Exaudi nos Deus in omni oratione nostra quia pius es. Dicamus omnes. 42 (21v)
major blessing of water/1 Lectio epistolae beati Pauli ad Corinthios. Lc Fratres. Nolo enim vos ignorare quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali consequente eos petra. Petra autem erat Christus. 42 (21v)
major blessing of water R Viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes alleluia alleluia. 42 (21v)
major blessing of water RV Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae vidit et commota est terra. Multitudo. 42 (21v)
major blessing of water/1 Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. Ev Factum est cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum. Et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est [dicens] Hic est Filius meus dilectus in te complacuit mihi. Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putaretur Filius Ioseph. Qui fuit Heli. Qui fuit Melchi. Qui fuit Mathiae. Qui fuit Mathat. Qui fuit Iannae. Qui fuit Amos. Qui fuit Levi. Qui fuit Ioseph. Qui fuit Naum. Qui fuit Hesli. Qui fuit Matathiae. Qui fuit Iuda. Qui fuit Zorobabel. Qui fuit Melchi. Qui fuit Helmodan. Qui fuit Eleazar. Qui fuit Nachor. Qui fuit Phalech. Qui fuit Cainam. Qui fuit Noe. Qui fuit Enoc. Qui fuit Caina. Qui fuit Adam. Qui fuit Maath. Qui fuit Ioseph. Qui fuit Levi. Qui fuit Ioseph. Qui fuit Melea. Qui fuit Nathan. Qui fuit Obed. Qui fuit Naason. Qui fuit Esrom. Qui fuit Iacob. Qui fuit Tare. Qui fuit Ragau. Qui fuit Sale. Qui fuit Sem. Qui fuit Matusale. Qui fuit Malalehel. Qui fuit Seth. Qui fuit Nagge. Qui fuit Resa. Qui fuit Neri. Qui fuit Chosan. Qui fuit Iesu. Qui fuit Maat. Qui fuit Iuda. Qui fuit Eliachim. Qui fuit Mathatha. Qui fuit Iesse. Qui fuit Salomon. Qui fuit Aram. Qui fuit Semei. Qui fuit Iohanna. Qui fuit Salathiel. Qui fuit Addi. Qui fuit Er. Qui fuit Iorim. Qui fuit Simeon. Qui fuit Iona. Qui fuit Mennan. Qui fuit Daud. Qui fuit Booze. Qui fuit Aminadab. Qui fuit Phares. Qui fuit Isaac. Qui fuit Iudae. Qui fuit Abrahae. Qui fuit Seruch. Qui fuit Heber. Qui fuit Arfaxat. Qui fuit Lamech. Qui fuit Iareth. Qui fuit Enos. Qui fuit Dei. Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Iordane. 43 (22r)
major blessing of water/1 Or Iesus Deus noster sapientia et virtus Patris character et splendor substantiae eius per quem operatur Pater in Spiritu perficiens ea qui venisti ad Iordanem et baptizatus es a proprio servo purgatione non indigens sed nobis lavacrum regenerationis constituens reple corda nostra gratia consubstantialis et orandi Spiritus tui et exure vitia omnia et instabili nos in orthodoxa fide ut corde perfecto et animo pervigili tibi gratias referamus simul et Spiritu Sancto nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. 44 (22v)
major blessing of water/1 VD Per omnia. Sursum corda. Gratias agamus Domino Deo nostro. Vere dignum et iustum est aequum et salutare usque omnipotens aeterne Deus. 44 (22v)
major blessing of water/2 VD Trinitas supersubstantialis divinissima et benignissima quae Christianorum gressus inspicis Dei Sapientia dirige nos in mysticorum eloquiorum tuorum ignotissimum et splendidissimum et summum verticem ubi simplicia et archana theologiae sunt cooperta sacramenta. Te enim Deum immensa voce glorificantes supernorum elementorum creaturam agnoscimus quomodo oblitanum opus tuum formidet te Domine quoniam quidem convenit omni creaturae laudem tibi deferre huius rei gratia ad secunda elementorum transimus elementa quae et ipsa scabelli pedum honore meruerunt. Videntes enim terrae creaturam immobilem permanere intellegimus tuam quae tenet naturam inconspicabilitatem. Similiter et maris argumentum qualiter laudet te iugiter qui fecisti illud quod quidem turgens fluctibus aridam impugnat totius orbis festinans dissolvere fines et arena pulsatu domatur et terminum tuum expavescens in semetipsum attrahit fluctibus. Sed nec fontium vires infirmatae sunt ad referendam gloriam imperio tuo Domine fluminum autem fortium profunda reumata quae retineri non poterant ut in arca Domini ferentem hic illicque cursus naturam subito negaverunt et inviam substantiam perviam demonstrasti tibi soli Domino universitatis laudes dirigimus. Pro quo sancte Domine ineffabilis et immutabilis qui sedes thronum gloriae et tueris abyssos qui in sapientia fecisti caelum et astrorum adornasti chorum immortalis et investigabilis invocamus te qui incapabilis et intellectuabilis fuisti et permanes Christus enim unicus Filius tuus et Deus noster mundo apparuit et mundum ornans illustravit et inimicum mundi deiecit et peccatum mundi suscepit. Sanctificavit aquarum fontes et illuminavit hominum animas. Hodie salutis nostrae capitulum fit hodie deitatis Agnus baptizatur in aqua et baptizatus baptizantem sanctificavit. Hodie mare laetatur per aquam Iordanis sanctificationis gratiam suscipiens hodie gratia Sanctissimi Spiritus sanctificans aquas in remissione peccatorum apparuit hodie caelum terrae congaudet et omnis terra laetatur. Hodie sol oritur mundo sine occasu et mundus luce resplendet hodie luna coruscis radiis cum mundo coruscat hodie lucidae stellae nitore orbem terrae pulchrificant hodie nubes pluvia iustitiae caelitus humanitatem irrorant hodie congregationes aquarum tergunt dorsa ‹hominum› vestigiis Domini hodie increatus a propria creatura sponte manuum impositionem suscepisti hodie propheta ad conditorem procedit sed timore astat videns Dei condescensionem hodie Dominus a baptismo urguetur ut exaltet in excelsum humanitatem qui caelos inclinat et facit maria sicut Agnus praecursori astat. Hodie prophetalis manus verticem igneum tangit ut nos post eum lavacro regenerationis inducat hodie Iordanica fluenta hominibus efficiuntur sanitates hodie odoriferis unguentis omnis creatura potitur. Hodie aquis Iordanicis culpae diluuntur hodie paradisus hominibus aperitur et iusti cohabitant nobis. Hodie sale aquae maris in dulces convertuntur apparitione Domini hodie veteri lamento eruti sumus et tamquam novus Israel salvati sumus hodie veteribus pannis peccati exuti novis tunicis incorruptionis induti sumus hodie tenebrosa nocte liberati sumus et lucida die iustitiae potati sumus hodie ab idolorum errore liberati sumus et via salutis nobis patefacta est Domini apparitione hodie a morte liberi et peccato impiissimorum idolorum fugamus insaniam. Hodie splendidissima omnis creatura ostensa est hodie superiora inferioribus uniuntur et inferiora cum superis festivitatem concelebrant. Hodie spiritalis et magni luminis orthodoxorum sollemnitas laetatur hodie baptizato Iesu totus mundus illuminatur. Hodie regnum caelorum caelitus consecuti sumus regni enim Domini non erit finis et praecedente festivitate hodierna festivitas maius demonstrat miraculorum augmentum. In praecedente quippe festivitate terra gaudebat in praesepio quae suscepit Dominum suum hominem factum in praesenti vero festivitate totus mundus illuminatur. Illis namque magis iterantibus ostendebat te in oriente aspiciens stella hic testatur desursum Pater qui genuit Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacuit. Unde et nos peccatores consonanter clamemus. Magnus es Domine et mirabilia tua opera et nullus sermo sufficit ad laudem miraculorum tuorum. Tuo enim consilio perducis universa tuo imperio contines creaturam et tua providentia gubernas mundum. Tu enim ex quattuor elementis creaturam compaginans quattuor temporibus circulum anni coronasti te formidant omnes intellegibiles virtutes. Te laudat sol te glorificat luna te deprecantur astra tibi oboedit lux te metuunt abyssi tibi serviunt fontes tu extendisti caelum sicut pellem tu firmasti terram super aquas tu circumvallasti mare arena tuo spiramine aerem effudisti angelicae virtutes tibi ministrant angelorum chori te adorant sex alarum Seraphim circumvallantes et stantes te laudant multorum oculorum Cherubim inaccessibili gloria tua cooperantur. Te enim Deus exsistens incircumscriptus sine initio et ineffabilis beneplacitus Patris venisti ad terram formam servi accipiens et in similitudinem hominum factus. Non enim dedignatus es propter viscera misericordiae tuae Domine videri a diabolo tyrannidem pati genus propter humanum sed venisti et salvasti nos. Fatemur gratiam praedicamur misericordiam non occultamus beneficium virginalem sanctificasti uterum partu tuo. Tu enim cum hominibus conversatus Iordanica fluenta sanctificasti caelitus mittens Spiritum Sanctum tuum et capita delitescentium ibidem contrivisti draconum. Ipse ergo amator hominum rex adesto et nunc per adventum Sancti Spiritus sanctifica aquam et da ei gratiam redemptionis et benedictionis. Fac eam incorruptionis donum peccatorum absolutionem languentium medelam daemonibus horribilem contrariis virtutibus inaccessibilem angelica fortitudine plenam ut omnes haurientes et sumentes habeant eam ad emendationem animarum et corporum ad medelam passionum ad sanctificationem domorum ad utilitatem omnem idoneam. Tu enim Domine per aquam et Spiritum renovasti ‹in› veterem naturam a peccato et per aquam operuisti sub nube peccatum et per mare liberasti filios Israel de servitute Pharaonis et per Moysen genus Hebraeorum. Tu enim interrupisti in eremo petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt et sitientem populum tuum satiasti et noxias aquas sub Elisaeo sale curasti. 44 (22v)
major blessing of water/3 Hic mittat sal in aquam. VD Ipse et nunc tu Domine sanctifica hanc aquam Spiritu Sancto tuo et da omnibus tam accipientibus quam tangentibus vel utentibus sanctificationem benedictionem purgationem libertatem sanitatem ut per elementa et per homines et per angelos per visibilia et invisibilia glorificetur nomen tuum Patris et Filii et Spiritus Sancti nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. 50 (25v)
major blessing of water Tunc diaconus vertens se ad circumstantes dicat W Pax Domini sit semper vobiscum. 50 (25v)
major blessing of water/2 Sequitur oratio Or Inclinate capita vestra Deo. 50 (25v)
major blessing of water/1 De eodem benedictio salis Ex Exorcizo te creatura salis in nomine Dei Patris omnipotentis et in caritate Domini nostri Iesu Christi et in virtute Spiritus Sancti exorcizo te per Deum vivum et per Deum verum qui te ad tutelam humani generis procreavit et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari praecepit. Proinde rogamus te Domine Deus noster ut haec creatura salis in nomine Trinitatis efficiatur salutare sacramentum ad effugandum inimicum quam tu Domine sanctificando sanctifices benedicendo benedicas ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus eorum in nomine Domini nostri Iesu Christi. Qui venturus est. 51 (26r)
major blessing of water/2 Lectio libri Regum. Lc Dixerunt viri civitatis ad Elisaeum. Ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu ipse prospicis sed aquae amarissimae sunt et terra sterilis. At ille ait. Afferte mihi vas novum et mittam in illud sal. Qui cum attulissent egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait. Haec dicit Dominus Deus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas. Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisaei quod locutus est. 51 (26r)
major blessing of water/2 Secundum Ioannem Ev Vidit Ioannes Iesum venientem ad se et ait Ecce Agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi. Hic est de quo dixi Post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur in Israel. Propterea veni ego in aqua baptizans et testimonium perhibuit Ioannes dicens Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum. Sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. 51 (26r)
major blessing of water/2 Exorcismus ad aquam Ex Exorcizo te creatura aquae per Deum vivum per Deum sanctum per Deum totius saeculi creatorem ut mundam te exhibeas contra omnem morbum atque insidias inimici et ubicumque aspersa fueris sit propitio Deo defensa domus ipsa sicut defensae fuerunt domus Hebraeorum per signum sanguinis Christi sic defendantur Domine domus famulorum tuorum et famularum in ipsius nomine te exorcizo qui verbo suo fontes emanare praecepit in ipsius nomine exorcizo qui filios Israel per medium mare eduxit in ipsius nomine te exorcizo qui super te suis pedibus ambulavit in ipsius nomine te exorcizo quem Ioannes in te baptizavit ut omnis spiritus erroris et omnis phantasiae daemonum per hanc aquam aspersionis effugentur et separentur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. Qui venturus. 52 (26v)
major blessing of water/3 Alia Ex Praesta Domine tuum salutare remedium super hanc creaturam salis et aquae ut ubicumque intercesserit ad animae et corporis proficiat sanitatem. Per. 53 (27r)
major blessing of water/4 Ex Exorcizo te creatura salis per Deum vivum per Deum qui te per Elisaeum prophetam in aquam mitti iussit qui divina voce ore suo locutus est ad discipulos suos dicens vos estis sal terrae qui per apostolum Paulum dixit cor vestrum sale conditum est ideoque efficiare sal exorcizatum ad expugnandum inimicum et omnem incursum daemonis per virtutem et nomen Domini nostri Iesu Christi. Qui venturus. 53 (27r)
major blessing of water/4 Praefatio VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare. Nos tibi semper et ubique gratias agere Domine Deus caeli et terrae cuius virtuti subdita sunt universa cuius verbo procreata sunt omnia supermittendo supermitte Spiritum tuum Sanctum super hanc creaturam aquae ut fiat aqua sanctificata in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ipsa te cognovit altissima salus et respector perpetuus ad quem humilis oramus et petimus ut exaudias et miserearis precibus nostris ut ubicumque haec aqua benedicta te iubente aspersa fuerit habeat sibi domus gaudium spem honorem perpetuum ut omnes malivoli invidi expellantur et separentur. Iterato te alloquor aqua quae lucis similitudinem habes tu sub caelo tu super caelum tu sub terra tu super terram super te invoco nomen sanctum atque mirabile Dei qui te sua potentia suspendit super caelos congregavit in terra miscuit mari qui archanis et limpidis velocibus ventis pluere praecepit et ad usus hominum lavacrum carnis dedit et sitientibus potum subministravit super quam etiam Spiritus Domini non solum ferebatur sed etiam fertur. Adiuro te per Spiritum Dei vivi adiuro te per vocem tonitrui coruscationis tremendi caelestis regis. Adiuro te per lignum mysterii de quo aqua percussa statim dulcis facta est. Adiuro te per eum qui cuncta creavit. Necnon temnas vocem humilitatis meae sed expellas omnem umbram omnem Satanan et omnes machinationes diabolici spiritus immundorum sive Pythonarum sive errantium sive invocatione[s] quae magicae artis sive praecantatorum argumenta sive draconum et omnium volucrum et viperarum quia imperat tibi Dominus noster Iesus Christus Filius Dei vivi ut mox cum aspersa fueris in nomine Dei omnipotentis Sabaoth sive in domo sive in vineis sive in pecoribus sive in seminatis campis sive in qualicumque creatura sive in potu data fueris homini valetudine detento aut maligni infestatione percusso mox expellas et excludas omnem malignum ut possit homo velocius salvus fieri per virtutem et nomen Domini nostri Iesu Christi qui neque dici neque scribi neque computari potest cui nomen Deus est qui per angelum tuum Domine fontem Hagar ostendisti et ex eo Ismaelem potasti qui pueri tui Abrahae in Mesopotamia preces exaudisti et omnia desideria cordis eius implesti qui famulum tuum Moysen in deserto petram percutere et ex ea aquam producere et populum potare iussisti qui aquam amaram immisso ligno dulcorasti ita benedicere digneris hanc aquam aspersionis vel potationis ut ubicumque aspersa fuerit in tuo nomine omnes iaculationes saevas inimici expellat. Illud etiam rogamus ut sicut ad domum Raguelis angelum Raphaelem mittere dignatus es et Asmodeum daemonem colligavit simile beneficium domui huic praestes ut mox cum aspersa fuerit numquam illic vel in eadem domo consistentibus habeat aliquam potestatem sed confusus et districtus discedat. Per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam. 53 (27r)
major blessing of water F Sanctus. Sanctus. Sanctus. 56 (28v)
major blessing of water/5 Require Ex Exorcizo te creatura aquae. 56 (28v)
major blessing of water/3 Or Deus qui ad salutem humani. 56 (28v)
major blessing of water/4 Or Inclina Domine aurem tuam et exaudi nos qui ambulasti et sanctificasti eas benedic omnibus nobis qui inclinamus cervices et significamus servitutis habitum et dignum fac residuum vitae nostrae tempus ut hic sumptus aquarum fiat nobis in sanitatem animae et corporis. Per. 56 (28v)
major blessing of water Finita oratio[ne] incipiatur antiphona Ant Fontes aquarum sanctificati sunt Christo apparente. 56 (28v)
major blessing of water Et dum dixerint Haurite aquas hauriant aquam cum… Rub 56 (28v)
Jan/6/Ep/Epiphany/1 Ad matutinum post nonum responsum fiat tractus st… F Stella fulgore nimio rutilat. 56 (28v)
Jan/6/Ep/Epiphany/2 Et alio in dextro altari repetenti F Stella fulgore nimio. 56 (28v)
Jan/6/Ep/Epiphany/3 Tertioque in sinistro prosequente in ipsum F Stella fulgore nimio rutilat. 56 (28v)
Jan/6/Ep/Epiphany/4 Et simul cantantes veniant simul ante altare sanc… F Quae regem regum natum monstrat quem venturum olim prophetae signaverant. 56 (28v)
Jan/6/Ep/Epiphany/5 F En gentes venerantur me reverentes Me metuunt arabes mihi parent usque fideles impero tharsensi proprio sub iure cohorti 56 (28v)
Jan/6/Ep/Epiphany/6 De altari autem accipiant vascula mystica munera… F Eamus ergo et inquiramus eum ‹et› offeramus ei munera aurum tus et myrrham. 57 (29r)
Jan/6/Ep/Epiphany/7 Herodes autem residens in solio suo in media eccl… F Regem quem quaeritis natum esse quo signo didicistis? 57 (29r)
Jan/6/Ep/Epiphany/8 At contra magi F Ipsum natum esse didicimus in oriente stella monstrante. 57 (29r)
Jan/6/Ep/Epiphany/9 Et Herodes F Si illum regnare creditis dicite nobis. 57 (29r)
Jan/6/Ep/Epiphany/10 Et magi F Hunc regnare fatentes cum mysticis muneribus et de terra longinqua adorare venimus. 57 (29r)
Jan/6/Ep/Epiphany/11 Scribae vero subtilibus induti et mitras habentes… F O vos scribae interrogati dicite si quid de hoc puero scriptum videretis in libris. 57 (29r)
Jan/6/Ep/Epiphany/12 Respondeant scribae F Vidim[us] domine in prophetarum lineis nasci Christum in Bethlehem civitate David propheta sic vaticinante 57 (29r)
Jan/6/Ep/Epiphany/13 Et sic imponat testimonium chorus F Bethlehem non es minima. 57 (29r)
Jan/6/Ep/Epiphany/14 Tunc Herodes dimittens magos a se dicat F Ite et de puero diligenter investigate et invento redeuntes mihi renuntiate. 57 (29r)
Jan/6/Ep/Epiphany/15 Redeuntes ergo magi ab Herode ‹et inspicient› et… F Ecce stella. 57 (29r)
Jan/6/Ep/Epiphany/16 F Haec est causa viae reges sumus ex arabicis quaerimus hic regem regnantibus imperitatem quem natum mundo lactat iudaica virgo 57 (29r)
Jan/6/Ep/Epiphany/17 Et alter F Ecce stella. 58 (29v)
Jan/6/Ep/Epiphany/18 Tertiusque F Ecce stella. 58 (29v)
Jan/6/Ep/Epiphany/19 Et sic simul incedentes diffiniant F In oriente praevisa iterum praecedit nos lucida. 58 (29v)
Jan/6/Ep/Epiphany/20 Et duo clerici [c]appis induti stantesque iuxta i… F Qui sunt hi quos stella ducit nos ad exitos inaudita ferentes? 58 (29v)
Jan/6/Ep/Epiphany/21 Respondeant magi F Nos sumus quos cernitis reges Tharsis et Arabum et Saba dona ferentes Christo regi Domino nato quem stella ducente venimus [adorare]. 58 (29v)
Jan/6/Ep/Epiphany/22 Iuxta stantes imaginemque Domini digito monstrant… F Ecce puer adest quem quaeritis iam properate et orate quia ipse est redemptio nostra. 58 (29v)
Jan/6/Ep/Epiphany/23 Tunc salutantes tres magi Dominum dica[n]t F Salve princeps populorum. 58 (29v)
Jan/6/Ep/Epiphany/24 Auriger dans munus dicat F Suscipe rex aurum. 58 (29v)
Jan/6/Ep/Epiphany/25 Similiter et turiger F Tolle tus tu vere Deus. 58 (29v)
Jan/6/Ep/Epiphany/26 Myrrhiferque F Myrrham signum sepulturae. 58 (29v)
Jan/6/Ep/Epiphany/27 Angelicus puer indutus dalmatica stans superius d… F Impleta sunt omnia quae prophetice dicta sunt ite viam remeantes aliam. 58 (29v)
Jan/6/Ep/Epiphany/28 Tunc magi redeuntes per aliam viam angelicoque re… F O regem caeli cui talia famulantur obsequia stabulo ponitur qui continet mundum iacet in praesepio et in nubibus tonat. 58 (29v)
Jan/6/Ep/Epiphany Finita autem incipiat cantor alta voce Te Deum la… Rub 59 (30r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/station/1 Ordo in Purificatione sanctae Mariae. Post horam… Or Erudi quaesumus Domine plebem tuam ut quod extrinsecus annua tribuis devotione venerari interius assequi gratiae tuae luce concede. Per. 59 (30r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/1 Perlecta tercia pontifex sollemnibus indutus vest… Rub 59 (30r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/procession/1 Haec dicta schola exeunte de choro incipiatur a c… R Postquam impleti sunt dies 59 (30r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/procession/2 Illo expleto sequantur cetera usque ad certum loc… R Gaude Maria Virgo 59 (30r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/procession RV Gabrielem 59 (30r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/2 Versiculus: Post partum. Oratio: Famulorum Rub 59 (30r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/station/2 Illo finito dicatur hanc oratio Or Famulorum tuorum quaesumus Domine delectis ignosce et qui tibi placere de actibus nostris non valemus Genitricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur. Per 59 (30r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/blessing of fire/3 Qua finita benedicatur novus ignis Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere et sanctificare digneris ignem istum quem nos indigni suscipimus per invocationem Unigeniti Filii tui Domini nostri Iesu Christi quem hodie in templo praesentatum iustum Simeonem diu exspectantem in ulnis suscepisse novimus et salutare tuum ante faciem omnium populorum esse lumen scilicet gentibus et gloriam plebis tuae Israel prophetico spiritu docuit. Te quaesumus Domine benedicere digneris lumen istud et omnibus illud manibus gestantibus verum lumen tuae maiestatis concede ut te agnoscentes te diligentes te quaerentes per viam virtutum ad te valeant pervenire. Per 59 (30r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/blessing of candles/1 Benedicto igne incipiatur antiphona Ant Ave gratia plena Dei Genitrix Virgo ex te enim ortus est sol iustitiae illuminans quae in tenebris sunt laetare et tu senior iuste suscipiens Iesum in ulnas liberatorem animarum nostrarum donantem nobis et resurrectionem. 60 (30v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/blessing of candles/4 Interim dum cantatur antiphona benedicantur cerei… Or Omnipotens sempiterne Deus qui hodierna die Unigenitum tuum ulnis sancti Simeonis in templo sancto tuo suscipiendum praesentasti tuam deprecamur supplices clementiam ut hos cereos quos nos famuli tui in tui nominis magnificentia suscipientes gestare cupimus luce accensos benedicere et sanctificare atque lumine supernae benedictionis accendere digneris quatenus eos tibi Domino Deo nostro offerendo digni et sancto igne tuae dulcissimae caritatis accensi in templo sancto gloriae tuae repraesentari mereamur. Per. 60 (30v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/blessing of candles/2 Ant Adorna thalamum tuum Sion et suscipe 60 (30v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/blessing of candles/5 Or Domine Deus omnipotens creator caeli et terrae rex regum et Dominus dominantium exaudi nos famulos tuos clamantes et orantes ad te. Precamur te Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui omnia ex nihilo creasti et iussu tuo per opera apum hunc liquorem ad perfectionem cerei venire fecisti et qui hodierna die petitionem iusti Simeonis implesti ‹te humiliter deprecamur› ut has candelas ad usus hominum et ad sanitatem animarum et corporum sive in terra sive in aquis per invocationem sancti tui nominis et per intercessionem sanctae Mariae Virginis Genitricis tuae cuius hodie festa devoti percolimus [et] per ‹quam› preces omnium sanctorum tuorum benedicere et sanctificare digneris ut haec plebs tua illas honorifice in manibus portan[te]s cantando teque laudando tu exaudias vocem illius de caelo sancto tuo et de sede maiestatis tuae propitiusque sis omnibus clamantibus ad te quos redemisti pretioso sanguine tuo. Qui vivis. 61 (31r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/blessing of candles/3 Ant Responsum accepit Simeon 61 (31r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/blessing of candles/6 Or Benedic Domine Iesu Christe hanc creaturam cerei supplicantibus nobis et infunde ei per Crucis tuae sanctae virtutem benedictionem caelestem ut qui eam ad repellandas tenebras humano generi tribuisti talem signaculo sanctae Crucis tuae fortitudinem et benedictionem accipiat ut in quibuscumque locis accensa sive posita fuerit discedat et contremiscat diabolus et fugiat pallidus cum omnibus ministris suis de habitationibus illis nec praesumat amplius inquietare servientes Deo. Proinde supplices quaesumus Domine ut emittas angelum tuum Raphaelem ut qui evulsit et expulit a Sara et Tobia daemonem mortiferum et [in]festantem conterat illum et perdat de cunctis habitationibus colentium Deum de basilicis de domibus de angulis de lectulis de refectoriis de universis locis in quibuscumque Deo famulantes habitant et requiescunt dormiunt vigilant ambulant et consistunt non valeat amplius inquietare vel pavorem immittere super illos quos chrismatis tui unctio fecit esse munitos. Benedico te creatura cerae in nomine Domini Dei nostri et sanctae Trinitatis ut sis exterminatio diaboli et omnium contubernalium eius. Per eum qui vivit in unitate. 62 (31v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/blessing of candles/1 W Per omnia saecula saeculorum. Dominus vobiscum. Sursum corda. Gratias agamus Domino. 62 (31v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/blessing of candles/2 VD Vere Dignum et iustum est aequum et salutare. Quia per serenissimam ac placidissimam stellam Genitricem tuam cuius sacratissimum nomen per ineffabile meritum stella maris interpretatur humanum genus illuminare dignatus es pro hoc maxime gaudio hodierna die ovantes et ideo in nostris manibus venerabiliter candelas ferentes et incessabili voce clamantes ut pro dulcissimo amore et clementissima intercessione tuae Genitricis dignae semper Virginis nos indignos sed tamen pretioso sanguine tuo redemptos te aeterno ac lumine vero facias clementer perfrui. Per. 63 (32r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/blessing of candles/7 Or Omnipotens sempiterne Deus qui per Moysen famulum tuum purissimum olei liquorem ad luminaria ante conspectum tuum iugiter consignanda praeparare iussisti benedictionis tuae gratiam super hos cereos benignus infunde quatenus sic administrent lumen exterius ut te donante lumen Spiritus in nostris non desit m‹…›entibus interius. Per. 63 (32r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/distribution/4 Illa dicta incipiat cantor Ant Lumen ad revelationem gentium 63 (32r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/3 Qua finita aspergat cum aqua benedicta et turific… Rub 63 (32r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/distribution/8 Et sic cantetur mutuatim et interim candelae acce… Or llumina quaesumus Domine populum tuum /32v/ et splendore gloriae cor eius semper accende ut Salvatorem suum et incessanter agnoscat et veraciter apprehendat. Dominum nostrum. 63 (32r)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/procession/5 Tunc accedant duo presbyteri Ant Senex puerum portabat 64 (32v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/4 Post orationem: Asperges. Exeunte processione res… Rub 64 (32v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/procession H Laetetur omne saeculum 64 (32v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/entrance/9 Et sic perveniant cantando ad ecclesiam ubi celeb… Or Da quaesumus Domine populo tuo inviolabilem fidei firmitatem ut qui Unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de Matre Virgine confitentur et a praesentibus liberentur adversis et mansuris gaudiis inserantur. Per. 66 (33v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/procession/6 Hac peracta incipiat cantor antiphonam Ant Cum inducerent 66 (33v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/procession Sequatur psalmus Ps Benedictus 66 (33v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/station/10 Et ita voce alta cantando antiphonam accedant in… Or Perfice in nobis quaesumus Domine gratiam tuam qui iusti Simeonis exspectationem implesti ut sicut ille priusquam Christum Dominum videre mereretur mortem non vidit ita et nos vitam obtineamus aeternam. Per. 66 (33v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/station Deinde accedant pueri quattuor et canant hymnum H Qui sine peccato 66 (33v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/station H Quod chorus vatum 66 (33v)
Feb/2/Purificatio BMV/Candlemas/5 Hymno expleto celebretur missa per ordinem Suscep… Rub 67 (34r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday Benedictio cineris in capite Quadragesimae Ex Exorcizo te cinis in nomine Dei Patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi Filii eius et Spiritus Sancti qui te per ignem in favillam converti praecepit ut sicut iussione Dei per sanctum famulum eius Moysen cinis vitulae in populo aspersus omnem congregationem Israel sanctificavit ita et tu exorcizatus sis in nomine sanctae Trinitatis in terra et cilicio aspersus in eis qui scrutinia sunt habituri super stantes vel transituros diabolus non lateat sed manifestetur et expellatur ut puri et sinceri inveniantur. Te autem petimus et rogamus Pater omnipotens aeterne Deus ut sicut Ninivitarum populus ad praedicationem Ionae prophetae misericordiam tuam Domine exorantes suorum veniam meruerunt consequi peccatorum ita et hi qui ad tuam gratiam percipiendam venire desiderant amputatis maculis carnalibus per sacri baptismatis regenerationem suorum finem constituant vitiorum. Per. 67 (34r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/1 Oratio Or Omnipotens sempiterne Deus parce metuentibus propitiare supplicantibus et mittere dignare sanctum angelum tuum de caelis qui benedicat et sanctificet cineres istos ut sint remedium salutare omnibus nomen tuum sanctum humiliter implorantibus ac semetipsos pro conscientia delictorum suorum accusantibus ante conspectum divinae clementiae tuae facinora sua deplorantibus vel serenissimam pietatem tuam suppliciter obnixeque flagitantibus. Praesta quaesumus per invocationem sanctissimi nominis tui ut quicumque eos super se asperserint pro redemptione peccatorum corporis sanitatem et animae tutelam percipiant. Per. 68 (34v)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/2 Oratio Or Deus qui non mortem sed paenitentiam desideras peccatorum fragilitatem humanae condicionis benignissime respice et hos cineres quos causa proferendae humilitatis atque promerendae veniae capitibus nostris imponi decernimus benedicere pro tua pietate dignare ut qui nos cinerem esse et ob pravitatis nostrae meritum in pulverem reversuros cognoscimus peccatorum omnium veniam et praemia paenitentibus repromissa misericorditer mereamur. Per. 68 (34v)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/1 Post iniciatur antiphona Ant Exaudi nos Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice nos Domine. 69 (35r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/1 Ps Salvum me fac Deus quoniam. 69 (35r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/3 Deinde diaconus Flectamus genua. Oratio Or Concede nobis Domine praesidia militiae Christianae sanctis inchoare ieiuniis ut contra spiritales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis. Per. 69 (35r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/2 Tunc incipiatur a cantore antiphona ista Ant Immutemur habitu in cinere et cilicio ieiunemus et ploremus ante Dominum quia multum misericors est dimittere peccata nostra Deus noster. 69 (35r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/2 Ps Deus misereatur nostri. 69 (35r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/1 Repetendo antiphonam cum singulis versiculis psal… F Memento quia cinis et pulvis es et in cinerem et in pulverem reverteris. 69 (35r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/3 His expletis praesul [et] omnis clerus eat in med… Ant Iuxta vestibulum et altare plorabant sacerdotes et levitae ministri Domini ‹et› dicentes. Parce Domine parce populo tuo et ne dissipes ora canentium ad te Domine. 69 (35r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/4 Postea haec sequatur oratio Oremus et diaconus Fl… Or Deus qui humili actione flecteris et satisfactione placaris aurem tuae pietatis inclina precibus nostris et capitibus nostris servorumque tuorum cinerum attactis effunde propitius gratiam tuae benedictionis ut eos et spiritu compunctionis repleas ut quod iuste postulaverint efficaciter tribuas et concessa perpetua stabilitate manere intacta decernas. Per. 70 (35v)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/5 Tunc vocandi sunt omnes paenitentes qui eiiciendi… Or Exaudi Domine quaesumus preces nostras et confitentium tibi parce peccatis ut quos conscientiae reatus accusat indulgentia tuae miserationis absolvat. Per. 70 (35v)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/6 Or Praeveniat his famulis tuis quaesumus Domine misericordia tua et omnes iniquitates eorum celeri indulgentia deleantur. Per Dominum. 70 (35v)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/7 Alia Or Adesto Domine supplicationibus nostris nec sit ab his famulis tuis clementiae tuae longinqua miseratio sana vulnera eorumque remitte peccata ut nullis a te iniquitatibus separati tibi Domino semper valeant adhaerere. Per. 71 (36r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/4 His dictis surgant paenitentes a terra praecedant… R In sudore vultus tui. 71 (36r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/3 Ps Maledicta terra in opere tuo. 71 (36r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/5 Cum autem eiecti fuerint stet dominus episcopus i… R Tribularer si nescirem. 71 (36r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/4 RV Et Petrum lacrimantem. 71 (36r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/2 Capitulum W Si iniquitates observaberis. 71 (36r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/8 Oratio Or Domine Deus noster qui offensione nostra non vinceris et satisfactione placaris respice ad hos famulos tuos qui se tibi peccasse graviter confitentur. Tuum absolutionem criminum dare et peccantibus veniam praestare qui dixisti paenitentiam te malle peccatorum quam mortem concede ergo Domine ut tibi excubias paenitentiae celebrent et correctis actibus suis concedi sibi a te sempiterna gaudia gratulentur. Per. 71 (36r)
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/1 Deinde dicatur responsum ad processionem R Paradisi porta. 72
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday RV Ecce nunc tempus. 72
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/9 Sequitur oratio Or Domine ne in ira tua nos quaesumus arguas neque in furore tuo corripias sed austeritati verberis iunge misericordiam tuam lenitatis ut non contritionem poena sed eruditionem nobis conserat disciplina. Per. 72
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday/2 In redeundo R Emendemus in melius. 72
LXX/H3/f4/Cin/Ash Wednesday Et sic missa agatur ordine suo Misereris omnium D… Rub 72
procession Item ordo in secunda quarta ac sexta feria. Antip… Ant Exaudi nos Domine. 72
procession Ps Salvum me fac. 72
procession/1 Sequatur oratio Or Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. Per. 72
procession Deinde incipiat cantor responsum R Ecce nunc tempus. 73
procession RV E‹e›mendemus in melius. 73
procession/2 Et dum pervenerint ad ce[r]tum locum dicatur orat… Or Exauditor omnium Deus exaudi nostrorum fletuum vocem et tribue infirmitatibus nostris perpetuam sospitatem ut dum dignanter gemitum nostri laboris suscipis tua nos semper misericordia consoleris. Per. 73
procession In redeundo vero sequantur litaniae. Rub 73
Qu/H6/D/Palm Sunday/1 Ordo in die Ramispalmarum qualiter processio agat… Or Visita quaesumus Domine plebem tuam et sacris dicata corda mysteriis pietate tuere pervigili ut remedia salutis aeternae quae te miserante suscepit te protegente custodiat. Per Dominum. 73
Qu/H6/D/Palm Sunday/1 Et ita ex[e]untes de choro pergant ordinatim ad l… Ant Surgite sancti de mansionibus. 73
Qu/H6/D/Palm Sunday/1 Hac decantata sequantur responsa ad ipsum diem pe… R Conclusit vias meas 73
Qu/H6/D/Palm Sunday/2 R Insurrexerunt in me. 73
Qu/H6/D/Palm Sunday/3 R Dixerunt impii. 73
Qu/H6/D/Palm Sunday/4 R Contumelias. 73
Qu/H6/D/Palm Sunday/5 R Viri impii dixerunt. 73
Qu/H6/D/Palm Sunday/6 R Circumdederunt me. 73
Qu/H6/D/Palm Sunday/2 Postea dicatur haec oratio ad crucem Or Gratiam tuam Domine mentibus nostris infunde ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem eius ac crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per. 73
Qu/H6/D/Palm Sunday/3 Alia Or Adiuva Domine fragilitatem plebis tuae ut ad votivum magnae festivitatis officium intercedente beata Dei Genitrice Maria et corporaliter gubernata recurrat et ad perpetuam gloriam devota mente perveniat. Per. 74
Qu/H6/D/Palm Sunday/4 Or Deus qui hodierna die ad insinuandum humilitatis exemplum super asinam sedere et a turbis rex appellari voluisti respice ad devotam populi tui humilitatem ut quicumque palmis et ceteris frondibus laudi tuae dedicatis in memoriam huius venerandae sollemnitatis devotus occurrerit tibi iudici venienti cum palma victoriae et fructu bonorum operum securus occurrat. Qui. 74
Qu/H6/D/Palm Sunday Statim sequatur Lectio libri Exodi. Lc Venerunt filii Israel in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt super aquas. Profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra AEgypti. Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine dixeruntque ad eos filii Israel Utinam mortui essemus per manum Domini in terra AEgypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus in saturitate. Cur induxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem hanc fame? Dixit autem Dominus ad Moysen Ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut tentem eum utrum ambulet in lege mea an non. Die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel Vespere scietis quod [Dominus] eduxerit vos de terra AEgypti et mane videbitis gloriam Domini. Audivi enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus quia mussitastis contra nos? Dabit vobis Dominus vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra Dominum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum. Dixitque Moyses ad Aaron Dic universae congregationi filiorum Israel Accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum. Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel respexerunt ad solitudinem. Et ecce gloria Domini apparuit in nube. 74
Qu/H6/D/Palm Sunday/7 Qua perlecta incipiat cantor R Collegerunt pontifices et pharisaei concilium dicentes Quid facimus quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic omnes credent in eum ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum et gentem. 76 (38v)
Qu/H6/D/Palm Sunday RV Unus autem ex ipsis Caiphas nomine cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat. Ab illo ergo die cog[it]averunt interficere eum dicentes Ne forte veniant. 76 (38v)
Qu/H6/D/Palm Sunday Hac dicta legendum est evangelium secundum Mattha… Ev Cum appropinquasset Iesus. (Mt 21) 76 (38v)
Qu/H6/D/Palm Sunday/2 Illo dicto fiat sermo ad populum de evangelio fin… Ant Ante sex dies sollemnis Paschae quia veniet Dominus in civitatem Ierusalem occurrerunt ei pueri et in manibus portabant ramos palmarum et clamabant voce magna dicentes Hosanna in excelsis benedictus qui venisti in multitudine misericordiae hosanna in excelsis. 76 (38v)
Qu/H6/D/Palm Sunday Tunc benedicendi sunt rami palmarum Ex Exorcizo te creatura florum et frondium in nomine Christi Filii Dei. Omnis spiritus inimici omnisque incursio daemonum eradicare et explantare ab hac creatura Dei ut hanc gerentes et ad tuam gratiam festinantes non inquietare non illudere praesumas interdico tibi per eum. Qui vivit et regnat. 76 (38v)
Qu/H6/D/Palm Sunday Ben Benedic Domine quaesumus hos palmarum et olivarum ramos et praesta ut populus tuus pia veneratione hodierna die corporaliter [hoc aut] spiritaliter summa devotione perficiat de hoste victoriam reportando et opus misericordiae sum[m]o[pe]re diligendo humiliter etiam deprecamur ut praedictarum arborum germina ita sanctificare digneris ut loca ad quae portata fuerint sanctificata efficiantur quo iniquitas omnis seu illusio daemonum abscedat et tua nos semper dextera protegere dignetur. Per. 77 (39r)
Qu/H6/D/Palm Sunday/3 Hic incipiatur antiphona Ant Cum audisset populus quia Iesus venit Hierosolymam acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pueri dicentes Hic est qui venturus est in salutem populi hic est salus nostra et redemptio Israel. Quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae sicut scriptum est. Salve rex fabricator mundi qui venisti redimere. 77 (39r)
Qu/H6/D/Palm Sunday/5 Sequitur oratio Or Deus cuius Filius pro salute generis humani de caelis descendit ad terras et appropinquante passionis suae hora ‹I›Hierosolymam in asino venire et a turbis rex appellari ac laudari voluit benedicere dignare hos palmarum ceterarum[ve] frondium ramos ut omnes qui eos laturi sunt hic et in futuro cum palma victoriae et fructu bonorum operum valeant apparere. Per. 78
Qu/H6/D/Palm Sunday/6 Oratio Or Deus qui per olivae ramum pacem terrae nuntiare iussisti praesta quaesumus ut hos ramos palmarum vel aliarum arborum tua caelesti benedictione sanctifices ut cuncto populo proficiant ad salutem. Per Dominum. 78
Qu/H6/D/Palm Sunday/7 Oratio Or Omnipotens sempiterne Deus qui Dominum nostrum Iesum Christum hodierna die super pullum asinae sedere fecisti et populorum turbas vestimenta vel ramos arborum in via sternere et hosanna decantare in laude ipsius docuisti da quaesumus ut illorum innocentiam imitari possimus et eorum meritum consequi mereamur. 78
Qu/H6/D/Palm Sunday/8 Or Deus qui Filium tuum Unigenitum pro redemptione nostra dignatus es dirigere ut populum tuum ab initio in profundo peccati dimersum a morte revocares ad vitam et chirographo leti deleto sanguine Filii tui gentibus regnum invocares Deus qui dispersa congregas et congregata conservas qui populis obviam Christo ramos palmarum portantibus benedixisti benedic etiam hos ramos palmae et arborum quas tui famuli ad nominis tui benedictionem fideliter suscipiunt ut in quocumque loco introducti fuerint benedictionem tuam consequantur ut omni adversa valetudine effugata dextera tua protegat quos redemit. Per. 79
Qu/H6/D/Palm Sunday W Dominus vobiscum. Sursum corda. Gratias agamus Domino Deo nostro. 79
Qu/H6/D/Palm Sunday/2 VD Aeterne Deus. Mundi conditor omniumque creaturarum mirabilis dispositor Deus qui inter ipsa mundi primordia cum ex nihilo cuncta conderes ligna quoque fructifera et diverso usui congrua terram producere iussisti ac post maledictum interdictae arboris universa nobis per oboedientiam Unigeniti Filii tui in benedictionem convertisti benedic etiam hos multigenarum arborum ramos inter quas arbor olivae pinguedinis suavitate praecellit. De qua etiam cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso columba ramum deferens pacem terris redditam nuntiavit. Necnon et innocens turba Spiritu Sancto afflata Unigenito tuo Domino nostro Iesu Christo pro totius mundi salute passuro obviam currens palmarum et huius arboris ramos excidens ac vestigiis eius substernens iam quasi triumphatorem de victo mortis principe ostendebat. Te igitur Domine suppliciter deprecamur ut qui annua devotione eiusdem Redemptoris nostri sacratissimam passionem praevenire nitimur ipso adiuvante palmam victoriae tenentes atque oleo misericordiae intrinsecus refulgentes in eius sancta resurrectione praemium vitae et immortalitatis coronam accipere mereamur. Per. 79
Qu/H6/D/Palm Sunday/4 Tunc pontifex accipiat aquam benedictam et asperg… Ant Fulgentibus palmis prosternimur advenienti Domino huic omnes occurramus cum hymnis et canticis glorificantes et laudantes Benedictus Dominus. 81
Qu/H6/D/Palm Sunday/5 Ant Occurrunt turbae cum floribus et palmis Redemptori Domino et victori triumphanti digne dant obsequia Filium Dei olim gentes praedicant et in laude Christi voce tonant per nubila Hosanna. 81
Qu/H6/D/Palm Sunday/9 Or Omnipotens sempiterne Deus qui Christi Filii tui beata passione nos reparas conserva in nobis opera misericordiae tuae ut in huius celebritate mysterii devotione perpetua vivamus. Per. 81
Qu/H6/D/Palm Sunday/6 Populo cleroque de loco praedicto descendentibus… Ant Cum appropinquaret Dominus Hierosolymam misit duos ex discipulis suis dicens Ite in castellum quod contra vos est et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi. Si quis vos interrogaverit dicite Opus Domini est. Solventes adduxerunt ad Iesum et imposuerunt sibi vestimenta et sedit super eum. Alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus exsternebant et qui sequebantur clamabant Hosanna benedictus qui venit in nomine Domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David. 81
Qu/H6/D/Palm Sunday Post antiphonam versus cantatur H Gloria laus et honor tibi sit rex Christe Redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium. 82
Qu/H6/D/Palm Sunday/1 HStr Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in Domini rex benedicte venit. 82
Qu/H6/D/Palm Sunday/2 HStr Coetus in excelsis te laudat caelitus omnis et mortalis homo et cuncta creata simul. 82
Qu/H6/D/Palm Sunday/3 HStr Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit cum prece voto hymnis adsumus ecce tibi. 82
Qu/H6/D/Palm Sunday/4 HStr Hi‹c› tibi passuro‹s› solvebant munia laudis nos tibi regnanti pangimus ecce melos. 82
Qu/H6/D/Palm Sunday/5 HStr Hi‹c› placuere tibi placeat devotio nostra rex pie rex clemens cui bona cuncta placent. 82
Qu/H6/D/Palm Sunday/7 Postea pueris exeuntibus de civitate et portantib… Ant Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes Hosanna Filio David benedictus qui venit in nomine Domini. 82
Qu/H6/D/Palm Sunday/8 Tunc dominus episcopus prosternat se ante crucem… Ant Scriptum est enim Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis. Postquam autem surrexero praecedam vos in Galilaeam ibi me videbitis dicit Dominus. 82
Qu/H6/D/Palm Sunday/9 Surgente episcopo incipiatur Ant Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel hosanna in excelsis. 82
Qu/H6/D/Palm Sunday/8 Intrantibus autem civitatem incipiatur responsum R Ingrediente Domino. 82
Qu/H6/D/Palm Sunday/10 Et sic cantantes perveniant ad portam ecclesiae e… Or Via sanctorum omnium Domine Iesu Christe qui ad te venientibus claritatis gaudia contulisti introitum templi istius Spiritus Sancti luce perfunde qui locum istum sancto nomini tuo consecrasti praesta omnipotens Deus ut omnes isti in te credentes obtineant veniam pro delictis ab omnibus liberentur angustiis impetrent quicquid petierint pro necessitatibus suis placere semper praevaleant coram oculis tuis quatenus per te et sanctam Mariam munerati aulam paradisi introire gaudentes mereantur. Per te Salvator mundi qui in Trinitate. 83
Qu/H6/D/Palm Sunday/10 Intrante clero ecclesiam incipiat cantor Ant Turba multa.Benedictus sine Gloria. 83
Qu/H6/D/Palm Sunday Sequatur psalmus Ps Benedictus sine Gloria 83
Qu/H6/D/Palm Sunday Deinde celebranda est missa cum omni diligentia. Rub 83
Qu/H6/f5/Maundy Thursday Ordo de Cena Domini in nocte. In vigilia Cenae Do… Rub 83
penance/1 Ordo ad dandam paenitentiam. Cum venerit paeniten… Ps Domine ne in furore. 85
penance/2 Ps Beati quorum. 85
penance/3 Ps Domine ne in furore. 85
penance/4 Ps Miserere mei Deus. 85
penance/5 Ps Domine exaudi orationem. 85
penance/6 Ps De profundis. 85
penance/7 Ps Domine exaudi. 85
penance/1 Et preces W Convertere Domine et eripe animam. 85
penance/2 W Delicta iuventutis. 85
penance/3 W Delictum meum cognitum. 85
penance/4 W Domine ante omne desiderium. 85
penance/5 W Complaceat tibi Domine ut eruas me. 85
penance/6 W Domine miserere mei. 85
penance/7 W Miserere mei Deus miserere mei. 85
penance/8 W Domine averte faciem tuam a peccatis meis. 85
penance/9 W Ne memineris iniquitatum nostrarum. 85
penance/10 W Adiuva nos Deus salutaris noster. 85
penance/11 W Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. 85
penance/12 W Domine tu scis insipientiam meam. 85
penance/13 W Ne avertas faciem tuam a me. 85
penance/14 W Libera me a persequentibus me. 85
penance/15 W Domine exaudi orationem meam. 85
penance/1 Oratio Or Exaudi Domine preces nostras et confitentium tibi parce peccatis ut quos conscientiae reatus accusat indulgentia tuae miserationis absolvat. Per Dominum. 85
penance/2 Alia Or Da quaesumus Domine huic famulo tuo continuam purgationis suae observantiam gerere paenitendo et ut hoc efficaciter implere valeat gratia eum tuae praeveniat visitationis et sequatur. Per. 85
penance/3 Or Domine Deus noster qui peccatis nostris offenderis satisfactione placaris respice quaesumus ad hunc famulum tuum N. qui se tibi graviter peccasse confitetur tuum est enim absolutionem criminum dare et veniam praestare peccantibus qui dixisti te malle peccatorum vitam quam mortem concede Domine hoc ut famulus tuus paenitentiae tibi excubias celebret et correctis actibus suis conferri sibi a te sempiterna gaudia gratuletur. Per. 86
penance/1 Tunc mittend[us est ci]nis super caput paenitenti… F Memento homo quia pulvis es et in pulverem reverteris. 86
penance/4 Oratio Or Adsit quaesumus Domine huic famulo tuo illi inspiratio gratiae salutaris quae cor eius fletuum ubertate resolvat sicque macerando conficiat ut iracundiae tuae motus idonea satisfactione compescat. Per Dominum. 86
penance/2 Post haec eiiciendus est ab ecclesia et tali modo… F Ecce eiic[i]eris hodie a sinu sanctae Ecclesiae matris tuae propter peccatum tuum sicut Adam primus homo eiectus est a paradiso propter transgressionem suam. 86
penance Sequitur responsum R In sudore vultus tui. 86
penance RV Pro eo quod. 86
penance/5 Oratio Or Precor Domine clementiae tuae et misericordiae maiestatem ut famulo tuo illi peccata confitenti relaxare debita et veniam praestare digneris et praeteritorum criminum culpis indulgeas qui humeris tuis ovem perditam reduxisti tu etiam huic famulo placare tu huius precibus benignus aspira ut in confessione placabili permaneat fletus etiam et petitio eius perpetuam clementiam tuam celeriter exoret sanctisque altaribus et sacrariis restitutus spei rursum aeternae ac caelesti gloriae mancipetur. Per. 86
penance Deinde indicet ei sacerdos abstinentiam sive obse… Rub 87
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/1 Ordo in Cena Domini. Hora tertia induatur dominus… Ps Quam dilecta. 87
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/2 Ps Benedixisti. 87
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/3 Ps Inclina. 87
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/4 Ps Credidi propter. 87
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/5 Ps Memento. 87
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/6 Ps Ecce quam bonum. 87
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/7 Ps Ecce nunc benedicite. 87
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/1 Concludanturque versiculo Christus factus est pro… Ant Venite venite filii audite me timorem Domini docebo vos. 87
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/1 Tunc archidiaconus ex parte paenitentium dicat Fl… Alloc Adest o venerabilis pontifex tempus acceptum dies propitiationis divinae et salutis humanae qua mors interitum et vita accepit aeterna principium quando in vinea Domini Sabaoth sic novorum plantatio facienda est ut purgetur exsecratio vetustatis. Quamvis enim a divitiis bonitatis et pietatis Dei nihil temporis vacet nunc tamen et largior est per indulgentiam remissio peccatorum et copiosior per gratiam assumptio renascentium. Augemur renascendis crescimus reversis lavant aquae lavant lacrimae inde est gaudium de assumptione vocatorum hinc laetitia de absolutione paenitentum. Inde est quod supplices tui postea quam in varias formas criminum neglectu mandatorum caelestium et morum probabilium transgressione ceciderunt humiliati atque prostrati prophetica ad Deum voce clamant dicentes Peccavimus impie egimus iniquitatem fecimus miserere nostri Domine. Evangelicam vocem non frustratoria aure capientes Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur. Manducaverunt sicut scriptum est panem doloris lacrimis stratum rigaverunt cor suum luctu corpus afflixerunt ieiuniis ut animarum reciperent quam perdiderant sanitatem. Unicum itaque est paenitentiae suffragium quod singulis prodest et omnibus in commune succurrit. 88
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/8 Mox surgat episcopus et cantet hos psalmos Ps Miserere mei. 89
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/9 Ps Deus in nomine tuo. 89
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/10 Ps Miserere mei Deus. 89
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/11 Ps Deus misereatur nostri. 89
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/12 Ps Deus in adiutorium. 89
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/1 His finitis sequitur dominica oratio cum precibus W Averte faciem tuam a peccatis meis. 89
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/2 W Redde mihi laetitiam. 89
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/3 W Domine exaudi orationem. 89
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/1 Or Adesto Domine supplicationibus nostris et me qui etiam misericordiam tuam primus indigeo clementer exaudias quem nec electione meriti sed dono gratiae tuae constituisti operis huius ministrum da fiduciam tui muneris exsequendi et ipse in nostro ministerio quod tuae pietatis est operare. Per. 89
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/2 Oratio Or Deus qui humani generis benignissimus es conditor et misericordissimus formator qui in reconciliatione etiam me qui misericordiae tuae primus indigeo servire effectibus gratiae tuae per sacerdotale ministerium voluisti ut incessante merito supplicis mirabilior fieret indulgentia remittentis Deus qui iustitiae leges misericordiae semper multiplicatione moderaris dum delinquentibus paenitentiam adhibes dum etiam malis providentiae tuae dona non subtrahis et vindictam miserando suspendis Deus qui hominem invidia diaboli ab aeternitate deiectum unici tui Filii sanguine redemisti vivifica quos mori non vis et quos non dereliquisti devios assume correctos. Moveat pietatem tuam fletus i‹u›storum maerentiumque medere vulneribus benignam iacentibus manum porrige ne Ecclesia tua suae corruptionis portione privata temeretur ne grex tuus detrimentum sustineat ne de familiae tuae damno inimicus exsultet ne enatas lavacris salutaribus animas mors secunda possideat. Tibi ergo humiliamur omnes tibi supplices fundimus preces tibi fletum cordis nostri offerimus tu pa[r]ce confitentibus ut imminentes poenas futurique iudicii sententiam te miserante non incidant nesciant quod terret in tenebris quod stridet in flammis et ab errorum via ad iter iustitiae iam reversi ultra nequaquam novis vulneribus saucientur. Propitiare ergo Domine trementibus atque supplicibus sub sententiae tuae exspectatione et ad humilitatem iacentium sublevandam salutis dexteram extende. Nobis servis tuis quos apostolicae clavis sacerdotalisque ministros officii non electione meriti sed dono gratiae tuae constituisti da fiduciam tanti muneris exsequendi et ipse in nostro ministerio quod tuae pietatis est operare. Agnosce piissime pastor oves tuae redemptionis et constrictas vinculis peccatorum Ecclesiae tuae precibus exoratus absolve ut redeant ad unitatem Ecclesiae tuae et post illam diram inopis exsilii famem redeuntes veste splendida ornatae gaudeant se paterno receptas convivio. Nihil de honore adoptionis nihil hereditatis amittant sed integrum sit eis atque perpetuum et quod gratia tua contulit et quod misericordia reformavit. Per eundem. 90 (45v)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/3 Oratio Or Praesta quaesumus Domine his famulis tuis dignum paenitentiae fructum ut Ecclesiae tuae sanctae a cuius integritate deviarant peccando admissorum veniam consequendo reddantur innoxii. Per. 92
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/2 Postea surgant paenitentes et legat archidiaconus Alloc Re[d]integra in eis apostolice pontifex quicquid diabolo scindente corruptum est et orationum tuarum patrocinantibus meritis per divinae reconciliationis gratiam fac homines proximos Deo ut qui antea in suis perversitatibus displicebant nunc iam se placere Domino in regione vivorum devicto mortis suae auctore gratulentur. Per. 92
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/2 Et moveantur ab episcopo paenitentes ut quod paen… Ant Venite venite. 92
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/13 Et finitis eiusdem psalmi versibus semper sequatur Ps In Domino laudabitur. Magnificate Dominum. Exquisivi Dominum. Accedite ad Deum. Iste pauper clamavit. Immittit angelum Dominus. Gustate et videte. Divites eguerunt. Venite filii. 92
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/3 Interim paenitentes manuatim ab archidiacono redd… Alloc Audivistis fratres carissimi qualiter primus homo Adam scilicet propter transgressionem praeceptorum Dei et propter peccatum quod suadente diabolo perpetravit a paradiso sit eiectus et qualiter per humilitatem Christi et per ieiunium ipsius ac passionem resurrectionemque sit a suo peccato redemptus. Pro similique causa qua ille de sede paradisi pulsus ad ima inferni deiectus est vos a sinu sanctae matris Ecclesiae eiecti fuistis. Nunc fratres mei vos diligenter admoneo ne vos ad similia peccata pro quibus a sinu sanctae Ecclesiae proiecti fuistis velitis recurrere et bonum quod paenitendo gessistis pio animo custodiatis. De Dei misericordia non desperetis quia ipse peccantes omnes ad se revertentes paenitentiam pro delictis volentes agere clementer ac misericorditer suscipit nam ipse ait Nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat. Et alibi Revertimini ad me et ego revertar ad vos. Legitur etiam fratres mei in libro Regum de David rege et propheta ab Uria milite suo uxorem propriam abstulisse atque ipsum Uriam missum ad Ioab principem sui exercitus interfici iussi[sse]. Quod factum Deum latere non potuit nam ipse non solummodo facta sed etiam hominum cogitationes frequenter inspicit. Denique Nathan propheta per propheticum spiritum demonstravit ipsum David tale crimen perpetrasse. Ipsum vero Nathan iussit ad eum causa agendi paenitentiam procedere. Qui cum ad eum pervenisset quasi iudicium ab eo inquirens praedictum peccatum sibi demonstravit et Dei amicitiam nisi eum paeniteret omnino perdidisse. Quaesivit enim ab eo quid de illo homine faciendum esset qui cum haberet centum oves omnibus illis dimissis pauperi non habenti nisi tantum modo unam illam sibi rapuit. Quod cum audivisset rex illum protinus qui talia fecit morte moriturum iudicavit. Nathan vero statim indicavit ei seipsum sua sententia iudicavisse. Et nisi paenitentiam ageret se suo iudicio periturum. Ille vero agnoscens se peccasse paenitentiam agere festinavit. Accepta vero et pacta paenitentia Deus ei crimen quod fecerat licet grande condonavit simili modo vobis si veram paenitentiam peregistis sine dubio condonabit. 93 (47r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/3 Deinde incipiat episcopus antiphonam Ant Cor mundum crea in me Deus 95 (48r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/14 cum psalmo Ps Miserere mei Deus. 95 (48r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents Quo finito prosternat se pontifex una cum paenite… F Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. 95 (48r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/4 Preces W Salvos fac servos tuos. 95 (48r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/5 W Convertere Domine usquequo. 95 (48r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/6 W Mitte eis Domine auxilium de sancto. 95 (48r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/7 W Illustra faciem tuam super servos tuos. 95 (48r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/8 W Domine vide humilitatem eorum. 95 (48r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/9 W Domine exaudi orationem. 95 (48r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/4 Oratio Or Omnipotens sempiterne Deus confitentibus tibi famulis tuis pro tua pietate peccata relaxa ut non plus eis noceat conscientiae reatus ad poenam quam indulgentia tuae pietatis ad veniam. Per. 95 (48r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/5 Oratio Or Omnipotens et misericors Deus qui peccatorum indulgentiam in confessione celeri posuisti succurre lapsis miserere confessis ut quos delictorum catena constringit magnitudo tuae pietatis absolvat. Per. 95 (48r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/6 Oratio Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus respice propitius super hos famulos tuos qui ab infesta saeculi tempestate emersi flebili lamentatione suos accusant excessus ut fletus ac gemitus eorum pie suscipias eosque de tenebris ad lumen revoces et medelam confitentibus salutem paenitentibus et vulneratis auxilium sanitatis indulgeas ne ultra inimicus eorum habeat potestatem animae eorumque confessionem libenter admittens Ecclesiae tuae purificatos restitue ac tuo altari repraesenta ut ad sacramentum reconciliationis admissi una nobiscum nomini tuo sancto gratias agere mereantur. Per. 95 (48r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/7 Alia Or Deus misericors Deus clemens qui multitudinem indulgentiarum nulla temporum lege concludis sed pulsantibus misericordiae tuae ianuam aperis paenitentes etiam sub ipso vitae huius termino non repellis respice propitius super hos famulos tuos remissionem omnium peccatorum tota cordis confessione poscentes. Renova in eis Pater piissime quod actione quod verbo quod ipsa denique cogitatione diabolica fraude vitiatum est et unitati corporis Ecclesiae membra tuae redemptionis annecte. Miserere gemituum miserere lacrimarum et non habentes fiduciam nisi in misericordia tua ad sacramentum reconciliationis admitte. Per. 96 (48v)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/8 Oratio Or Exaudi preces nostras Domine et tibi confitentium parce peccatis ut quos conscientiae accusat reatus indulgentia tuae miserationis absolvat. Per. 97 (49r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/9 Or Praeveniat hos famulos tuos quaesumus Domine misericordia tua ut omnes iniquitates eorum celeri indulgentia deleantur. Per. 97 (49r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/10 Oratio Or Adesto Domine supplicationibus nostris nec sit ab his famulis tuis clementiae tuae longinqua miseratio sana vulnera eorumque remitte peccata ut nullis a te iniquitatibus separati tibi Domino semper valeant adhaerere. Per. 97 (49r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/11 Or Domine Deus noster qui offensione. 97 (49r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/12 Or Precor Domine clementiam tuae maiestatis ac nominis ut his famulis tuis peccata sua ac facinora confitentibus veniam dare et praeteritorum criminum debita relaxare digneris qui humeris Filii tui ovem perditam reduxisti ad caulas qui publicani precibus vel confessione placatus es tu etiam Domine et his famulis tuis placare tu eorum precibus benignus assiste ut in te confessione flebili permanentes clementiam tuam celeriter exorent et sanctis altaribus restituti spei rursus aeternae et caelesti gloriae reformentur. Per eundem. 97 (49r)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/13 Or Exaudi quaesumus omnipotens Deus preces nostras quas in conspectu maiestatis tuae effundere praesumimus suppliciter deprecantes ut famulos tuos in tua misericordia confidentes benedicas et omnia eorum peccata dimittas tuaque eos protectione conserves ut possint tibi digni fieri et ad aeternam beatitudinem valeant pervenire. Per. 98 (49v)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/14 Or Adesto Domine supplicationibus nostris et hanc famulorum tuorum confessionem benignus assume ut qui auxilium tuae miserationis implorant et sanctificationis gratiam percipiant et quae pie precantur obtineant. Per. 98 (49v)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/15 Or Deus misericors Deus clemens qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata paenitentium deles et praeteritorum delictorum culpas venia remissionis evacuas maiestatem tuam supplices deprecamur ut his famulis tuis longo squalore paenitentiae maceratis miserationis veniam largiri digneris ut nuptiali veste recepta ad regalem mensam unde eiecti fuerant mereantur introire. Per Dominum. 98 (49v)
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/16 Or Maiestatem tuam quaesumus Domine sancte Pater aeterne Deus qui non mortem peccatorum sed vitam semper inquiris respice flentes famulos tuos attende prostratos eorumque planctum in gaudium tua miseratione converte. Per. 99
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/17 Or Famulos tuos quaesumus omnipotens Deus ab ira tua ad te confugientes paterna recipe pietate ut qui tuae maiestatis flagella formidant de tua mereantur venia gratulari. Per. 99
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/18 Or Omnipotens sempiterne Deus confitentibus tibi his famulis tuis pro tua pietate peccata relaxa ut non plus eis conscientiae reatus ad poenam noceat quam indulgentia tuae pietatis prosit ad veniam. Per Dominum nostrum. 99
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents/19 Or Omnipotens et misericors Deus qui peccatorum indulgentiam in confessione celeri posuisti succurre lapsis et famulos tuos quos delictorum catena constringit magnitudo tuae pietatis absolvat. Per. 99
Qu/H6/f5/reconciliation of penitents Tunc elevent se paenitentes a terra et osculetur… Rub 99
Qu/H6/f5/Chrism Mass/1 Ordo in die Cenae Domini Rub 100
Qu/H6/f5/Chrism Mass Feria quinta Maioris Hebdomadae in Cena scilicet… Alloc De oleo quo unguntur infirmi auctoritatem habemus apostolicam dicente beato Iacobo apostolo I[n]firmatur quis in nobis inducat presbyteros Ecclesiae et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini et si in peccatis sit dimittuntur ei. Unde patet ab ipsis apostolis hunc morem sanctae Ecclesiae esse traditum ut energumini vel alii quilibet aegroti ungantur oleo pontificali benedictione consecrato. Consecratur enim in ipso officio consecrationis corporis et sanguinis Domini non enim habet proprium officium id est non in capite verba salutationis hoc est Dominus vobiscum nec Oremus nec in fine concluditur ut ceterae orationes Per Dominum nostrum Iesum Christum sed tantum In nomine Domini nostri Iesu Christi. In eo vero loco ubi solemus uvas benedicere consecretur oleum pro infirmis concluditurque conclusione Per quem haec omnia semper Domine bona creas. Unde intelligimus embolismum esse supradicti officii. De eodem oleo sic continetur in sacramentario Antequam dicatur Per quem haec omnia Domine semper bona creas leventur de ampullis quas offerunt populi et benedicat tam domnus papa quam omnes presbyteri. Mos est Romanae ecclesiae ut in corporis et sanguinis Domini confectione assint presbyteri et simul cum pontifice verbis et manibus conficiant. Oportet ut simili modo simul cum pontifice oleum presbyteri conficiant. 100
Qu/H6/f5/Chrism Mass/2 Exorcismus olei pro infirmis et populo Rub 103 (52r)
Qu/H6/f5/Chrism Mass Antequam dicatur Per quem haec omnia Domine bona… Ex Exorcizo te immundissime spiritus omnisque incursio Satanae et omne phantasma in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ut recedas ab hoc oleo ut possit effici unctio spiritalis ad corroborandum templum Dei ut in eo possit Spiritus Sanctus habitare per nomen Dei Patris omnipotentis et per nomen dilectissimi Filii eius Domini nostri Iesu Christi. Qui venturus est. 103 (52r)
Qu/H6/f5/Chrism Mass Or Emitte Domine Spiritum tuum Sanctum Paraclitum de caelis in hanc pinguedinem olivae quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem mentis et corporis ut tua sancta benedictione sit omni unguentum tangenti tutamentum mentis et corporis ad evacuandos omnes dolores omnesque infirmitates omnemque aegritudinem mentis et corporis. Unde unxisti sacerdotes reges prophetas et martyres. Chrisma tuum Domine perfectum nobis a te benedictum sit permanens in visceribus nostris. In nomine Domini nostri. 103 (52r)
oil/1 Item exorcismus eiusdem vel benedictio eiusdem ol… Ex In tuo nomine Deus omnipotens Pater Iesu Christi Filii tui Domini nostri signo et virtute Spiritus Sancti hanc creaturam olei exorcizamus simulque sanctificamus quia ita benignus Dominus per discipulos suos declarare dignatus est dicens Si quis infirmatur in vobis inducat presbyteros ut orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini et oratio fidei salvabit infirmum et si in peccatis sit dimittentur ei. Cum tu per ipsum omnia possibilia esse credentibus docuisti et ut cunctum saeculum eius claritate salvares sic per eundem locutus es dicens Petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis. Quapropter Domine tua ineffabili bonitate comperta submissis precibus credentes nullum alium dominum nisi te Domine qui dives es in misericordia celeriterque subvenis peritissimum medicum imploramus ut apertis caelis Spiritus Sancti velocitate deducta virtutis tuae medicinam in hoc oleum propitius infundas. Descendat super oleum istud potentiae tuae donum et descendat claritas et origo virtutum descendat benignitas et puritas sanitatis. 104 (52v)
oil/1 Or Exorcizetur Crucis Christi vexillo benedicatur dextra maiestatis tuae et corroboretur Filii tui Domini nostri signaculo. Praesto sint Domine angeli et archangeli et omnis militia caelestis. Assit apostolorum ac martyrum et fidelium sacerdotum vel etiam aliorum servorum dignissima oratio sub quorum praesentia dum in tuo nomine Domine sancte Pater immense hoc unguentum compositionis atque permixtionis dederimus liniendis corporibus infirmis continuo peragratis eorum visceribus omnem violentiam evomant fellis. Prosit etiam febricitantibus et dissinteria laborantibus prosit paralyticis caecis et claudis simulque vexaticis. Quartana tertiana et cottidiana excutiat frigora mutorum ora resolvat arentia membra reficiat dementia[m] mentis ad scientiam revocet dolorem capitis oculorum infirmitatem manuum pedum brachiorum pectoris simulque intestinorum atque omnium membrorum tam intrinsecus quam extrinsecus medullarumque dolorem expellat somnum quietis infundat et conferat salutem sanitatis. Si qua vero maligna vel venenosa nascentia in corporibus quorumcumque sint generum tactus huius unguenti omnes radicitus eorum arefaciat sauciones. Morsus vero bestiarum canum rabiem scorpionum serpentium viperarum atque omnium monstruosorum leniat dolores et superinducta sanitate plagarum sopiat cicatrices. Impetum quoque daemonum vel incursiones spirituum immundorum atque le‹o›gionum malignarum vexationes umbras et impugnationes et infestationes malignarum artes quoque maleficorum C[h]aldaeorum augur‹i›um et divinorum incantationes et venena promiscua quae spirituum immundorum virtute nefanda et exercitio diabolico conficiuntur. Iubeas Domine per hanc invocationem tuam ab imis visceribus eorum omnia expelli ut exiens inimicus de corporibus famul[or]um famularumque tuarum omnium confusus et excruciatus in eis nullam maculam relinquens a tuis sanctis angelis constringatur et in inferno sicut eum exspectat digna sententia Gehennae ignibus mancipetur nec ultra habeat ad eos ingrediendi locum ut salvati famuli tui ab his omnibus malis referant honori tuo in perpetuum laudes sempiternas et sciant quia tu es Deus regnan[s] in saecula. Per Christum Dominum nostrum. 105 (53r)
oil Per quem haec omnia Domine semper bona creas et c… H O Redemptor sume carmen temet continentium. 107
oil HStr Audi iudex mortuorum una spes mortalium audi voces proferentum dona pacis praevium. 109
oil HStr Arbor feta alma luce hoc sacrandum protulit fert hoc prima praesens turba Salvatori saeculi. 109
oil H Stans ad aram immo supplex infulatus pontifex debitum persolvit omne consecrato chrismate. 109
oil HStr Consecrare tu digneris rex perennis patriae hoc olivum signum vivum iura contra daemonum. 109
oil HStr Ut novetur sexus omnis unctione chrismatis [et] medetur sauciatis dignitatis gloria. 109
oil/1 Finitis versibus dicatur Agnus Dei secundo. Sermo… Alloc Magnum divinae bonitatis est indicium fratres mei. Tribus modis fratres carissimi dies iste ab omnibus fidelibus celebratur haec enim dies Cena Domini dicitur et in hac die paenitentes recipiuntur a sancta Ecclesia et pontifice per manus sacerdotum qui diabolo suadente in criminalibus culpis lapsi fuerant et hodie consecratur oleum oleum pro infirmis et oleum catechumenorum oleumque principalis chrismatis. Cenavit igitur Dominus cum discipulis suis ante diem festum Paschae et antequam tradendus esset ut praedictum erat a prophetis tradi in manus iniquorum et crucifigi mori et resurgere cum dilexisset suos qui erant in mundo usque in finem dilexit eos. Quod est enim dilexit eos usque in finem? Id est usque ad mortem dilexit quia in tantum dilexit suos ut moreretur propter eos et non solum propter eos sed etiam pro omnibus qui credituri erant in ipsum per verba eorum. Cenantibus autem eis accepit Iesus panem benedixit fregit dedit discipulis suis dicens Accipite et comedite hoc est corpus meum. Et accepto calice gratias agens benedixit et dedit illis dicens Bibite ex hoc omnes. Hic est enim calix sanguinis novi testamenti qui pro vobis et multis effundetur in remissionem peccatorum. Et edentibus illis dixit Amen dico vobis quia unus ex vobis me traditurus est. Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo. Vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur. Bonum esset illi si natus non fuisset homo ille. At illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim Numquid ego? Erat autem ex discipulis unus qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradet te? Cui respondit Dominus Iesus Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem dedit Iudae. Deinde surgit a cena et ponit vestimenta sua praecinxit se linteo misitque aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecin[c]tus. Venit prius ad Petrum dixitque ei Petrus Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit Dominus Si non lavero te non habebis partem mecum. [Et dixit Petrus] Domine non tantum pedes sed et manus et caput. Dixit ei Iesus Qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet sed est mundus totus. Et vos mundi estis sed non omnes. Sciebat enim quisnam esset traditurus eum propterea dixit Mundi estis sed non omnes. Postquam ergo lavit pedes eorum accepit vestimenta sua et cum recubuisset iterum dixit eis Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim. Si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis. Surrexit a cena et posuit vestimenta sua significabat se positurum humanum corpus quod assumpserat in Cruce. Linteo praecinxit se indicabat ipsum habitum corporis quem induit non sine dolore passionis depositurum. Lavit pedes discipulorum in lavatione pedum demonstrabat remissionem ominum peccatorum. Nam quod dicit exemplum dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis ostendit nobis ut si qui offenderint contra nos dimittamus sicut et nos a Domino Pat[re] nostro nobis dimitti rogamus. Et post lavationem pedum quod dicit accepit vestimenta sua significabat ipsum corpus humanum positum in sepulcro se suscepturum et post suam resurrectionem per quadraginta dies manifestaturum iam immortale. Nam Iudas postquam de manu Domini buccellam accepit continuo in illum Satanas intravit quia eam indigne accepit et abiit ad Iudaeos ut traderet Deum. Accepit Iudas buccellam sibi non ad salutem sed ad iudicium. Ideo fratres carissimi cavere debetis ne indifferenter accedatis ad sanctum altare et accipiatis ipsum corpus Domini et sanguinem quod suis semel tradidit discipulis et quod cottidie per manus sacerdotum vobis praebet. Quicumque ergo digne percipiunt hoc Christus in eis manet et ipsi in Christo et unum membrum efficiuntur in Christo. Ex quo videlicet quisquis tollit membrum Christi et facit membrum meretricis aut certe per quodlibet grave delictum membrum diaboli hic profecto non est in corpore Christi quia factus est alterius membrum. Sicut illa mulier quae fornicatur cum alio proprio contempto marito sic unaquaeque anima contempto conditore suo cuius corpori unita erat consentiens suasionibus et operibus diaboli. Idcirco illi qui suspensi erant ab Ecclesia eo quod membrum Christi fecerant membrum diaboli in criminalibus culpis labendo hodie peracta paenitentia Ecclesiam introducuntur per manus pontificum. Quicumque ergo absque confessione et absque paenitentia ecclesiam intrans audet corpus et sanguinem Domini accipere ei debet duplex esse in paenitentia luctus unus pro suis criminibus alter vero pro hoc quod negligenter et indigne accipere praesumpsit. Cogitat ergo quisque infidelis quod indignus possit accipere hoc non aliud quidem attendens nisi quod videt neque intelligens nisi quod ore sentitur. Nequaquam igitur credit aut intelligit quale vel quantum iudicium sumit nempe quia simul omnes edere visibiliter cernit nec si aliqua virtus sit in eo sapit. De angelorum vero praesentia dubitare nemo potest et veraciter hoc credat quia ultores angeli nec semel indigne communicanti parcerent nisi bonitas Dei prohiberet in cuius iudicio pendent cuncta et qui neminem vult perire sed vult ut convertantur et plangant peccata sua quae commiserant et sic vivant in Deo. Pensate fratres quam terribile est indigne ad communionem accedere inter angelorum frequentiam et quam terribile est carnem Christi comedere non aliam nisi quam de Maria Virgine assumpsit et quae crucifixa est et sepulta. Sed quia Christum vorari dentibus fas non est volunt hunc panem et vinum carnem veram consecratione Spiritus Sancti creari creando vero pro mundi vita cottidie immolari et neque ab alio quam ipso Christo porrigitur licet visibilis sacerdos assistere et singulis tribuere videatur quia quod iste per ignorantiam indifferenter omnibus tribuit Christus sua virtute ex seipso decernit cui ad remedium cuique ad iudicium tribuatur. Quis autem carnem ipsius et sanguinem iure percipit nisi ab ipso cuius est sanguis? Et ideo ad iudicium alius alius ad salutem accipit. Nam qui cum Iuda contemptore suo peccato reus tenetur cum Iuda utique condemnatur et qui cum Petro et ceteris fidelibus fideliter participatur cum Petro quoque et ceteris aliis in corpore consecratur haec ideo patefeci vobis ut caveatis vobis ab omnibus malis et ne indigne accedere praesumatis ad corpus et sanguinem Domini. Hodie ergo ut diximus tribus modis oleum consecratur pro infirmis et catechumenis oleumque principalis chrismatis. De oleo vero quo unguntur infirmi dicit beatus Iacobus apostolus Infirmatur quis in vobis inducat presbytero[s] Ecclesiae et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini et si in peccatis sit dimittentur ei. Unde patet ab ipsis apostolis hunc morem sanctae Ecclesiae traditum ut energumini vel alii quilibet aegroti unga[n]tur oleo pontificali consecrato benedictione. De oleo enim quo unguntur catechumini ipsa verba consecrationis eiusdem demonstrant dicendo ut si quae maculae adhaeserunt corpori aut menti postquam ad scrutinium accesserunt recedant et deinceps munimentum habeant per hanc unctionem ut non possit ad eos diabolus repedare. Ergo ut diximus hodie consecratur oleum principalis chrismatis. Principale enim ideo dicitur qui[a] quo figurabatur Christus ab omnibus christifidelibus principaliter veneratur et colitur. Cur vero ampullis in vitreis recondatur et nunc coopertum modo vero nudum populis salutandum deferatur hoc sacramentum continetur. Ampulla cum chrismate quodam modo significat corpus Domini sumptum ex Virgine. Quod antequam transiret ad altare Crucis aliquo tempore erat coopertum et aliquo nudum. Primaevo tempore erat coopertum quando fugit in AEgyptum quasi non esset rex regum et quando portatus est ad templum quasi non esset omnipotens quando ita subditus erat parentibus quasi non esset auctor parentum. In his et his similibus coopertum latebat. Nudum erat postquam coepit miracula facere simulque praedicare et se Deum demonstrare ut quando inquit Ego et Pater unum sumus. In his et aliis nudum erat. Ampulla vero postquam benedicta fuerit et ab altari redit a pontifice et ministris altaris visibilis et nuda salutatur hoc significat quod Christus postquam ad altare Crucis transivit praesentiam suam corporaliter eis exhibuit quos testes suae resurrectionis esse voluit. Quod ceteris invisibilis et cooperta ad salutandum defertur significat quod Christus rediens in caelum invisibilis hominibus factus est ut ipse testatur Exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. Nos vero quamvis praesentiam eius corporalem non videamus tamen eum venerando cottidie salutamus. Quapropter non solum ego sed et sacerdotes et vos et iam fideles laici simul manus levemus in caelum ut inde quaeramus auxilium quo digne possimus implere istud ministerium. Quia enim sanctum et magnum est ideo Dei auxilio et vestro indigeo. Nemo tam dignus esse possit qui sine divino auxilio et fidelium adiutorio possit hoc ministerium perficere quanto magis ego indignus? Hoc enim ministerium tale est ut nostris pollui non possit peccatis. Potest enim Deus sine oleo sanare infirmos sanctificare suos et daemones expellere sed propter fragiles aguntur haec visibilia ut spiritualia et invisibilia credantur. Erat enim antiquo tempore tantum in regibus et sacerdotibus haec unctio per quam Christus figurabatur. Sed postquam Dominus noster verus rex et sacerdos a Deo Patre caelesti unguento est delibutus iam non solum pontifex et reges sed omnis Ecclesia chrismate consecratur. Unde et Gr[aece] Christus Latine Unctus dicitur et a cuius sancto nomine chrisma nomen accepit. Sicut enim a Christo chrisma dicitur sic a Christo Christiani vocantur. Chrisma[te] vero consecratur aqua baptismatis et efficitur fons caelestis gratiae. Fons enim caelestis gratiae baptisma est. Baptisma autem est aqua quae tempore passionis de latere Christi simul cum sanguine profluxit in aqua Christo credentes lavantur ab omnibus suis peccatis. Inde et populus fidelium nominatur. Quae dicitur fluxisse de latere Christi ut unde mulier creata est quae deceperat priorem Adam inde rursus Ecclesia formetur cuius Christus in Cruce peccata tulit. Constat ergo quia omnes in se lavit dum peccata omnium in Cruce tulit. Idcirco Ecclesia vere dicitur manasse de latere Christi ut sicut illae duae res simul manarunt sic et ipsa in Christi renata baptismate unum efficiatur cum Christo et vocetur sponsa Christi. In quo nimirum baptismo Spiritus Sanctus in anima renascentis diffunditur ut universa Ecclesia uno Spiritu vivificetur et unum corpus efficiatur quia sicut omnia membra corporis nostri una anima vivificantur et reguntur ut ex compage membrorum unum corpus fiat ita totius Ecclesiae membra uno Spiritu Sancto reguntur et vivificantur ut unum corpus efficiantur. Si quis ipsum Spiritum non habet hic non est eius. Sicut nemo dubitat quia unusquisque nostrum adhuc utero matris clausus occulte animam accipiat ut sit homo in anima vivente ita ut mater nesciat [quan]do per eam priusquam exeat ingrediatur in illum sic nemo dubitare debet quod in aqua baptismi priusquam infans a fonte surgat Spiritus Sanctus in eum qui renascitur adveniat. Si enim invisibilis Spiritus ex coitu patris et libidine matris invisibiliter vivificat sata hominis membra quanto magis ipse Spiritus Sanctus qui replet orbem terrarum offert se in aqua baptismi ut omnibus renascentibus per fidem ingerat se quatenus per eum filii Dei vocentur ac membra Christi et ex omnibus unum corpus fiat unum caput Christus singuli autem electi alter alterius membra. 109
oil/2 Alloc Si quis fratres carissimi vult aedificare domum si sapiens est primum ponit fundamentum ut si veniat pluvialis tempestas vel venti validi non corruat. Similiter fratres qui pro criminibus suis a Deo fugit et factus e[st] membrum diaboli si redire vult ad creatorem suum Deum omnipotentem in primis habere debet fidei scutum unde possit se defendere contra universas fraudes diaboli. Maxima et prima omnium virtutum est fides catholica quam qui non habet etiam si bona alia fecerit non prosunt ei quia (sicut) homo non potes[t] se de[f]endere a vulnere si non habet clipeum sic etiam non potest peccator se defendere ab insidiis diaboli qui est invisibilis si non habet fidem. Videte qualis sit fides. Christus [i]n Bethania dixit ad Martham Credis ‹ut› si suscit[em] fratrem tuum Lazarum? Ait Credo Domine. Ergo credidit [et] vidit gloriam. Latro pendens in [cr]uce habuit fidem quando dixit Memento mei dum veneris in regnum tuum. Cui dixit Deus Hodie mecum eris in paradiso. Petro [iterum dixit] cum cepisset mergi Modicae fidei quare dubitasti? Ecce [in] fide apostolus dubita[vit] latro credidit. Sic [qui] in vita sua diaboli artem vitare non poterat una hora credidit sic diabolum supera[vit]. Ergo fratres omnes [ad fidem sanctae Trinitatis] currite ut beatissimam gratiam percipi[atis] et sic interrogati elevatis manibus in caelum dicite 121 (61r)
oil/1 F Credo in Deum Patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae et omnium creaturarum. Et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum. Et in Spiritum Sanctum. Tres personas unam deitatem esse. Credo in eundem Christum Patris mansionem ex sua benevol‹en›entia natum ex Domina sancta Maria Virgine propter hominum peccata non propter aliam causam. Et credo quia passus est et mortuus quia verus homo est et credo quia ad caelos ascendit illis intuentibus qui illius rei digni fuerunt. Et credo quod inde venturus est in die iudicii iudicare vivos et mortuos secundum merita illorum. Et credo sanctam Ecclesiam catholicam esse et credo remissionem peccatorum et credo quia ego ipse in hac qua modo appareo [carne] resurgere debeo et rationem reddere omnium meritorum meorum et credo aeternam vitam post istam vitam. 122 (61v)
oil/2 F Confiteor Deo omnipotenti et dominae sanctae Mariae et sancto Petro et omnibus Dei fidelibus omnia peccata mea quaecumque feci ex quo peccare potui usque in hanc horam. Confiteor quia sanctam Christianitatem quam in baptismo suscepi et quam ibi promisi ita non servavi sicut debui. Confiteor quod sanctam Eucharistiam hoc est verum corpus Domini nostri non ita dignanter nec tam frequenter accepi sicut debui. Confiteor et hoc quod sanctum Dei templum cum mea oratione et cum mea oblatione non ita frequentavi sicut debui et quando illuc veni quod divinum officium non ita dignanter nec tam humiliter pro meis culpis audivi sicut debui. Confiteor et hoc quia sanctam Quadragesimam et alia indicta ieiunia sic non ieiunavi sicut debui. Confiteor et hoc quia sanctas dominicas et alias sanctas sollemnitates non sic servavi nec honoravi sicut iuste debui. Confiteor et hoc quod seniori meo et aliis quibus fidem promisi ita fidelis non fui sicut debui. Confiteor quia patrem et matrem et alios meos propinquos ita non amavi sicut debui. Confiteor quia amicos et inimicos non ita dilexi sicut debui et sicut Deus praecepit. Confiteor quia infirmos et in carcere positos ita non consolatus sum nec visitavi sicut debui. Confiteor quia esurientes et sitientes ita non recreavi sicut debui. Confiteor quia algentes et nudos ita non vestivi sicut debui. Confiteor quia peregrinos et alios vagos ita non recipi nec consolatus sum sicut debui. Confiteor quia viduis et orphanis et aliis pauperibus ita non subveni sicut debui. Confiteor quia semper malivolus fui omnis boni et benivolus omni[s] mali. Ist[a] et ali[a] peccat[a] mult[a] quae non recordor [confiteor me] fecisse aut dormiendo aut vigilando coacte aut non coacte aut aliis consensisse ad faciendum in homicidiis in periuriis in furtis in falsis testimoniis in rapinis in sacrilegiis in adulterio in incestu in luxuria in pollutione in multi‹s›modis fornicationibus in inoboedientia in negligentia servitutis Dei et senioris mei in iniquis cogitationibus et in malis operibus. Confiteor omnipotenti Domino et omnibus sanctis et tibi sacerdoti me peccatorem esse et precor indutias peto spatium ut ante meum exitum cum pura confessione et vera paenitentia omnia peccata mea emendare mihi liceat et ut in novissimo cum pace ire valeam et ad aeterna gaudia pervenire liceat ne diabolus omnis humani generis inimicus laetetur ex mea morte. 123 (62r)
oil Absolutio Abs Dominus Iesus Christus qui dixit discipulis suis quaecumque ligaveritis super terram erunt ligata in caelis et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelis de quorum numero quamvis me indignum et peccatorem ministrum tamen esse voluit intercedente Dei Genitrice Maria et beato Michaele archangelo et beato Petro apostolo cui data est potestas ligandi et solvendi et omnibus sanctis ipse vos absolvat ab omnibus peccatis vestris quaecumque aut cogitatione aut locutione aut operatione aut negligentia egistis atque a vinculis peccatorum vestrorum absolutos perducere dignetur ad regnum caelorum. 125 (63r)
oil/3 Alloc Modo facite sicut consuetudo est apud omnes Christianos quia bonam consuetudinem frequentare debetis non dimittere. Noster Dominus dicit in Evangelio Ubi duo vel tres congregaverint se propter suum servitium aut propter suam laudem seu propter aliquam iustitiam ut ille sit eorum in medio. Inde debemus credere et veraciter possumus scire suam gratiam hic nobiscum esse. Mementote prius cum vestra sancta oratione domini papae illius qui est caput sanctae et universalis Ecclesiae et qui sedem sancti Petri possidet et simul omnium episcoporum atque omnium consecratorum hominum ut Deus omnipotens ita illorum corda dignetur Spiritu Sancto illuminare ut possint et sanctam Ecclesiam defendere spiritualibus armis ab omnibus inimicis invisibilibus et ad aeterna gaudia perducere. Deinde mementote domini nostri regis et cum eo omnium laicorum qui cum saeculari gladio sanctam Ecclesiam defendere debent a paganis et ab omnibus invisibilibus inimicis ut Deus omnipotens det illis victoriam contra omnes hostes. Deinde orate pro diversis necessitatibus quae sanctae Christianitati incumbunt de qualicumque peccato hoc fit ut Dominus noster per vestram sanctam orationem hoc peccatum dignetur ab ea repellere ut cum pace et tranquillitate illum laudare et illi servire liceat. Ad ultimum orate pro animabus quaecumque recta fide ex hoc saeculo demigraverunt. Primum unusquisque pro sui carissimi amici anima quia hic nemo est qui non habeat amicum de hoc saeculo missum si in aliqua poena sint ut Deus omnipotens per vestram orationem inde eas dignetur liberare ac caelesti regno collocare ibique aeternis consolari gaudiis. Amen. 126 (63v)
oil/4 Postea dicat episcopus ad populum Alloc Fratres commune donum consecratur communis oratio prosequatur. 127 (64r)
oil Incipiente illo cum clero Off Protege Domine plebem tuam 127 (64r)
oil OffV Te sancta Dei Crux 127 (64r)
oil/2 Interim autem populus dicat Kyrie eleison. Tunc c… Ex Exorcizo te creatura olei per Deum Patrem omnipotentem qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt ut omnis virtus adversarii omnisque exercitus diaboli omnisque incursio et omne phantasma Satanae eradicetur et effugetur a te ut fias omnibus qui ex te ungendi sunt in adoptionem filiorum per Spiritum Sanctum X in nomine Dei PXatris omnipotentis et Iesu X Christi Filii eius Domini nostri. Qui cum eo vivit et regnat in unitate eiusdem. 127 (64r)
oil/1 Praefatio W Per omnia saecula. Dominus vobiscum. Sursum corda. Gratias agamus Domino Deo nostro. 128 (64v)
oil/2 VD Aeterne Deus. Qui in principio inter cetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna iussisti inter quae huius pinguissimi liquoris ministrae olivae nascerentur quarum fructus sacro chrismati deserviret. Nam et David spiritu prophetico gratiae tuae sacramenta. 128 (64v)
oil X Benedictio in commixtione balsami et olei Ben Oremus Dominum nostrum omnipotentem qui incomprehensibilem Unigeniti Filii sibique coaeterni divinitatem mirabili dispositione verae humanitati inseparabiliter coniunxit et gratia cooperante Sancti Spiritus oleo exsultationis prae participibus suis linivit ut homo fraude diaboli perditus gemina et singulari constans materia perenni redderetur de qua exciderat hereditati quatenus hos ex diversis creaturarum speciebus liquores creatos Trinitatis perfectione benedicat et benedicendo sanctificet concedatque ut simul unum fiant et quaecumque exterius perunctus fuerit ita interius liniatur quo omnibus sordibus corporalis materiae carens se participem caelestis regni faciat. 129 (65r)
oil/3 Hic fiat commixtio balsami et olei ita dicendo F Haec commixtio liquorum fiat omnibus perunctis propitiatio et custodia salutaris in saecula saeculorum amen. 129 (65r)
oil/2 Sequitur oratio Or Dominator Domine Deus rex unctus auctor unguenti speciosus forma speciosior unctione sacrato ipse tuus ipse omnium consecrator qui unguentum de potestate sanctificas potestatem consecras de unguento de unguento fecisti chrisma de chrismate nomen quod est super omne nomen ut in nomine isto sit regalis unctio Christianis. In tuo ergo nomine fiat haec creatura iam chrisma et habeatur ut chrisma forma crucis signum frontis sacri titulus bellatoris. In hoc chrismate mulceatur auditus purificetur visus odoratus suavescat saporetur gustus tactus in Trinitate sit solidus ut talibus stipendiis Domini milites decorati atque ambrosio rore madidi imperanti serviant non suadenti et signati hoc chrismate sancto signiferi esse mereantur caelestes. 129 (65r)
oil/1 His ita finitis convertat se episcopus vel cui il… Rub 130 (65v)
oil/3 Or praenoscens vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit. Et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso similitudinem muneris futuri columba demonstrans per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus haec olei unctio vultus nostros iucundos efficit ac serenos. Inde etiam Moysi famulo tuo mandasti ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem huius unguenti constitueret sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor cum Filius tuus Iesus Christus Dominus noster lavari se a Ioanne undis Iordanicis exegisset ut Spiritu Sancto in columbae similitudine desuper misso Unigenitum tuum in quo tibi optime complacuisti testimonio subsequentis vocis ostender[es] et hoc illud esse manifestissime comprobares quod cum oleo laetitiae prae consortibus suis ungendum David voce prophetica cecinisset. Te igitur deprecamur Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per eundem Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum ut huius creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione digneris et Sancti Spiritus ei admiscere virtutem cooperante potentia Christi tui a cuius nomine sanctum chrisma nomen accepit. Unde unxisti sacerdotes reges et prophetas et martyres ut spiritalis lavacri baptismo renovandis creaturam chrismatis sacramentum perfectae salutis vitaeque confirmes. Ut sanctificatione unctionis infusa et corruptione primae nativitatis absorpta sanctum uniuscuiusque templum acceptabilis vitae innocens [o]dor[e] redolescat ut secundum constitutionis tuae sacramentum regio et sacerdotali prophetico honore perfusi vestimento incorrupti muneris induantur [et] sit his qui renati fuerint ex aqua et Spiritu Sancto chrisma salutis eosque aeternae vitae participes et caelestis gloriae faciat esse consortes. Per eundem. 130 (65v)
oil/5 Finita benedictione dominus episcopus salutet nud… Alloc Dicit libellus Romani ordinis de consecratione chrismatis Continuo duo acolythi involutas ampullas cum sindone munda de albo serico facta teneant in brachio sinistro ita ut videri possint a medio. Ampulla antequam veniat ante episcopum ad altare media pars eius est cooperta et media nuda. Ampulla cum chrismate significat corpus Domini nostri sumptum ex Virgine. Quod antequam transiret ad altare Crucis aliquo tempore erat coopertum et aliquo nudum. Primaevo tempore erat coopertum quando fugit in AEgyptum quasi non esset rex regum et quando portatus est ad templum quasi non esset omnipotens et quando subditus erat parentibus quasi non esset auctor parentum. In his et his similibus coopertum latebat. Nudum erat postquam coepit miracula facere simulque praedicare et se Deum demonstrare ut inquit Ego et Pater [unum] sumus. In his et aliis nudum erat. Ampulla vero postquam benedicta fuerit et ab altari redit a pontifice et ministris altaris visibilis et nuda salutatur significat quia Christus postquam ad altare Crucis transit praesentiam suam corporalem eis praebuit quos testes suae resurrectionis esse voluit. Quod ceteris invisibilis et cooperta ad salutandum defertur significat [quia Christus] rediens in caelum invisibilis hominibus est factus ut ipse testatur Exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. Nos vero quamvis eius praesentiam corporalem non videamus tamen venerando cottidie eam salutam[us]. 132 (66v)
oil/6 Incipit exorcismus olei quo unguntur catechumeni.… Alloc Exorcismus igitur Graece Latine coniuratio sive sermo increpationis est adversus diabolum ut discedat et concluditur sic Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus est. Ideo illo ungentur oleo catechumeni quibus maculae adhaeserunt corpori aut menti postquam ad scrutinium accedunt ut recedant et deinceps munimentum habeant per hanc unctionem ne possit ad eos diabolus repedare ut haec verba orationis monstrent dicendo ut si quae illis adversantium spirituum inhaeserunt maculae ad tactum sanctificati olei omnes abscedant. 134 (67v)
oil/3 Ex Exorcizo te creatura olei in nomine Dei PatXris omnipotentis et in nomine Iesu Christi FiliXi eius et SpiriXtus Sancti ut in hac invocatione trinae potestatis atque unius virtute deitatis omnis nequissima virtus adversarii omnis inveterata malitia diaboli omnis violenta occursio omne confusum et caecum phantasma eradicetur et effugetur et discedat a creatura huius olei ad utilitatem hominum constituta. Ut fiat haec unctio divinis sacramentis purificata in adoptionem carnis et spiritus qui ex eo ungi debent in remissionem omnium peccatorum ut efficiantur eorum corpora ad omnem gratiam spiritualem accipiendam sanctificata. Per eundem. 135 (68r)
oil/4 Or Deus incrementorum et profectuum spiritualium remunerator qui virtute Sancti Spiritus tui imbecillarum mentium rudimenta confirmas te oramus Domine ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis ut si quae illis adversantium spirituum inhaeserunt maculae ad tactum sanctificati olei huius abscedant. Nullus spiritalibus nequitiis locus nulla refugis virtutibus sit facilitas nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur sed venientibus ad fidem servis tuis et Sancti Spiritus tui operatione mundandis sit unctionis huius praeparatio utilis ad salutem quam etiam caelesti regeneratione vel nativitate in sacramento sunt baptismatis adepturi. Per eum qui venturus. 136 (68v)
oil Tunc dominus episcopus et qui iuxta eum sunt salu… H Laeta mente sacro fonte aufugantur crimina uncta fronte sacrosancta influant ch[a]rismata. 136 (68v)
oil H Corde natus ex Parentis alvum implens Virginis praesta lucem claude mortem chrismatis consortio. 136 (68v)
oil H Sit haec dies festa nobis saeculorum saeculis sit sacrata laude digna nec senescat tempore. 136 (68v)
oil Tunc dominus pontifex lavet manus et diaconi vada… Comm Dominus Iesus 137 (69r)
oil/1 cum psalmo et Gloria. Fractis oblatis communicent… Ant Calicem salutaris accipiam. 137 (69r)
oil/1 Ps Credidi propter. 138 (69v)
oil/2 Ant Cum his qui oderunt pacem. 138 (69v)
oil/2 Ps Ad Dominum cum tribularer. 138 (69v)
oil/3 Ant Ab hominibus iniquis. 138 (69v)
oil/3 Ps Eripe me Domine. 138 (69v)
oil/4 Ant Custodi me a laqueo. 138 (69v)
oil/4 Ps Domine clamavi ad te. 138 (69v)
oil/5 Ant Considerabam ad dexteram. 138 (69v)
oil/5 Ps Voce mea ad Dominum. 138 (69v)
oil/6 Lectio non dicatur nec versus sed tantum antiphona Ant Cenantibus autem. 138 (69v)
oil/6 Ps Magnificat. 138 (69v)
oil/2 Et ita perficiatur missa ordine suo. Et tunc diac… Rub 138 (69v)
Qu/H6/f5/washing of feet/reading/1 Expletis omnibus procedat dominus pontifex cum om… Ant In illo tempore. Ante diem festum Paschae sciens Iesus quia hora eius venit ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos et cetera. 138 (69v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/2 Ant Ante diem festum 138 (69v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/3 Ant Cena facta dixit 139 (70r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/1 AntV Melius illi erat 139 (70r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/4 Ant Postquam surrexit 139 (70r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/5 Ant Mandatum novum 139 (70r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/2 AntV Reges terrae 139 (70r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/6 Ant Diligamus nos 139 (70r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/7 Ant Vos vocatis 139 (70r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/8 Ant Exemplum dedi vobis 139 (70r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/9 Ant Domine tu mihi lavas 139 (70r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/10 Ant In diebus illis mulier 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/3 AntV Dimissa sunt ei 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/11 Ant Maria ergo unxit pedes 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/4 Ant Audite haec 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/12 Ant Deus caritas est 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/5 AntV Maneat in nobis 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/13 Ant Ubi est caritas et dilectio 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/6 AntV Christus descendit mundum redimere ut liberaret de morte hominem. 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/7 AntV Exemplum praebuit suis discipulis ut invicem pedes abluerent. 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/14 Ant Ubi fratres in unum 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/8 AntV Ecce quam bonum 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/15 Ant Congregavit nos Christus 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/9 AntV Ignem tui amoris 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/10 AntV A solis ortu 140 (70v)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/11 AntV Deus qui inhabitare 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/12 AntV Dicant nunc 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/16 Ant Ecce quam bonum 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/17 Ant In hoc cognoscent 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/13 Ant Laudate Dominum omnes gentes 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/14 AntV Quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in aeternum. 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/18 Ant Dominus Iesus postquam 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/chants/19 Ant Commendat autem suam caritatem 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/psalms/1 Post haec psalmi Ps Miserere mei Deus 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/psalms/2 Ps Deus in nomine tuo 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/psalms/3 Ps Domine Deus salutis meae 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/preces/1 Et sequuntur preces W Suscepimus Deus 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/preces/2 W Tu mandasti 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/preces/3 W Tu lavasti pedes 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/concluding prayers/1 Oratio Or Adesto Domine nostrae servitutis officio et quia tu lavare dignatus es pedes discipulorum tuorum ne despicias opera manuum tuarum quae nobis retinenda mandasti ut sicut abluuntur exteriora pedum inquinamenta sic a te omnium nostrorum interiora laventur peccata. Qui cum Patre. 141 (71r)
Qu/H6/f5/washing of feet/supper (fish)/2 Benedictio piscium Or Deus qui hanc creaturam piscium ex aquarum fluctibus in mundi principio prodire iussisti qui hanc inter ceteras rerum naturas tuo es dignatus ore benedicere de qua post assumptam humani generis formam Unigenitus Filius tuus coram discipulis suis assa igne comedere voluit ad insinuandam nobis suae passionis veritatem benedic etiam cibos piscium et praesta nobis ut qui de passione Domini nostri Iesu Christi ardore tribulationis excoquimur de ineffabili eius resurrectione refrigerii rore laetemur. Per. 142 (71v)
Qu/H6/f5/washing of feet/sermon F Multa quidem Dominus et Salvator noster in dispensatione humanitatis suae quam pro nostra omnium salute agere dignatus est exempla nobis humilitatis ostendit. Sed hoc super omnia potissimum est humilitatis exemplum quia dignatus est suorum lavare pedes discipulorum. Ut legimus in Evangelio Et surgens inquit a cena exuit se tunica et praecinxit se linteo. Deinde misit aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum suorum. Mira et incomparabilis humilitas Salvatoris! Lavit pedes discipulorum vel servorum suorum Dominus maiestatis aeternae et ministrat hominibus in terra cui angeli ministrant et serviunt in caelo. Ad hoc se humiliavit in terra ut te o homo per humilitatem tuam sublevaret in caelum. Ad hoc se humiliavit inter homines ne tu exaltari velles super homines sed potius humiliari. Quia humilitas caelos ascendit superbia autem erigentem se deiecit de caelo. Lavit ergo Dominus discipulorum suorum ne tu dedigneris servorum tuorum pedes lavare. Quod ergo dicitur exuit se tunica id est carne mortali quam assumpsit ex Virgine deposuit in Cruce ut nostram omnium peccatorum nuditatem contegeret. Cum autem venisset ad Simonem qui dicitur Petrus a quo primum coepit lavare pedes dicit ei Petrus Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondens Iesus ait ei Et si non lavero te non habebis partem mecum. At ille respondens ait Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput. Primum excusabat sibi pedes a Domino lavari quia indignum se credebat eius obsequio. Sed postquam cognovit mysterium non recusavit obsequium ut haberet cum Christo consortium. Manus obtulit ad lavandum ut totius corporis sensus et animae sordidatae peccatis sacrosancto fonte per Christi gratiam diluerentur. Pedes obtulit ad lavandum ut gressus humani operis qui polluti fuerant per peccatum sacro lavarentur baptismo. Totum se lavari offerebat quia ‹totum› humanum genus totum salvari indigebat. Ut in lavatione capitis cor mundum mereretur habere. In lavatione manuum opera iustitiae. In lavatione pedum per viam veritatis mundis gressibus ambulare. Lavit ergo Dominus pedes discipulorum suorum ne in nobis aliqua peccati vestigia de sordibus remanerent. Lavit pedes discipulorum quos ad gratiam baptismi salutaris invitat ut ibi remissionem omnium peccatorum percipiant. Et quamvis per homines exerceatur huiusmodi officium opus tamen illius est qui auctor est muneris et ipse facit quod ipse instituit. Nos exhibemus officium ille peccata dimittit. Nos corpus lavamus ille anim[am] mundat. Dignum est igitur fratres carissimi tam sanctum mysterium et tam salutare humilitatis exemplum dignis moribus imitari et sancta conversatione illam sacratissimam lavationem observare ut si cogente humana fragilitate post baptisma inquinaverimus vitam pura confessione digna paenitentia cum lacrimis et eleemosynis hoc diluamus ut ad veram indulgentiam scilicet Christum perveniamus Dominum nostrum in Trinitate perfecta viventem et regnantem in saecula saeculorum. Amen. 142 (71v)
Qu/H6/f5/washing of feet/procession H Tellus ac aethra iubilent 145 (73r)
Qu/H6/f5/washing of feet/20 Postea venientes presbyteri et diaconi in ecclesi… Ant Diviserunt sibi vestimenta mea. 146 (73v)
Qu/H6/f5/washing of feet/15 AntV Ierusalem luge et exue te vestibus. 146 (73v)
Qu/H6/f5/washing of feet Deinde cantetur completorium privatim. Rub 146 (73v)
Qu/H6/f6/Good Friday Ordo in vigilia Parasceven. In nocte Parasceven t… Rub 146 (73v)
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers Ordo in die Parasceven. In Parasce hora sexta co… Or Deus a quo et Iudas reatus sui poenam et confessionis suae latro praemium sumpsit. 147 (74r)
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers Tunc legitur lectio Proph In tribulatione. 148 (74v)
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers Sequitur tractus Tr Domine audivi auditum tuum 148 (74v)
Mass ordinary/oration dialogue Item alia oratio diacono pronuntiante F Flectamus genua. 148 (74v)
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers postea Levate Coll Deus qui peccati veteris hereditariam mortem in qua posteritatis genus omne successerat. 148 (74v)
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers 6. Postea legatur lectio Lc Dixit Dominus ad Moysen et Aaron. Mensis iste principium mensium vobis. 148 (74v)
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers Sequitur tractus Tr Eripe me Domine 148 (74v)
Qu/H6/f6/M2/Mass Propers Deinde legatur evangelium ubi non dicitur Dominus… Ev Passio Domini nostri Iesu Christi. In illo tempore. Egressus Iesus trans torrentem Cedron. 148 (74v)
Qu/H6/f6/Good Friday Nec incensum ibi portetur evangelium dum legitur… Pf Oremus dilectissimi nobis pro Ecclesia sancta Dei. 149 (75r)
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration Post has orationes sternantur tapetia ad adoranda… H Popule meus 149 (75r)
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration Duo clerici H Agios o Theos 149 (75r)
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration Chorus H Sanctus Deus sanctus fortis sanctus et immortalis miserere nobis. 149 (75r)
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration HStr Quia eduxi te 149 (75r)
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration HStr Quid ultra debui facere 149 (75r)
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/1 Deinde pontifex accipiens casulam incipiat alta v… Ant Ecce lignum crucis 150
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration Ps Beati immaculati in via 150
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/2 Ant Dum fabricator mundi 150
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration AntV O admirabile pretium 150
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration H Crux fidelis 150
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration H Pange lingua 150
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration Off Protege Domine plebem tuam 150
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/1 Oratio ad crucem adorandam Or Domine Iesu Christe Deus verus de Deo vero qui pro redemptione generis humani serpentina suasione decepti mundum erroribus implicatum illuminare et Crucis patibulum subire voluisti ut lignum ligno vinceres et peccati hereditariam mortem morte potentissima superares exaudi me miserum et indignum prostratum ante oculos tuae benignissimae maiestatis et adorantem te et benedicentem nomen tuum sanctum atque terribile. Et concede mihi misero te puro corde sapere te laudare te praedicare et per vexillum istius sanctae crucis quam hodie in tuo nomine adoraturus adveni mentem meam corpusque sanctifica scuto fidei tuae me circumtege galeam salutis mihi impone gladio spiritali accinge ut contra hostem nequissimum bellaturus et tuae miserationis muniar auxilio et salutiferae Crucis vexillo tuoque sancto nomine insignitus ab hostis perfidi sim incursione securus. Per. 150
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/2 Or Deus qui Moysi famulo tuo in via squalentis eremi serpentem aeneum in media populi multitudine ad liberandas letali veneno infectas animas exaltari iussisti ut si quis mortifero vulnere inflictus ad eum respiceret et venenum exitiale evaderet et optatae salutis vitam adipisceretur significans te ipsum futurum post temporum [curricula] pro tui salute plasmatis Crucis extollendum patibulo ut quos diabolus armis invidiae captivaverat tua desiderabilis passio ad patriam revocaret concede mihi misero et peccatori et omnibus tuo cruore mercatis qui hodie sanctam passionem tuam supplices venerantur lignumque vitae adorant ut diaboli insidias te adiuvante vincamus et aeternae vitae participes [esse] mereamur. Per. 150
Qu/H6/f6/Good Friday/adoration/3 Alia oratio Or Domine Iesu Christe qui nos per Crucis passionem hodierna die a diabolica servitute liberasti ut quo die hominem condideras eodem die et reformares exaudi me miserum et peccatorem coram hoc signaculo Crucis confitentem et deprecantem ut huius venerabilis et vitalis signi tuitione munitus et hostis nequissimi ignita tela repellere et ab inflictis evacuari vulneribus et ad vitam aeternam valeam pervenire. Per. Qui cum Patre. 150
Qu/H6/f6/Good Friday/communion Salutata autem cruce tam a sacerdote seu antistit… H Laudes omnipotens 152 (77v)
Qu/H6/f6/Good Friday/communion Versibus finitis extendat archidiaconus corporale… Comm Hoc corpus quod pro vobis tradetur 153 (78r)
Qu/H6/f6/Good Friday/communion/1 Et hoc dicto super altare sacerdos ponens calicem… F Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem quam tibi offero [ob] memoriam passionis Domini nostri Iesu Christi et omnium sanctorum. 153 (78r)
Qu/H6/f6/Good Friday/communion/2 Hac finita dicat lenta voce F Oremus. Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati. Pater noster. Sed libera nos. 153 (78r)
Qu/H6/f6/V/Office Propers/1 Ita per ordinem usque Per omnia saecula saeculoru… Ps Confitebor tibi Domine 153 (78r)
Qu/H6/f6/V/Office Propers/2 Ps Domine probasti me 153 (78r)
Qu/H6/f6/V/Office Propers/3 Ps Eripe me Domine 153 (78r)
Qu/H6/f6/V/Office Propers/4 Ps Domine clamavi ad te 153 (78r)
Qu/H6/f6/V/Office Propers/5 Ps Voce mea ad Dominum 153 (78r)
Qu/H6/f6/V/Office Propers CantNT Magnificat 153 (78r)
Qu/H6/f6/V/Office Propers Et sub silentio Pater noster. Oratio Or Respice quaesumus Domine super. 153 (78r)
Qu/H6/f6/Good Friday/sepulchre/1 Deinde ostiis ecclesiae diligenter seratis omnibu… R Ecce vidimus eum 153 (78r)
Qu/H6/f6/Good Friday/sepulchre/2 R Ierusalem luge 154 (78v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sepulchre/3 R Plange quasi virgo 154 (78v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sepulchre/4 R Recessit pastor noster 154 (78v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sepulchre/5 R Ecce quomodo moritur iustus 154 (78v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sepulchre/1 Novissime corpus Domini in unam valde mundam buxi… Ant Sepulto Domino signatum est monumentum 154 (78v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sepulchre/2 Ant In pace in idipsum 154 (78v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sepulchre/3 Ant Caro mea requiescet in spe 154 (78v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sepulchre/4 His ita peractis et custodibus ordinatis qui hoc… Ant Adoramus te Christe et benedicimus tibi 154 (78v)
Qu/H6/f6/Good Friday/sepulchre W Omnis terra adoret te Deus et psallat tibi 155 (79r)
Qu/H6/f6/Good Friday/sepulchre Oratio Or Respice quaesumus Domine super hanc familiam tuam. 155 (79r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire Ordo in vigilia Sabbati. In nocte sabbati tempora… Rub 155 (79r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/1 Sabbati die. Ornetur ecclesia omnibus ornamentis… Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus in nomine tuo et Filii tui Domini nostri Iesu Christi et Spiritus Sancti benedicimus hunc ignem cum cera [et] omnibus eius alimoniis sanctificamus et signo Crucis Christi Filii tui vivi altissimi sign‹…›amus ut intus vel foris accensus quod [nocet] non incendat sed ad omnia hominum necessaria calescat sive illuminet et quae ex hoc igne fuerint conflata vel calefacta sint benedicta et omni humanae saluti utilia ut non cum Dathan et Abyron ignem tibi offerentibus alienum incendamur sed cum Aaron pontifice et filiis eius Eleazaro et Ithamaro hostias tibi pacificas Spiritus Sancti igne assatas immolare valeamus et semper eiusdem Spiritus Sancti igne vitia nostra ure cordaque luce scientiae tuae illumina et animas nostras calore fidei clarifica. Per. 156 (79v)
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/2 Alia Or Omnipotens Deus mundi conditor luminis siderumque fabricator per cuius ineffabilem potentiam omnis claritas sumpsit exordium te in tuis operibus invocamus aperi quaesumus labia nostra ad confitendum nomini tuo et ad laudem gloriae tuae ut digne celebrare mereamur sacrum officium tuum quia hac sacratissima noctis vigilia de donis tuis cereum tuae suppliciter offerimus maiestati. Veniat ergo Domine super hoc incensum larga tuae benedictionis infusio et hunc nocturnum splendorem invisibilis regnator intende ut non solum sacrificium quod in hac nocte litatum est archana tui luminis admixtione refulgeat sed in quocumque loco ex eo deportatum fuerit expulsa diabolicae fraudis nequitia virtus tuae maiestatis assistat. Per. 157 (80r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/3 Alia Or Deus qui Filium tuum angularem scilicet lapidem caritatis ignem fidelibus contulisti productum e silice nostris profuturum usibus novum ignem sanctifica et concede nobis ita per haec festa paschalia caelestibus desideriis inflammari ut ad perpetua festa purgatis mentibus pertingere valeamus. Per. 158 (80v)
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire/4 Or Domine Deus noster Pater omnipotens exaudi nos lumen indeficiens tu sancte conditor omnium luminum benedic quaesumus hoc lumen quod a te sanctificatum atque benedictum est qui illuminas omnem mundum ut ab eo lumine incendamur et illuminemur scilicet igne caritatis animae qui Moysen illuminasti et hoc lumen tribue cordibus nostris et sensibus nostris ut ad vitam aeternam pervenire mereamur. Per. 158 (80v)
Qu/H6/S/Holy Saturday/fire Redeuntes vero in ecclesiam incipiat cantor hos v… H Inventor rutili 159 (81r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/incense Finitis versibus veniat archidiaconus ante altare… Or Veniat omnipotens Deus super hunc incensum larga tuae pietatis infusio et hunc nocturnum splendorem invisibilis regnator intende ut non solum sacrificium quod in hac nocte litatum est archana luminis tui admixtione refulgeat sed quocumque loco ex huius aliquid sanctificationis fuerit mysterio deportatum expulsa diabolicae fraudis nequitia virtus tuae maiestatis assistat. Per. 160 (81v)
Qu/H6/S/incense/incense/2 Item quocumque tempore benedictio incensi sacrifi… Or Deus omnipotens Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob immitte in hanc creaturam incensi vim odoris tui et virtutem ut sit servis tuis vel ancillis tuis munimentum tutelaque defensionis nec intret hostis in viscera eorum aditumque et sedem habere non possit. Per te Christe. 160 (81v)
Qu/H6/S/incense/incense/3 Alia Or Deus qui Moysi famulo tuo per Spiritum Sanctum revelare dignatus es quae ad cultum sanctuarii necessaria decr[e]visti ex quibus thymiama boni odoris ad opus Ecclesiae tuae ob causam religionis iugiter permanere iussisti ut mystica nobis significatione spiritualium virtutum flagrans ostenderet odorem suavitatis. Tu ergo quaesumus omnipotens Deus immensae maiestatis dextera hanc creaturam benedicere ex diversarum rerum commixtione infectam dignare ut virtute sancti nominis tui omnes immundorum spirituum phantasmaticos incursus effugare omnesque morbos reddita sanitate expellere ubicumque fumus aromatum eius efflaverit mirabiliter possit atque in odore flagrantissimo tibi perpetua redoleat suavitate. Per. 160 (81v)
Qu/H6/S/incense/incense/4 Or Domine Deus omnipotens cui astat exercitus angelorum dignare respicere et benedicere hanc creaturam incensi ut omnis languorum daemonumque insidiae odorem ipsius sentientes fugiant et separent a plasmate tuo quod Filii tui pretioso sanguine redemisti ut numquam laedantur a morsu serpentis antiqui. Per. 161 (82r)
Qu/H6/S/incense/paschal candle VD Exsultet iam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris. Gaudeat se tantis tellus irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem. Laetetur et mater Ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet. Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram sancti huius luminis claritatem una mecum quaeso omnipotentis Dei misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui gratiam infundendo cerei huius laudem implere praecipiat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus. 162 (82v)
incense/1 Praefatio W Per omnia saecula saeculorum. Amen. Dominus vobiscum. Sursum corda. Gratias agamus Domino Deo nostro. 162 (82v)
incense/2 VD et iustum est. Invisibile[m] Deum Patrem omnipotentem Filiumque eius Unigenitum Dominum nostrum Iesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare. Qui pro nobis aeterno Patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit. Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille Agnus occiditur eiusque sanguine postes consecrantur. Haec nox est in qua primum patres nostros filios Israel Domine eduxisti de Aegypto quos postea Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti. Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociatque sanctitati. Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset. O mira circa nos tuae pietatis dignatio. O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres Filium tradidisti. O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit. Haec nox est de qua scriptum est Et nox ut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis. Huius igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia. In huius igitur noctis gratia suscipe sancte Pater incensi huius sacrificium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit Ecclesia. Sed iam colum‹i›nae huius praeconia novimus quam in honorem Dei rutilans ignis accendit. Qui licet sit divisus in partes mutuati luminis detrimenta non novit. Alitur liquentibus cer‹e›is quas in substantia pretiosae lampadis huius apis mater eduxit. O vere beata nox quae exspoliavit AEgyptios ditavit Hebraeos. Nox in qua terrenis caelestia iunguntur. Oramus ergo te Domine ut cereus iste in honorem nominis tui consecratus ad noctis huius caliginem destruendam indeficiens perseveret. In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur. Flammas eius lucifer matutinus inveniat. Ille inquam lucifer qui nescit occasum. Ille qui regressus ab in/84r/feris humano generi serenus illuxit. Precamur ergo te Domine ut nos famulos tuos omnem ‹s›c‹e›lerum et devotissimum populum una cum papa nostro illo et antistite nostro Chartvirgo et gloriosissimo rege nostro illo temporum quiete concessa in his paschalibus festis conservare digneris. Per eundem. 162 (82v)
Baptism/scrutiny Interim autem dum lectiones leguntur presbyteri c… Rub 165 (84r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/introductory oration Hoc expleto per universas domos monasticarum exst… Or Deus qui divitias 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 Lector non pronuntiet Lectio libri Genesis sed Proph In principio creavit Deus caelum et terram. 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 Or Deus qui mirabiliter 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 Lectio Proph Factum est in vigilia. 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/1 Tractus Tr Cantemus Domino 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 Oratio Or Deus cuius antiqua miracula ... baptismatis opereris. 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 Lectio Proph Apprehendent septem mulieres. 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 Tractus Tr Vinea facta est 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 Oratio Or Deus qui in omnibus Ecclesiae tuae filiis. 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/4 Lectio Proph Scripsit Moyses canticum. 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/3 Tractus Tr Attende caelum 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/5 Lectio Proph Haec est hereditas servorum. 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/4 Tractus Tr Sicut cervus 165 (84r)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/5 Oratio Or Omnipotens sempiterne Deus respice ad devotionem propitius. 165 (84r)
Baptism/scrutiny/1 Ordo baptisterii. Primo omnium abrenuntiatio faci… F Abrenuntias Satanae 165 (84r)
Baptism/scrutiny/2 Respondet F Abrenuntio. 166 (84v)
Baptism/scrutiny/3 Interrogatio F Et omnibus operibus eius. 166 (84v)
Baptism/scrutiny/4 Respondet F Abrenuntio. 166 (84v)
Baptism/scrutiny/5 Interrogatio F Et omnibus pompis eius. 166 (84v)
Baptism/scrutiny/6 Respondet F Abrenuntio. 166 (84v)
Baptism/scrutiny/7 Item interrogatio credulitatis F Credis in Deum Patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae. 166 (84v)
Baptism/scrutiny/8 Respondet F Credo. 166 (84v)
Baptism/scrutiny/9 Interrogatio F Credis in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum natum et passum. 166 (84v)
Baptism/scrutiny/10 Respondet F Credo. 166 (84v)
Baptism/scrutiny/11 Interrogatio F Credis et in Spiritum Sanctum sanctam Ecclesiam catholicam sanctorum communionem remissionem peccatorum carnis resurrectionem et vitam aeternam post mortem. 166 (84v)
Baptism/scrutiny/12 Respondet F Credo. 166 (84v)
Baptism/exsufflatio/13 Deinde exsufflet in faciem eius tribus vicibus di… Ex Exi Satana redde honorem Deo vivo et vero redde honorem Iesu Christo Filio eius et Spiritui Paraclito. 166 (84v)
Baptism/marking/14 Deinde faciat crucem in fronte sua dicens F Signum sanctae Crucis Domini nostri Iesu Christi in frontem tuam pono. 167 (85r)
Baptism/marking/15 Et in pectore similiter dicens F Signum Salvatoris Domini nostri Iesu Christi in pectus tuum pono. 167 (85r)
Baptism/marking/16 F Accipe signum crucis. Require infra in xv. folio 167 (85r)
Baptism/marking/1 Postea dicat hanc orationem Or Omnipotens sempiterne Deus Pater Domini nostri Iesu Christi respicere digneris super hunc famulum tuum quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es omnem caecitatem cordis ab eo expelle di‹s›rumpe omnes laqueos Satanae quibus fuerat colligatus. Aperi ei Domine ianuam pietatis tuae ut signo sapientiae tuae imbutus omnium cupiditatum f‹o›etoribus careat et ad suavem odorem praeceptorum tuorum laetus tibi in Ecclesia tua deserviat et proficiat de die in diem ut idoneus efficiatur accedere ad gratiam baptismi tui percepta medicina in nomine Domini nostri Iesu Christi qui venturus est iudicare. 167 (85r)
Baptism/marking/2 Alia oratio Or Deus qui humani generis ita es conditor ut sis etiam reformator propitiare populis adoptivis et novo testamento sobolem novae prolis adscribe ut filii promissionis quod non potuerunt assequi per naturam gaudeant se recepisse per gratiam. Per. 167 (85r)
Baptism/salt/17 F Accipe signum crucis Domini nostri Iesu Christi tam in fronte quam in corde. Sume fidem caelestium praeceptorum talis esto in moribus ut templum Dei iam esse possis ingressusque ecclesiam Dei evasisse laqueos mortis laetos agnosce horresce idola respue simulacra cole Deum Patrem omnipotentem et Iesum Christum filium eius. Qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat. 167 (85r)
Baptism/salt/3 Or Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi et hunc electum tuum Crucis dominicae cuius impressione eum signamus virtute custodi ut magnitudinis tuae gloriae rudimenta servans per mandatorum tuorum custodiam ad regenerationis gloriam pervenire mereatur. Per. 168 (85v)
Baptism/salt/1 Benedictio salis ad catechumenum Ex Exorcizo te creatura salis in nomine Dei Patris omnipotentis et in caritate Domini nostri Iesu Christi et in virtute Spiritus Sancti. Exorcizo te per Deum vivum per Deum verum qui te ad tutelam humani generis procreavit et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari praecepit. Proinde rogamus te Domine Deus noster ut haec creatura salis in nomine sanctae Trinitatis efficiatur salutare sacramentum quam tu Domine sanctificando sanctifices benedicendo benedicas fiatque omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus eorum in nomine Domini nostri Iesu Christi qui venturus est iudicare. 168 (85v)
Baptism/salt Alia benedictio salis Or Benedic omnipotens Deus hanc creaturam salis tua benedictione caelesti in nomine Domini nostri Iesu Christi et in virtute Spiritus tui ad effugandum inimicum quam tu Domine sanctificando sanctifices benedicendo benedicas ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus eorum in nomine Domini. Qui venturus. 168 (85v)
Baptism/salt/18 Postea vero accipiat de ipso sale et mittat in os… F Accipe salem sapientiae propitiatus sit tibi Dominus in vitam aeternam. Pax tibi. 169 (86r)
Baptism/salt/19 Respondeat F Et cum spiritu tuo. 169 (86r)
Baptism/exorcism/4 Oratio Or Deus patrum nostrorum Deus universae conditor veritatis te supplices exoramus ut hunc famulum tuum N. respicere digneris propitius et hoc primum pabulum salis gustantem non diutius esurire permittas quominus cibo expleatur caelesti quatenus sit semper Domine spiritu fervens perduc eum Domine ad novae regenerationis lavacrum ut cum fidelibus tuis promissionum tuarum aeterna praemia consequi mereatur. Per. 169 (86r)
Baptism/exorcism/5 Iste oratio super masculos dicatur Or Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob Deus qui Moysi famulo tuo in monte Sinai apparuisti et filios Israel de terra Aegypti (sic) eduxisti deputans eis angelum pietatis tuae qui custodiret eos die ac nocte te quaesumus Domine ut mittere digneris sanctum angelum tuum qui similiter custodiat et hunc famulum tuum N. et perducat eum ad gratiam baptismi tui. Per. 169 (86r)
Baptism/exorcism/2 Ex Ergo maledicte diabole recognosce sententiam tuam et da honorem Deo vivo et vero da honorem Iesu Christo Filio eius et Spiritui Sancto et recede ab hoc famulo Dei quia istum sibi Deus et Dominus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptismatis vocare dignatus est et hoc signum sanctae Crucis fronti eius quod nos damus 170 (86v)
Baptism/exorcism/3 Hic faciat signum in fronte eius: Tu maledicte di… Rub 170 (86v)
Baptism/exorcism/6 Oratio super feminas simili modo crucem in fronti… Or Deus caeli Deus terrae Deus angelorum Deus archangelorum Deus prophetarum Deus apostolorum Deus martyrum Deus confessorum Deus virginum Deus omnium bene viventium Deus cui omnis lingua confitetur et omne genu flectitur caelestium terrestrium et infernorum te invoco Domine super hanc famulam tuam N. ut perducere eam et custodire digneris ad gratiam baptismi tui. 170 (86v)
Baptism/exorcism/4 Ex Ergo maledicte diabole. 171 (87r)
Baptism/exorcism/7 Item super masculos Ex Audi maledicte Satana adiuratus per nomen aeterni Dei et Salvatoris nostri Filii eius cum tua victus invidia tremens gemensque discede nihil tibi sit commune cum servo Dei iam caelestia cogitanti renuntiaturo tibi ac saeculo tuo et beatae immortalitati victuro. Da igitur honorem advenienti Spiritui Sancto qui ex summa caeli arce descendens perturbatis fraudibus tuis divino fonte purgatum pectus id est sanctificatum Deo templum et habitaculum perficiat ut ab omnibus penitus noxiis praeteritorum criminum liberatus servus Dei gratias perenni Deo referat semper et benedicat nomen eius in saecula saeculorum. 171 (87r)
Baptism/exorcism/5 Ex Ergo maledicte diabole. 171 (87r)
Baptism/exorcism/8 Oratio Or Deus immortale praesidium omnium postulantium liberatio supplicum pax rogantium vita credentium resurrectio mortuorum te invoco Domine super hunc famulum tuum N. qui baptismi tui donum petens aeternam consequi gratiam spirituali regeneratione desiderat. Accipe eum Domine et quia dignatus es dicere petite et accipietis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis petentibus itaque praemium porrige et ianuam pande pulsantibus ut aeterna caelestis lavacri benedictione consecuta promissa tui muneris regna percipiat. Per. 171 (87r)
Baptism/exorcism/6 Ex Ergo maledicte. 172 (87v)
Baptism/exorcism/9 Vel supra feminas oratio Or Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob Deus qui tribus Israel monuisti et Susannam de falso crimine liberasti te supplex deprecor Domine ut liberes et hanc famulam tuam N. et perducere eam digneris ad gratiam baptismi tui. 172 (87v)
Baptism/exorcism/7 Ex Ergo maledicte diabole. 172 (87v)
Baptism/exorcism/8 Super masculos Ex Exorcizo te immunde spiritus in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei N. ipse enim tibi imperat maledicte damnate qui pedibus super mare ambulavit et Petro mergenti dexteram porrexit. 172 (87v)
Baptism/exorcism/9 Ex Ergo maledicte diabole. 172 (87v)
Baptism/exorcism/10 Exorcismus feminae Ex Exorcizo te immunde spiritus per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ut recedas et exeas ab hac famula Dei N. ipse enim tibi imperat maledicte damnate qui caeco nato oculos aperuit et quatriduanum suscitavit. 172 (87v)
Baptism/exorcism/11 Ex Ergo maledicte. 173 (88r)
Baptism/scrutiny/10 Or Aeternam ac iustissimam pietatem tuam deprecor Domine sancte Pater omnipotens luminis auctor et veritatis super hunc famulum tuum N. ut digneris eum illuminare lumine intelligentiae tuae munda eum et sanctifica da ei scientiam veram ut dignus efficiatur accedere ad gratiam baptismi tui. Teneat firmam spem consilium rectum doctrinam sanctam ut aptus sit ad percipiendam gratiam baptismi tui. 173 (88r)
Baptism/apertio aurium Hic diaconus legat evangelium secundum Matthaeum Ev In illo tempore. Oblati sunt Domino Iesu parvuli ut manus eis imponeret et oraret. Discipuli autem eius increpabant eos. Iesus autem ait. Sinite parvulos venire ad me et nolite prohibere eos. Talium est enim regnum caelorum. 173 (88r)
Baptism/entrance Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Post ha… Rub 173 (88r)
Baptism/entrance/20 Hic introducatur catechumenus in ecclesiam et dic… F Ingredere in templum Dei sine impedimento Satanae ut habeas partem cum Domino nostro Iesu Christo in vitam aeternam. Pax tibi. Sit Dominus omnipotens tibi defensor ab omnibus inimicis tuis. Amen. 173 (88r)
Baptism/exorcism/12 Tunc sacerdos ponat manum super caput infantis si… Ex Nec te latet Satanas imminere tibi poenas imminere tibi tormenta imminere tibi diem iudicii diem supplicii sempiterni qui venturus est velut clibanus ardens in quo tibi atque universis angelis tuis aeternus veniet interitus proinde damnate atque damnande da honorem Deo vivo et vero da honorem Iesu Christo Filio eius et Spiritui Sancto in cuius nomine atque virtute praecipio tibi quicumque es spiritus immunde ut exeas et recedas ab hoc famulo Dei N. quem Dominus noster Iesus Christus hodie ad sanctam gratiam et benedictionem fontemque baptismatis dono vocare dignatus est ut fiat eius templum per aquam regenerationis in remissionem omnium peccatorum in nomine Domini nostri Iesu Christi. Qui venturus est. 174 (88v)
Baptism/effeta/21 Inde tangat aures et nares de sputo et dicat ad a… F Effeta quod est adaperire. 175 (89r)
Baptism/effeta/22 Et postmodum capiens nares infantium dicat F In odorem suavitatis. 175 (89r)
Baptism/effeta/23 Deinde capiens pinnulam auris sinistrae dicat F Tu autem effugare diabole appropinquabit enim iudicium Dei. 175 (89r)
Baptism/scrutiny/24 Postea faciat eum abrenuntiare Satanae vocato nom… F Abrenuntias Satanae 175 (89r)
Baptism/scrutiny/25 Respondeat F Abrenuntio. 175 (89r)
Baptism/scrutiny/26 Et interroget presbyter symbolum tenentibus ipsis… F Credis in Deum Patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae. 175 (89r)
Baptism/scrutiny/27 Respondeat F Credo. 175 (89r)
Baptism/scrutiny/28 Interroget F Credis in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum natum et passum. 175 (89r)
Baptism/scrutiny/29 F Credo. 175 (89r)
Baptism/scrutiny/30 F Credis et in Spiritum Sanctum sanctam Ecclesiam catholicam sanctorum communionem remissionem peccatorum carnis resurrectionem et vitam aeternam post mortem. 175 (89r)
Baptism/scrutiny/31 F Credo. 175 (89r)
Baptism/catechumen oil/32 Subinde tangat ei pectus de oleo sancto et facien… Ex Effuge immunde spiritus da honorem Deo vivo et vero. 175 (89r)
Baptism/catechumen oil/33 Deinde inter scapulas Ex Exi immunde spiritus da locum Spiritui Sancto. 176 (89v)
Baptism/catechumen oil/34 Postea dicat F Et ego te linio oleo salutis in Christo Iesu Domino nostro. 176 (89v)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font Finitis autem lectionibus sanctissimi diei sabbat… H Rex sanctorum angelorum 176 (89v)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font Finitis versibus dicat pontifex Dominus vobiscum.… Or Omnipotens sempiterne Deus adesto magnae pietatis tuae mysteriis adesto sacramentis et ad recreandos novos populos quos tibi fons baptismatis parturit Spiritum adoptionis emitte ut quod humilitatis nostrae gerendum est mysterio tuo impleatur effectu. Per Dominum. 177 (90r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font Praefatio F Dominus vobiscum. Sursum corda. Gratias agamus. 177 (90r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font VD Verum et iustum est aequum et salutare. Nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni tu tamen gratiae tuae dona non deserens etiam ad nostras preces aures tuae pietatis inclinas. Deus cuius Spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur ut iam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet Deus qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutibus respice Domine in faciem Ecclesiae tuae et multiplica in ea regenerationes tuas qui gratiae tuae affluentis impetu laetificas civitatem tuam fontemque baptismatis aperi toto orbe terrarum gentibus innovandis ut tuae maiestatis imperio sumant Unigeniti tui gratiam de Spiritu Sancto. 177 (90r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font Ita aquam tangat manu in modum crucis ita dicendo F Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renata creaturam progenies caelestis emergat. Et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in unam pariat gratia mater infantiam. Procul ergo hinc iubente te Domine omnis immundus spiritus abscedat procul tota nequitia diaboli[cae] fraudis absistat. Nihil hic loci habeat contrariae virtutis admixtio non insidiando circumvolet non latendo subripiat non inficiendo corrumpat. 178 (90v)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font Hic manu tangat aquam ut supra. F Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni impugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu. Sit fons vivus aqua regenerans unda purificans ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis Spiritu Sancto perfectae purgationis indulgentiam consequantur. Unde benedico te creatura aquae per Deum vivum per Deum verum per Deum sanctum qui te in principio verbo separavit ab arida cuius Spiritus super te ferebatur qui te de paradiso manare fecit 179 (91r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font hic aquam in quattuor partes divide ita F Qui te in deserto amaram suavitate [i]ndita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit. Benedico te et per Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum qui te in Cana Galilaeae signo admirabili suae potentiae convertit in vinum. Qui pedibus super te ambulavit et a Ioanne in Iordane in te baptizatus est. Qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis iussit ut credentes baptizarentur in te dicens Ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 179 (91r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font Hic mutet vocem quasi lectionem legens F Haec nobis praecepta servantibus tu Deus omnipotens clemens tu benignus aspira tu has simplices aquas tuo ore benedicito ut praeter naturalem emundationem quam lavandis possint adhibere corporibus sint etiam purificandis mentibus efficaces. Per. 180 (91v)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font Hic pone ardentem cereum in aqua et inclina te su… F Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus tui. 180 (91v)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font Post haec insuffla tribus vicibus in hunc modum Ψ F Totamque huius aquae substantiam regenerandi fecundet effectu. 180 (91v)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font Hic sume cereum extra aquam F Hic omnium peccatorum maculae deleantur hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis vetustatis squaloribus emundetur ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in verae innocentiae novam infantiam renascatur. Per Dominum. 180 (91v)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font Post haec accipe chrisma et funde illud in modum… F Fecundetur et sanctificetur fons iste per commixtionem huius chrismatis renascentibus in vitam aeternam. 181 (92r)
Qu/H6/S/Holy Saturday/baptismal font F Infusione olei salutaris Domini nostri Iesu Christi fiat hic fons aquae salientis ex eo renascentibus in vitam aeternam. 181 (92r)
Baptism/scrutiny/1 Hoc autem finito praesententur infantes secundum… F Abrenuntias Satanae 181 (92r)
Baptism/scrutiny/2 Compater infantis sic respondet F Abrenuntio. 181 (92r)
Baptism/scrutiny/3 Item sacerdos F Et omnibus operibus eius. 181 (92r)
Baptism/scrutiny Deinde liniat infantem inter pectus et scapulas,… Rub 182 (92v)
Baptism/scrutiny/4 F Abrenuntio. 182 (92v)
Baptism/scrutiny/5 F Et omnibus pompis eius. 182 (92v)
Baptism/scrutiny/6 F Abrenuntio. 182 (92v)
Baptism/scrutiny/7 Item sacerdos de credulitate F Credis in Deum Patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae. 182 (92v)
Baptism/scrutiny/8 Respondeat F Credo. 182 (92v)
Baptism/scrutiny/9 F Credis et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum natum et passum. 182 (92v)
Baptism/scrutiny/10 Respondeat F Credo. 182 (92v)
Baptism/scrutiny/11 F Credis et in Spiritum Sanctum sanctam Ecclesiam catholicam sanctorum communionem remissionem peccatorum carnis resurrectionem et vitam aeternam post mortem. 182 (92v)
Baptism/scrutiny/12 F Credo. 182 (92v)
Baptism/baptismal font/13 F Vis baptizari. Volo. Quis vocaris. N. 182 (92v)
Baptism/baptismal font/14 Hoc autem ordine sic peracto presbyter accipiens… F Et ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 182 (92v)
Baptism/chrism Sed et in modum hoc crucis facere debet. Primum v… Or Deus omnipotens Pater Domini nostri Iesu Christi qui te regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum (hic presbyter faciens signum crucis cum chrismate in vertice infantis et eum nominans ita dicat) ipse te liniat chrismate salutis in Christo Iesu Domino nostro. Pax tibi. Et cum spiritu. 182 (92v)
Baptism/vestment/15 Post haec ponens cappam super caput eius eum nomi… F Accipe vestem candidam sanctam et immaculatam quam perferas ante tribunal Christi. Pax tibi. Et cum spiritu tuo. 183 (93r)
Baptism/candle/16 Deinde det ei lampadem in dextera dicens F Accipe lampadem quam irreprehensibilem perferas ante conspectum Dei. Custodi baptismum tuum ut cum Dominus ad nuptias venerit possis ei occurrere obviam in aula caelesti ut habeas vitam aeternam et vivas in saecula saeculorum. Amen. Pax tibi. Et cum spiritu tuo. 183 (93r)
Confirmation/1 Oratio simul et benedictio pontificis ad confirma… Or Spiritus Sanctus superveniat in vos et virtus Altissimi sine peccato custodiat vos. R. Amen. 183 (93r)
Confirmation/1 Oratio W Dominus vobiscum. 184 (93v)
Confirmation/2 Or Omnipotens sempiterne Deus qui regenerare dignatus es hos famulos tuos vel has famulas tuas N. ex aqua et Spiritu Sancto quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum emitte in eos septiformem Spiritum tuum Sanctum Paraclitum de caelis Spiritum sapientiae et intellectus Spiritum consilii et fortitudinis Spiritum scientiae et pietatis adimple eos Spiritu timoris tui et consigna eos signo Crucis in vitam aeternam propitiatus. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. 184 (93v)
Confirmation/1 F Quid vocaris? 184 (93v)
Confirmation/2 Respondente patrono dicat episcopus F Confirmo te signo Crucis et chrismate salutis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Pax tibi. Et cum spiritu tuo. 184 (93v)
Confirmation/2 Confirmatis omnibus dicat hos versus episcopus W Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. 184 (93v)
Confirmation/3 W Benedicat vobis Dominus ex Sion ut videatis bona Ierusalem omnibus diebus vitae vestrae. 184 (93v)
Confirmation/4 W Custodiat vos Dominus in timore suo sanctissimo. 184 (93v)
Confirmation/5 W Qui vivit et regnat in saecula saeculorum amen. 184 (93v)
Confirmation/6 W Pax vobiscum. 184 (93v)
Confirmation/3 Or Deus qui apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum et per eos eorumque successores ceteris fidelibus tradendum esse voluisti respice propitius ad humilitatis nostrae famulatum et praesta ut eorum corda quorum frontes sacro chrismate delinivimus et signo Crucis designavimus eosdem Spiritus Sanctus adveniens templum gloriae suae dignanter habitando perficiat. Per. 185 (94r)
Confirmation/3 Finita oratione dicat diaconus F Humiliate vos ad benedictionem. Deo gratias. 185 (94r)
Confirmation/1 Confirmatis capita inclinantibus benedictio sequi… Ben Effunde quaesumus Domine super hos famulos tuos N. caelestem benedictionem tuam quibus per nos exiguos septiformem Spiritum Sanctum tuum tradere voluisti atque eis gratiam eiusdem Spiritus Sancti et dona largire. Amen. Ut qui sunt ex aqua et Spiritu Sancto renati fiant eius protectione muniti. Amen. Redundet in eis gratia diffusa per Spiritum Sanctum quae operiet ac superet omne[m] multitudinem peccatorum. Amen. Quod ipse praestare dignetur qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat. Amen. 185 (94r)
Confirmation/2 Benedictio Ben Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat super vos. Amen. Ite in pace. 185 (94r)
Qu/H6/S/Confirmation/procession His ita peractis signetur fons clavi ecclesiae et… HStr Mitte Sanctum nunc amborum 186 (94v)
Mass ordinary/Kyriale/1 Finitis versibus incipiat cantor F Kyrie eleison 186 (94v)
Mass ordinary/Kyriale/2 Et pontifex dicat clara voce F Gloria in excelsis Deo 186 (94v)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers Hoc finito det orationem deinde lectio. Postea Al… All Confitemini Domino quoniam bonus 186 (94v)
Qu/H6/S/M2/Mass Propers/5 Tr Laudate Dominum omnes gentes 186 (94v)
Qu/H6/S/V/Office Propers Sequatur et antiphona Ant Vespere autem sabbati 186 (94v)
Qu/H6/S/V/Office Propers CantNT Magnificat 186 (94v)
Mass ordinary/dismissal Dicatur postcommunio et F Ite missa est 186 (94v)
Qu/H6/S/Confirmation/communion/1 Hae duae orationes dicantur super infantes novite… Or Omnipotens sempiterne Deus qui regenerasti famulum tuum hunc ex aqua et Spiritu Sancto quique dedisti continuam sanitatem ad agnoscendam unitatis tuae veritatem. Per. 186 (94v)
Baptism/general rules His sacramento vero Paschae sive Pentecosten quic… Rub 187 (95r)
Baptism/deposition of vestments Benedictio aquae ad albas deponendas Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui per te redempti sumus et per gratiam pietatis tuae atque per fontem baptismi renati dignare hanc creaturam a‹t›quae caelesti sanctificatione benedicere ut quae oleo Spiritus Sancti delibutos suscepit abluendos omni nequitia diabolicae careat pollutione‹s› et inundatos sordibus peccatorum vesteque immortalitatis indutos ovili matris Ecclesiae perpetuo societ quosque Spiritus Sancti gratia consecravit nulla corvini generis macula valeat defoedare. Per. 187 (95r)
Qu/H6/S/Confirmation/communion/2 Or Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices deprecamur ut hunc famulum tuum digneris serenis aspectibus praesentare et cui donasti sacramentum baptismi longaevam tribuas sanitatem. Per. 187 (95r)
Baptism/deposition of vestments Finita oratione compatres puerorum albas deponent… Ant Laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine Agni. 188 (95v)
Baptism/deposition of vestments Hoc enim a vicinis ecclesiae impleatur octavo die… Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus creator generis humani his famulis tuis qui per te redempti sunt et per gratiam pietatis tuae in fonte aquae beatae renati dignare quaesumus per signum sanctae Crucis sobrietatem mentis infundere ut sicut per fontem baptismi impleti sunt ita super eos quos post fontem sacrum abluendos offerimus veniat Spiritus Sanctus tuus qui in fonte baptismi et in confessione nominis tui peccata exstinguat. Per. 188 (95v)
Baptism/infirmity/1 Incipit ordo ad su[ccu]rrendum infirmum vel bapti… Or Omnipotens sempiterne Deus Pater Domini nostri Iesu Christi respicere dignare super hunc famulum (ut supra). 188 (95v)
Baptism/infirmity/1 Benedictio salis catechumeno dandi vel exorcismus Ex Exorcizo te creatura salis in nomine Dei Patris ut supra. 189 (96r)
Baptism/infirmity/1 Postea mittat de ipso sale in os infantis et dicat F Accipe salem sapientiae propitiatus sit tibi in vitam aeternam. Amen. 189 (96r)
Baptism/infirmity/2 Et mittat eum in ecclesiam ita dicendo F Ingredere in templum Dei (ut supra). 189 (96r)
Baptism/infirmity/2 Sequitur oratio Or Deus patrum nostrorum Deus universae conditor veritatis (ut supra) 189 (96r)
Baptism/infirmity/3 Et si viderit quia proximus est morti dicat[ur] t… Or Aeternam ac iustissimam pietatem tuam deprecor Domine sancte Pater omnipotens luminis auctor ut supra. 189 (96r)
Baptism/infirmity/3 Tunc ponat manum super caput infantis F Pater noster. 189 (96r)
Baptism/infirmity/4 F Credo in Deum. 189 (96r)
Baptism/infirmity/5 Ex Nec te latet Satanas imminere tibi poenas imminere tibi tormenta imminere tibi diem iudicii ut supra. 189 (96r)
Baptism/infirmity/4 Or Medelam tuam deprecor Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui subvenis in periculis qui temperas flagella dum verberas te ergo supplices Domine deprecamur ut hunc famulum tuum N. eruas ab hac invaletudine ut non praevaleat ei inimicus usque ad animae tentationem sicut in Iob et terminum pone ne inimicus de anima ista sine redemptione baptismatis incipiat triumphare. Differ Domine exitum mortis et spatium vitae extende releva quem perducas ad gratiam baptismi tui. Per. 189 (96r)
Baptism/infirmity/6 Inde tangat eius nares et aures de sputo et dicat F Effeta quod est adaperire 190 (96v)
Baptism/infirmity/7 Postea vero tangat eius pectus et inter scapulas… F Abrenuntias Satanae 190 (96v)
Baptism/infirmity/8 Respondet ut supra. Tunc liniat eum de oleo sanct… F Et ego te linio oleo salutis in Christo Iesu Domino nostro (ut supra). 190 (96v)
Baptism/infirmity/5 Item benedictio fontis ad succurrendum. Oratio Or Exaudi nos omnipotens Deus et huius aquae substantiae immisce virtutem ut abluendus per eam et sanitatem simul et vitam mereamur (sic) aeternam. Per. 190 (96v)
Baptism/infirmity/2 Exorcismus aquae Ex Exorcizo te creatura aquae per Deum vivum per Deum sanctum per Deum totius dulcedinis creatorem qui te in principio separavit a terra et quattuor fluminibus dividens totam terram rigare praecepit. Adiuro te per Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum ut efficiaris in eo qui in te baptizandus erit fons aquae salientis in vitam aeternam regenerans cum Patre et Filio et Spiritu Sancto. Qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Amen. 190 (96v)
Baptism/infirmity/6 Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus aquarum spiritualium sanctificator te suppliciter deprecamur ut ad hoc ministerium per humilitatis nostrae [obsequium] respicere digneris et super has aquas abluendis et vivificandis praeparatas angelum sanctitatis emittas quo peccatis vitae prioris ablutis reatuque deterso purum Sancto Spiritui habitaculum in regeneratione procuret. 191 (97r)
Baptism/infirmity/3 Ex Exorcizo te creatura aquae in nomine Domini nostri Iesu Christi et in virtute Sancti Spiritus si quid phantasma si quae virtus inimici si quae incursio diaboli eradicare et effugare ab hac creatura aquae ut fiat fons aquae salientis in vitam aeternam et cum baptizatus fuerit hic famulus Domini fiat templum Dei vivi in remissionem omnium peccatorum in nomine Domini nostri Iesu Christi. 191 (97r)
Baptism/infirmity/7 Or Deus immortale praesidium omnium postulantium liberatio supplicum pax rogantium vita credentium resurrectio mortuorum (require retro). 192 (97v)
Baptism/infirmity/8 F Infusione olei salutaris Domini nostri Iesu Christi fiat hic fons aquae salientis ex eo renascentibus in vitam aeternam. 192 (97v)
Baptism/infirmity/9 Tunc sacerdos infantes praenominans interroget si… F Abrenuntias Satanae 192 (97v)
Baptism/infirmity/10 F Abrenuntio. 192 (97v)
Baptism/infirmity/11 F Et omnibus operibus eius. 192 (97v)
Baptism/infirmity/12 R. ut supra. Iterum sacerdos de credulitate F Credis in Deum (ut supra usque) vitam aeternam. 192 (97v)
Baptism/infirmity/13 Hoc ordine peracto sacerdos interroget F Vis baptizari. 192 (97v)
Baptism/infirmity/14 Respondeat F Volo 192 (97v)
Baptism/infirmity/15 Sacerdos F Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 192 (97v)
Baptism/infirmity/16 et ho‹o›c in modum crucis facere debet ut supra.… Or Deus omnipotens Pater Domini nostri Iesu Christi qui te regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum 192 (97v)
Baptism/infirmity/17 inliniat chrismate verticem infantis et nominans… F Ipse te liniat chrismate salutis in Christo Iesu Domino nostro. Pax tibi. Et cum spiritu tuo. 193 (98r)
Baptism/infirmity/18 Post haec ponens cappam super caput eius ut supra… Rub 193 (98r)
heretic/pagan/1 Or Omnipotens sempiterne Deus Pater misericordiarum et Deus totius consolationis qui per Unigenitum tuum Dominum nostrum Iesum Christum ita regenerationis humanum consecrasti mysterium ut nec in eis qui fraude diabolicae malignitatis a baptismi unitate descendunt ulla possit renatione renascendi quia cum geminatur a sacrilegis non virtus inclytae consecrationis excluditur sed iniuria fidei sacramentis manentibus irrogatur. Ideo cum ad veram matrem Ecclesiam catholicam tui muneris aspiratione resipiscentes redeunt non quod amiserunt baptismum recipiunt sed quod in se permanenti‹s› fecerunt contumelia veraces paenitentiae satisfactione reparantur. Hinc tuam misericordiam Pater sancte supplices exoramus ut hunc famulum tuum ad sancta tua quae dereliquerat atria vertentem in mensae benignitate suscipias et piissima propitiatione salvifices ut qui ruinae suae lapsum anathematizando nunc Arium iugi lamentatione castigat dignos paenitentiae fructus te miserante perficiat. Et qui tuo respectu satisfactionis sumpsit initium tuo munere de perditionis se iam sentiat longanimitate regressum longius enim a te collatae fidei negatione quam operum pravitate descenditur. Unde quaesumus ut secundum multitudinem miserationum tuarum immanissima supplicii tui remittatur impietas et aberrantem longius ab itinere salutis aeternae tua dignetur revocare maiestas. Nos autem sicut in exsequendis mandatis tuis vel mysteriis probamur indigni ita de tua sumus miseratione certissimi et ob hoc non audemus revertenti atque pulsanti reconciliationis ianuam claudere cui ad revertendum cordis oculos confidimus revelare et licet actionis paenitentia metas temporum praefiguramus tamen quia non solum diem mortis sed et aequalitatem pectoris ignoramus sic eum ad spem reconciliationis admittimus ut affectum iugis paenitudinis non omittat sed perenni tempore continua lamentatione redivivus et sacramentorum caelestium communione mereatur esse perpetuus. Per. 193 (98r)
heretic/pagan/2 Oratio Or Deus qui hominem ad imaginem tuam conditum in id reparas quod creasti respice propitius super hunc famulum tuum ut quicquid ignorantiae ipsius haeretica pravitas irrepsit indulgentia tuae pietatis ignosce ut quod in eo diaboli fraude commissum est et nequitia Arianae perfidiae nocuit non ei reputetur ad culpam sed membrum Ecclesiae catholicae remissionis tuae clementia reformetur ut altaribus sacris praecepta veritatis tuae communione reddatur. Per. 195 (99r)
heretic/pagan/3 Or Deus qui humani generis conditor [es] et redemptor Deus qui facturam similitudinis et imaginis tuae secundum divitias bonitatis in id reparas quod creasti respice propitius super hunc famulum tuum et quicquid ignorantiae ipsius hostilitatis necessitas influxit indulgentia tuae pietatis ignosce et cui adhuc intelligentia integra non suppetit nihil reputetur ad culpam sed Ecclesiae membrum remissionis tuae benignitate reputetur. Per. 195 (99r)
heretic/pagan Gentilem hominem cum suscep[er]is primo catechiza… F Accipe signum Crucis tam in fronte quam in corde sume fidem caelestium praeceptorum talis esto moribus ut templum Dei esse iam possis et ingressus Ecclesiam Dei evasisse te laqueos mortis laetus agnosce horresce idola respue simulacra cole Deum Patrem omnipotentem et Iesum Christum Filium eius qui cum Patre et Spiritu Sancto. Per. /100r/ 196 (99r)
heretic/pagan/4 Or Omnipotens sempiterne Deus Pater Domini nostri. 197 (100r)
heretic/pagan/5 Or Deus qui humani generis ita es conditor. 197 (100r)
heretic/pagan/6 Or Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi. 197 (100r)
heretic/pagan Ex Exorcizo te creatura salis in nomine Patris usque ad perceptionem salis ut supra. 197 (100r)
heretic/pagan/7 Or Benedic Domine Deus omnipotens hanc. 197 (100r)
heretic/pagan/8 Or Te deprecor Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ut huic famulo tuo qui in huius saeculi nocte vagatur incertus ac dubius viam veritatis et agnitionis tuae iubeas demonstrare quatenus referatis oculis cordis sui te unum Deum Patrem in Filio et Filium in Patre cum Spiritu Sancto recognoscat hic imponatur sal in os eius atque huius confessionis fructum hic et in futuro saeculo percipere mereatur. Per. 197 (100r)
heretic/pagan/9 Inde vero postquam gustaverit medicinam salis et… Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui es et qui eras et permanes usque in finem cuius origo nescitur nec finis comprehendi potest te Domine supplices invocamus super hunc famulum tuum quem liberasti de errore gentilium et de conversatione turpissima dignare eum Domine exaudire qui tibi cervices suas humiliat et pervenit ad lavacri fontem ut renatus ex aqua et Spiritu Sancto et spoliatus veterem hominem induatur novum qui secundum Deum creatus est accipiatque vestem incorruptam et immaculatam tibique Deo nostro servire mereatur. Per. 197 (100r)
heretic/pagan/10 Sequitur oratio Or Deus patrum nostrorum. 198 (100v)
heretic/pagan Sicque ut ordo dat usque ad finem compleatur. In… All Alleluia alleluia alleluia. 198 (100v)
heretic/pagan/1 Ps Cum invocarem. 198 (100v)
heretic/pagan Sine Gloria et sine hymno et sine capitulo sed ta… Ant Alleluia Pascha nostrum Christus est alleluia qui‹a› pro nobis oblatus est alleluia alleluia. 198 (100v)
heretic/pagan/2 Ps Nunc dimittis. 198 (100v)
heretic/pagan/11 Preces ne fiant sed Dominus vobiscum et sequatur… Or Deus qui hanc sacratissimam noctem gloria dominicae resurrectionis illustras conserva in nobis adoptionis Spiritum quem dedisti ut corpore et mente renovati puram tibi exhibeamus servitutem. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. 198 (100v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/sepulchre, Easter Play/1 Eadem vero nocte primo diluculo antequam matutina… Ant Ego dormivi et somnum cepi et exsurrexi quoniam Dominus suscepit me alleluia alleluia. 198 (100v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/sepulchre, Easter Play/1 Decantantes vero tertium responsorium cum crucibu… Ant Quem quaeritis in sepulcro o Christicolae? 199 (101r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/sepulchre, Easter Play/2 Illi vero qui turibula Ant Iesum Nazarenum crucifixum o caelicolae. 199 (101r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/sepulchre, Easter Play/3 Ant Non est hic surrexit sicut praedixerat ite nuntiate quia surrexit a mortuis. Venite et [videte] locum ubi positus erat Dominus alleluia alleluia. 199 (101r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/sepulchre, Easter Play/2 Illi autem tollentes posita linteamina revertantu… Ant Surrexit Dominus de sepulcro qui pro nobis pependit in ligno alleluia. 199 (101r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/sepulchre, Easter Play/3 Ant Surrexit enim sicut dixit Dominus et praecedet vos in Galilaeam alleluia ibi eum videbitis alleluia alleluia alleluia. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/sepulchre Deinde incipiat cantor H Te Deum laudamus. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday Finitis ergo matutinae laudis cum antiphonis psal… Gr Haec dies quam fecit Dominus. Incipiatur versus. Confitemini Domino. Alleluia. Pascha nostrum immolatus est Christus. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/4 Ad Benedictus antiphona AntB Et valde mane. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/1 CantNT Benedictus. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/2 Ant Surgens. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/1 Oratio Or Deus qui hodierna. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/L/Office Propers/5 Ant Surgens Iesus mane prima sabbati. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/L/Office Propers/3 Psalmi Ps Deus in nomine tuo. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/L/Office Propers/4 Ps Beati immaculati. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/L/Office Propers/5 Ps Retribue servo tuo. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/L/Office Propers/6 Ps Confitemini Domino. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/L/Office Propers All Pascha nostrum. Epulemur. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/L/Office Propers/2 Or Deus qui hodierna. 200 (101v)
Pasc/D/Pasc/Easter Sunday Sequatur ad tertiam antiphona et ad ceteras horas… Ex Exorcizo te creatura salis per Deum vivum per Deum sanctum qui te per Elisaeum prophetam in aqua mitti iussit ut sanaretur sterilitas aquae et efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium ut sis omnibus sumentibus sanitas animae et corporis et effugiat atque discedat ab eo loco quo aspersus fueris omnis phantasia et nequitia vel versutia diabolicae fraudis omnisque spiritus immundus adiuratus. Per eum qui venturus est. 200 (101v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/minor blessing of water/3 Or Immensam clementiam tuam omnipotens aeterne Deus humiliter imploramus ut hanc creaturam salis quam in usum humani generis tribuisti benedicere et sanctificare pro tua pietate digneris ut sit omnibus salus mentis et corporis et quicquid eo tactum vel respersum fuerit careat omni immunditia omnique impugnatione spiritalis nequitiae. Per eum qui venturus. 201 (102r)
minor blessing of water Exorcismus aquae Ex Exorcizo te creatura aquae in nomine Dei Patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi Filii eius Domini nostri ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici et ipsum inimicum eradicare et explantare cum angelis suis apostaticis per virtutem eiusdem Domini nostri. Qui venturus est. 201 (102r)
minor blessing of water/1 Or Deus qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substantia condidisti adesto invocationibus nostris et elemento huic multimodis purificationibus praeparato virtutem tuae benedictionis infunde ut creatura mysterii tui tibi serviens ad abiiciendos daemones morbosque pellendos divinae gratiae sumat effectum ut quicquid in domibus vel in locis fidelium haec unda resperserit careat immunditia liberetur a noxia non illic resideat spiritus pestilens non aura corrumpens discedant omnes insidiae latentis inimici et si quid est quod aut incolumitati habitantium invidet aut quieti aspersione huius aquae effugiat ut salubritas per invocationem tui nominis expetita ab omnibus sit impugnationibus defensa. Per. 201 (102r)
minor blessing of water Hic mittat sal in aquam dicendo F Fiat commixtio salis et aquae pariter in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 202 (102v)
minor blessing of water/2 Or Deus invictae virtutis auctor et inseparabilis imperii rex ac semper magnificus triumphator qui adversae dominationis vires reprimis qui inimici rugientis saevitiam superas qui hostiles nequitias potens expugnas te Domine trementes et supplices deprecamur ac petimus ut hanc creaturam salis et aquae dignanter accipias benignus illustres pietatis tuae more sanctifices ut ubicumque fuerit aspersa per invocationem sancti tui nominis omnis infestatio immundi spiritus abiiciatur terrorque venenosi serpentis procul pellatur et praesentia Sancti Spiritus nobis misericordiam tuam poscentibus ubique adesse dignetur. Per Dominum. 202 (102v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/procession, sprinkling/1 Post haec episcopus accipiens de ipsa aqua sparga… Ant Vidi aquam egredientem. 203 (103r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/procession, sprinkling/2 Alia antiphona Ant In die resurrectionis. 203 (103r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/procession, sprinkling/1 W Quoniam apud te est fons vitae. Et. 203 (103r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/procession, sprinkling/1 Sequitur oratio ante altare Or Deus qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas imple pietatis tuae ineffabile sacramentum ut cum in maiestate sua Salvator noster advenerit quos fecisti baptismo regenerari facias beata immortalitate vestiri. Per eundem. 203 (103r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/procession to/3 Finita oratione incipiat cantor antiphonam Ant Cum rex gloriae Christus infernos. 203 (103r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/procession, station Et sic veniant usque ad sanctum Stephanum et intr… W Magna est gloria eius. 203 (103r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/procession, station/2 Or Deus qui paschale nobis remedium contulisti intercedente beato Stephano protomartyre tuo ut inde in perpetuum gaudeat unde nunc temporaliter exsultat. Per. 204 (103v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/procession from/4 In redeundo autem incipiat cantor antiphonam Ant Sedit angelus. 204 (103v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/procession, entrance/2 Et sic perveniant usque ad ecclesiam sanctae Mari… AntV Crucifixum Dominum laudate et sepultum propter nos glorificate resurgentemque a morte adorate. Respondeat chorus Nolite metuere. Et alii duo prosequantur istum versum pulpitum alium ascendentes Recordamini quomodo praedixit quia oportet Filium hominis crucifigi et tertia die a morte suscitari. Chorus Alleluia. 204 (103v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/procession, entrance/3 Et tunc demum oratio Or Suscipe Domine preces nostras et per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi a cunctis malis liberemur et intercedente beatae Mariae semper Virgine muro custodiae tuae hoc sanctum ovile circumda ut omni adversitate depulsa hoc semper domicilium sit incolumitatis et pacis. Per. 204 (103v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/Mass ordinary in Holy Saturday/1 Missa vero agatur ordine suo. Domnus igitur ponti… Trop Sacerdos Dei excelsi veni ante sacrum et sanctum altare. 205 (104r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/Mass ordinary in Holy Saturday/2 Tunc a duobus clericis supra memoratis sustentatu… Trop Et in laudem regis regum vocem tuam prior emittere dignare supplices te rogamus ei addicito 205 (104r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/Easter Sunday/Mass ordinary in Holy Saturday Tunc pontifex extendens manus dicat clara voce F Gloria in excelsis Deo. 205 (104r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/lamb/lamb Idem vero presbyteri unus ad dexteram altaris ali… Rub 205 (104r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/victuals/meat/1 Benedictio carnis agni in Pascha Or Deus universae carnis creator qui Noe et filiis suis de mundis et immundis animalibus praecepta dedisti quique sicut olera herbarum humano generi quadrupedia munda edere iussisti qui agnum in Aegypto Moysi et populo tuo in vigilia Paschae comedere praecepisti in figura Domini nostri Iesu Christi cuius sanguine omnia primogenita de mundo redemisti et in nocte illa omnem primogenitum in Aegypto percutere praecepisti servans populum tuum agni sanguine praenotatum dignare Domine Deus omnipotens benedicere et sanctificare has ovium mundarum carnes ut quicumque ex fidelibus populis comederint omni benedictione caelesti et gratia saturati repleantur in bonis. Per. 206 (104v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/victuals/poultry/2 Benedictio carnis avium Or Deus universae conditor creaturae qui inter ceteras diversarum creaturarum species pro humani generis usu etiam reptilium genus ex aqua producere dignatus es et qua Noe ex arca egrediens holocaustum tibi offerens placuit qui populum tuum munda ab immundis segregans edendi praeceptum dedisti te supplices rogamus ut has mund‹an›arum avium carnes benedicere et sanctificare digneris ut quicumque ex eis comederint benedictionis tuae abundantia repleantur et ad aeternae vitae gaudia pervenire mereantur. Per. 206 (104v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/victuals/cheese/3 Benedictio casei Or Dignare Domine Deus omnipotens benedicere et sanctificare hanc creaturam casei quam ex adipe animalium producere dignatus es ut quicumque ex populis eius fidelibus comederint omni benedictione caelesti et gratia tua saturati repleantur in bonis. Per. 207 (105r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/victuals/eggs/4 Benedictio ovorum Or Subveniat Domine quaesumus tuae benedictionis gratia huic ovorum creaturae de qua pullos gallinarum dignatus es procreare ut cibus salutaris fiat tuis fidelibus cum gratiarum actione sumentibus. Per. 207 (105r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/victuals/milk and honey/5 Benedictio lactis et mellis Or Benedic Domine has creaturas lactis et mellis et pota famulos tuos de hoc fonte perenni quod est Spiritus veritatis et nutri eos lacte et melle. Tu enim Domine promisisti patribus nostris Abrahae Isaac et Iacob dicens Introducam vos in terram fluentem lac et mel. Coniunge Domine famulos tuos Spiritui Sancto sicut coniunctum est hoc lac et mel in Christo Iesu Domino nostro. Per quem haec omnia et reliqua. 207 (105r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/V2/Office Propers/1 Ordo ad vesperas Ant Pax vobis ego sum. 208 (105v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/V2/Office Propers/1 Ps Dixit Dominus. 208 (105v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/V2/Office Propers/2 Ps Confitebor tibi. 208 (105v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/V2/Office Propers/3 Ps Beatus vir qui timet. 208 (105v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/V2/Office Propers/1 Gr Haec dies quam fecit. Confitemini Domino. 208 (105v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/V2/Office Propers All Pascha nostrum. Epulemur. 208 (105v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/V2/Office Propers/2 Ant Et dicebant ad invicem. 208 (105v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/V2/Office Propers/4 CantNT Magnificat anima. 208 (105v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/V2/Office Propers/1 Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis. 208 (105v)
Pasc/ff/Resurrectio Domini/Baptismal Vespers/3 Ant Vidi aquam egredientem. 208 (105v)
Pasc/ff/Resurrectio Domini/Baptismal Vespers/4 Ant In die resurrectionis. 208 (105v)
Pasc/ff/Resurrectio Domini/Baptismal Vespers/1 W Quoniam apud te est. 208 (105v)
Pasc/ff/Resurrectio Domini/Baptismal Vespers/2 Or Deus qui omnes in Christo renatos genus regium et sacerdotale fecisti da nobis et velle et posse quae praecipis ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides cordium et pietas actionum. Per. 208 (105v)
Pasc/ff/Resurrectio Domini/Baptismal Vespers/2 In reversione antiphona Christus resurgens sive S… W In resurrectione. 208 (105v)
Pasc/ff/Resurrectio Domini/Baptismal Vespers/3 Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui resurrectionis dominicae sollemnia colimus ereptionis nostrae suscipere laetitiam mereamur. Per. 208 (105v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/C/Office Propers/5 Ad completorium Ps Cum invocarem. 208 (105v)
Pasc/D/Resurrectio Domini/C/Office Propers/2 Gr Haec dies. Confitemini. Alleluia. Pascha nostrum. Epulemur. 209 (106r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/C/Office Propers/5 AntM Lapis revolutus. 209 (106r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/C/Office Propers/6 CantNT Nunc dimittis. 209 (106r)
Pasc/D/Resurrectio Domini/C/Office Propers/4 Oratio Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui gratiam dominicae resurrectionis agnovimus ipsi per amorem Spiritus a morte animae resurgamus. Per. 209 (106r)
Pasc/f6/Baptismal Vespers Feria sexta. Ordo superior sequatur ad vesperas.… Rub 209 (106r)
commemorations Ordo in Inventione sanctae Crucis. Post evangeliu… Ant O […] 210 (106v)
commemorations Et sic usque ad terram pronus inclinans non prost… Or Tribue quaesumus Domine nobis famulis tuis indulgentiae fructum victoriae coronam et absterge a nobis nostrorum vincula delictorum ut mereamur fideliter colere fiducialiter agnoscere veraciter adorare et desiderabiliter exspectare. ‹Per.› Qui. 210 (106v)
commemorations/1 Sequatur a pontifice benedictio statim super cler… Ben Gregem tuam quaesumus Domine placatus intende et esurientem verbo vitae satia sitientem salutari fonte refici et tribue fidem rectam spem firmam et caritatem perfectam ut calcatis perversitatibus universis tua gratia cooperante gaudeat et perfectam laetitiam consequatur quatenus praesens tempus cum felicitate percurrat et te venturum iudicem securus excipiat. 211 (107r)
commemorations/2 Alia Ben Super populum tuum Domine quaesumus Spiritus Paraclitus descendat qui consolationem tribuat fidem confirmet caritatem accendat misericordiae dona conferat quietem nutriat famem auferat bella comprimat pacem tribuat maerentium gemitus videat lacrimas tergat mentes sanctificet salutem conferat et ab omnibus hostium insidiis suae semper protectione muniat. Per. 211 (107r)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/procession/1 Ordo in Litaniis secunda feria. Conveniat clerus… Ant Clementissime exaudi 212 (107v)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/procession Ps Salvum fac populum tuum Domine et benedic. 212 (107v)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/stational oration/1 Dicat sacerdos Oremus. Or Memento familiae tuae quaesumus Domine et munere compunctionis aperi et largitate pietatis exaudi. Per. 212 (107v)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/procession/2 Antiphona Ant Surgite sancti 212 (107v)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/stational oration/2 Oratio Or Deus qui culpas deli[n]quentium districte feriendo percutis fletus quoque lugentium non recuses ut qui pondus tuae animadversionis cognovimus etiam pietatis gratiam sentiamus. Per. 212 (107v)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/procession/3 Antiphona Ant Ego sum Deus 212 (107v)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/stational oration/3 Or Parce Domine quaesumus parce populo tuo et nullis iam patiaris adversitatibus fatigari quos pretioso sanguine Filii tui redemisti. Qui tecum. 212 (107v)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/procession/4 Ant Populus Sion 212 (107v)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/stational oration/4 Oratio Or Deus qui culpas nostras piis verberibus percutis ut nos a nostris iniquitatibus emundes da nobis et de verbere tuo proficere et de tua citius consolatione gaudere. Per. 212 (107v)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/procession/5 Antiphona Ant Domine Deus 213 (108r)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/stational oration/5 Or Adesto Domine supplicationibus nostris et sperantes in tua misericordia intercedente beato Petro apostolo tuo caelesti protege benignus auxilio. Per. 213 (108r)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/procession/6 Ant Confitemini Domino Filii Israel 213 (108r)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/stational oration/6 Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut ad te toto corde clamantes intercedente beato Petro apostolo tuo tuae pietatis indulgentiam consequamur. Per. 213 (108r)
Pasc/H5/f2/Rogat/Rogation Days/return litany-paraphrase In redeundo fiant litaniae H Humili prece 213 (108r)
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/procession/1 Ordo in tertia feria. Antiphona Ant Exsurge Domine 213 (108r)
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/procession Ps Deus auribus 213 (108r)
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/stational oration/1 Oremus. Or Conserva quaesumus Domine populum tuum et ab omnibus quas meremur adversitatibus redde securum ut tranquillitate percepta devota mente tibi deserviat. Per. 213 (108r)
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/procession/2 Antiphona Ant Cum iucunditate 213 (108r)
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/stational oration/2 Or Afflictionem familiae tuae Domine inten[de] placatus ut indulta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. Per. 213 (108r)
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/procession/3 Antiphona Ant Exclamemus omnes 213 (108r)
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/stational oration/3 Or Precibus nostris quaesumus Domine aurem tuae pietatis accommoda et orationes supplicum occultorum cognitor benignus exaudi ut te largiente ad vitam perveniant sempiternam. Per. 213 (108r)
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/procession/4 Antiphona Ant Parce Domine parce populo tuo 214 (108v)
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/procession/5 Antiphona Ant Domine imminuti 214 (108v)
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/stational oration/4 Or Quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur pietatis tuae gratiam consequi mereamur. Per. 214 (108v)
Pasc/H5/f3/Rogat/Rogation Days/return litany-paraphrase In redeundo fiant litaniae. H Ardua spes 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/procession/1 Ordo in quarta feria. Duo clerici prosequantur ho… Lit Agne Dei qui tollis peccata ‹peccata› mundi miser[e]re nobis. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/2 Lit Suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram Patris 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/3 et chorus Lit Agnus Dei. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/4 Lit Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen. Agne Dei qui. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/5 Lit Sancte sanctorum Deus miserere nobis. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/6 Lit Sancte restaurator mundi Deus miserere nobis. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/7 Lit Sancte illuminator mundi Deus miserere nobis. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/8 Lit Sancta Dei Genitrix intercede pro nobis. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/9 Lit Sancti angeli intercedite pro nobis. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/10 Lit Sancti prophetae intercedite. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/11 Lit Sancti apostoli intercedite. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/12 Lit Sancti martyres intercedite. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/13 Lit Sancti confessores intercedite. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/14 Lit Sanctae virgines intercedite. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/15 Lit Omnes sancti inter[ce]dite pro nobis. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/stational oration/1 Post haec Oremus. Or Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum ut ‹dum› corpore et mente protectus quod pie credidit tua gratia consequatur. Per. 214 (108v)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/procession/1 Ant Oremus dilectissimi 215 (109r)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/stational oration/2 Or Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis. Per. 215 (109r)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/procession/2 Ant Omnipotens Deus 215 (109r)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/stational oration/3 Oratio Or Miserere iam quaesumus Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem celeri propitiatione laetifica. Per. 215 (109r)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/procession/3 Antiphona Ant Christe qui regnas 215 (109r)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/stational oration/4 Oratio Or Auxiliare Domine misericordiam tuam quaerentibus et da veniam confitentibus parce supplicibus ut qui nostris meritis flagellamur tua miseratione salvemur. Per. 215 (109r)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/procession/4 Antiphona Ant Timor et tremor 215 (109r)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/stational oration/5 Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui iram tuae indignationis agnovimus misericordiae tuae indulgentiam consequamur. Per. 215 (109r)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/return antiphon In redeundo fiant litaniae solitae populares H Aufer a nobis 215 (109r)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/return antiphon/16 Lit Miserere miserere miserere populo tuo quem redemisti Christe sanguine tuo ne in aeternum irascaris nobis. Aufer a nobis. 215 (109r)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/return antiphon/17 Lit Exaudi exaudi exaudi Domine preces nostras sancta Maria ora pro nobis. 215 (109r)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days/return antiphon/18 Lit Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Christe audi nos. 215 (109r)
Pasc/H5/f4/Rogat/Rogation Days Et cetera ut ordo prosequatur. Rub 215 (109r)
weather/1 Ordo ad pluviam postulandam Or Terram tuam Domine quam videmus nostris iniquitatibus tabescentem caelestibus aquis infunde atque irriga beneficiis gratiae sempiternae. Per. 215 (109r)
weather/1 Ant Numquid est in idolis. 216 (109v)
weather/2 Oratio Or Da nobis Domine Deus pluviam salutarem et aridam terrae faciem fluentis caelestibus dignanter infunde. Per. 216 (109v)
weather/2 Antiphona Ant Domine rex Deus Abraham dona. 216 (109v)
weather/3 Or Omnipotens sempiterne Deus qui salvas omnes et neminem vis perire aperi fontem benignitatis tuae et terram aridam [aquis] fluenti caelestis dignanter infunde. Per. 216 (109v)
weather/3 Antiphona Ant Exaudi Domine populum tuum. 216 (109v)
weather/4 Or Delicta nostra Domine nos ipsi cognoscimus ut ipsius terrae seditas monstrat transgressionis excelsus tu autem piissime Pater qui caelum clausisti contumacibus et ingratis reser‹er›atum humilibus et contritis concede deprecantibus subsidia pluviarum et largire maerentibus abundantiam. Per. 216 (109v)
weather/4 Antiphona Ant Respice Domine quia aruit terra‹m›. 216 (109v)
weather/5 Oratio Or In afflictione maxima constitutis consolationem tribue fons largissimae pietatis descendat quaesumus pluvia salutaris ut omnia quae sub caelo sunt irrigantur ab aquis pasce servos tuos imbribus consuetis quos ad laudem tuae creaturae dignatus es maiestatis. Per. 216 (109v)
weather/5 Antiphona Ant Domine rigans montes. 217 (110r)
weather/6 Oratio Or Omnipotens sempiterne Deus qui solus mittis aquas e caelis dona servis tuis beneficium pluviae salutaris ut quod facinore nostro suspenditur tuo iam gratuito munere protegetur. Per. 217 (110r)
weather/7 Ordo ad poscendam serenitatem Or Domine Deus qui in ministerio aquarum salutis tuae nobis sacramenta sanxisti exaudi orationem populi tui et iube terrores inundantium cessare pluviarum flagellumque huius elementi ad affectum tui convertere mysterii ut qui se regenerantibus aquis gaudent renatos gaudeant his castigantibus esse correctos. 217 (110r)
weather/6 Antiphona Ant Inundaverunt aquae Domine. 217 (110r)
weather/8 Or Quaesumus omnipotens Deus clementiam tuam ut inundantiam coerceas imbrium et hilaritatem tui vultus nobis impertiri digneris. Per. 217 (110r)
weather Contra fulgura. Primum aspergatur aqua benedicta. Ex Exorcizo te creatura salis et aquae in nomine Domini nostri Iesu Christi Nazareni Filii Dei vivi ut sis purgatio et purificatio in his locis in quibus aspersa fueris ad effugandos immundos et erraticos spiritus omnemque nefariam vim diaboli pellandam et omnes fu[l]guras et minas phantasmaticis Satanae exterminandas et fulgura et sidera quae muti videntur in hanc domum vel arborem non hominibus non pecoribus aut frugibus noceant sed abscedant et fugiant per invocationem nominis Domini nostri Iesu Christi. Qui venturus. 217 (110r)
weather Post exorcismum aquae sequitur Alloc Deum omnipotentem fratres carissimi in cuius domo mansiones multae sunt supplices deprecamur ut habitaculum istud una cum habitatoribus benedicere atque custodire dignetur tenebras ab eo repellat lumen infundat nullam saevienti advers[ar]io tribuat potestatem sed propterea dedicata sit haec domus ut nullam in ea inimicus licentiam habeat nocendi per virtutem et nomen Domini nostri Iesu Christi. Qui venturus. 218 (110v)
weather/7 Antiphona Ant Deprecamur te Domine in omni. 218 (110v)
weather/9 Or Omnipotens sempiterne Deus parce metuentibus et propitiare supplicibus ut post noxios ignes nubium et vim procellarum in materiam transeat laudis comminatio potestatis. Per. 218 (110v)
weather/10 Or Deus cuius imperio nihil non verbo regitur nihil non oratione mutatur parce metuentibus propitiare supplicibus ut post noxios ignes et turbines procellarum in materiam transeat laudis comminatio potestatis. Per. 219 (111r)
weather/11 Or Deus qui omnium rerum tibi servientium naturam per ipsos motus aeris ad cultum tuae maiestatis instituis temperantiam tranquillitatem frigoribus terroribus nobis misericordiae tuae remotis largire ut cuius iram expavimus clementiam sentiamus. Per. 219 (111r)
weather/12 Or A domo tua quaesumus Domine spiritales nequitiae repellantur et aeriarum discedat malignitas tempestatum. Per. 219 (111r)
weather/13 Or Omnipotens sempiterne Deus qui nos et castigando sanas et ignoscendo conservas praesta supplicibus tuis ut et tranquillitatibus huius optatae consolationis laetemur et dono tuae pietatis utamur. Per. 219 (111r)
contagion/1 Ordo in tempore mortalitatis Or Deus in cuius conspectu sanctus Michael gloriosus astat praesta quaesumus ut tibi pro populo tuo exorare dignetur ubi gratiam tuam mereretur habere praesentem. Per. 219 (111r)
contagion/1 Ant Media vita in morte. 220 (111v)
contagion/2 Or cclesiae tuae quaesumus omnipotens Deus placatus intende conventu[m] et misericordia tua nos potius quam ira praeveniat quia si iniquitates nostras observare volueris nulla poterit creatura subsistere sed admirabili pietate qua nos fecisti ignosce peccantibus ut opera manuum tuarum non facias interire. Per. 220 (111v)
contagion/2 Ant Libera Domine populum tuum. 220 (111v)
contagion/3 Oratio Or Exaudi Domine preces nostras et ne velis cum servis tuis ire ad iudicium quia sic[ut] in nobis nulla iustitia reperitur de qua praesumere valeamus ita te fontem pietatis agnoscimus a quo et a peccatis nostri[s] nos absolvi et a necessitatibus liberari confidimus. Per. 220 (111v)
peace/1 Ordo in tempore belli. Responsorium R Domine Deus qui conteris bella ab initio. 220 (111v)
peace/1 RV Domine Deus caeli et terrae. 220 (111v)
peace/2 Responsorium R Congregati sunt inimici nostri. 220 (111v)
peace/2 RV Disperge illos. 220 (111v)
peace/3 Responsorium R Muro tuo inexpugnabili. 220 (111v)
peace/3 RV Erue nos Domine. 220 (111v)
peace Psalmus Ps Deus auribus nostris. 220 (111v)
peace/1 Preces W Esto nobis Domine turris fortitudinis. 220 (111v)
peace/2 W Nihil proficiant inimici in nobis. Et filii iniquitatis non apponent nocere nobis. 220 (111v)
peace/3 W Adiuva nos Deus salutaris noster. 220 (111v)
peace/4 W Exsurge Domine adiuva nos. 220 (111v)
peace/5 W Domine exaudi orationem. 220 (111v)
peace/1 Sequitur oratio Or Firmamentum spei et refugium dolentium piissime Deus salva nos ab inimicis et a laqueis mortis ut assumptis de multitudine circumstantium tribulationum devotissime nomini tuo cum voce exsultationis psallamus. Per. 220 (111v)
peace/2 Oratio Or Susceptor omnium clementissime Deus ne permittas delectari inimicos nostros super nos sed ita nos tua virtute corrobora ut converso planctu nostro in gaudium sanctitatis tuae memoriam iugiter excolamus. Per. 221 (112r)
peace/3 Item oratio Or Exsurge Domine in auxilium vestrum et erue nos ab opprobriis inimicorum et qui coram patribus nostris inimicarum gentium regna vicisti a persequentibus inimicis tui illuminatione nos eripe. Per. 221 (112r)
peace/4 Or Omnipotens sempiterne Deus in cuius manu sunt omnium potestates et omnium regnorum exsurge in auxilium famulorum tuorum et erue nos ab opprobriis inimicorum ut qui in sua feritate confidunt potestatis tuae dextera comprimantur. Suscipe Domine preces et hostias Ecclesiae tuae pro salute famuli tui et antiqua brachii tui clementer operare miracula quatenus prostratis pacis inimicis devoti simus nomini tuo cum voce exsultationis psallamus. 221 (112r)
procession Ordo in Ascensione Domini. Prius aspergatur aqua… Ant Vidi aquam egredientem. 221 (112r)
procession/1 Sequitur oratio Or Omnipotens sempiterne Deus deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum ut gratia tui Spiritus renatos regnum tuum facias introire atque eo perveniat humilitas gregis quo processit celsitudo pastoris. Qui. 221 (112r)
procession Ad processionem dicatur responsorium ‹a›eundo ad… R Ite in orbem universum. 221 (112r)
procession/2 Oratio Or Tribue quaesumus omnipotens Deus ut munere festivitatis hodiernae illuc filiorum tuorum dirigatur intentio quo in tuo Unigenito tecum est nostra substantia. Qui tecum. 221 (112r)
procession In redeundo canitur versus a duobus clericis W Salve festa dies. 222 (112v)
procession/3 Or Deus qui nos resurrectionis dominicae et ascensionis eius laetabunda sollemnia celebrare fecisti da famulis tuis ut venientis Sancti Spiritus gratiam purificatis mentibus suscipere mereamur. Per. 222 (112v)
procession Post missa agatur ordine suo. Rub 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/1 Ordo in vigilia [Pentecostes] Proph Tentavit Deus Abraham (Gn 22) 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/1 Or Deus qui in Abrahae famuli. 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/2 Proph Scripsit Moyses canticum (Dt 31) 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/1 Tr Attende caelum 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 Or Deus qui nobis prophetarum ora praecepisti. 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/3 Proph Apprehendent septem mulieres (Is 4) 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/2 Tractus Tr Vinea facta est 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 Or Deus qui nos ad celebrandam. 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/4 Proph Audi Israel mandata vitae (Bar 3) 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/3 Tr Sicut cervus desiderat 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/4 Or Deus incommutabilis virtus. 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/5 Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui sollemnitatem doni Spiritus. 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/baptismal font/1 Lit Christe audi nos. Sancte Raphael. Ora. Sancte Andrea. Ora. Sancta Maria. Ora. Sancte Ioannes. Ora. Sancte Stephane. Ora. Sancte Michael. Ora. Sancte Petre. Ora. Sancte Clemens. Ora. Sancte Gabriel. Ora. Sancte Paule. Ora. Sancte Georgi. Ora. 222 (112v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun sacarum rerum aut in odio aut invidia aut in disc… Rub 223 (113r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/1 Et ad ultimum faciat eum dicere F Multa sunt peccata mea in his et in aliis meus quibuscumque hu[ma]na fragilitas contra Deum et creatorem suum aut cogitando aut loquendo aut operando aut delectando aut concupiscendo peccare potest in omnibus me peccasse et reum in conspectu Dei super omnes homines esse cognosco et confiteor humiliter etiam te sacerdos Dei exposco ut intercedas pro me et pro peccatis meis ad Dominum creatorem suum quatenus de his et de omnibus sceleribus meis veniam et indulgentiam consequi merear. 223 (113r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun Et statim indicet ei sacerdos modos paenitentiae… Alloc Alligant aut[em] onera gravia et importabilia et imponunt super humeros hominum digito aut[em] suo nolunt ea movere secundum aut[em] consequentiam tales sunt etiam nunc sacerdotes qui omnem iustitiam mandant populo et ipsi nec modicam servant videlicet et non facientes sint iusti sed ut dicentes appareant iusti. Tales sunt et qui grave pondus venientibus ad paenitentiam imponunt quia dicunt et non faciunt. Et sic dum paenitentiae praesentis modus fugitur poena peccati futuri contemnitur fascem super humeros adolescentis quem non potest baiulare posueris necesse habet ut aut fascem reiiciat aut sub pondere confringatur. Sic et homini cui grave pondus imponis necesse est ut aut paenitentiam reiiciat aut suscipiens dum ferre non potest scandalizatus amplius peccet. Deinde et si erramus modicam paenitentiam imponentes nonne melius est propter misericordiam dare rationem quam propter crudelitatem? Ubi paterfamilias largus est dispensator non debet esse tenax. Si Deus benignus ut quid sacerdos eius austerus? Vis apparere sanctus? Circa tuam vitam esto austerus circa aliorum autem benignus. Audient te homines parva mandantem et gratiam tibi facient. Talis est autem sacerdos qui sibi indulget et alios exigit quemadmodum malus descriptor tributi in civitate qui se relevat et onerat impotentes. Sapiens autem medicus excipiat quaeque meliora ut discretiones omnium causarum investigare possit sine quibus rectum iudicium non potest stare quia scriptum est In nulla re appareat indiscretus sed distingue quod ubi quamdiu quando qualiter debeas facere. Non omnibus ergo in una eademque libra pensandum est licet et in uno constringantur vitio sed discretio sit inter unumquemque eorum hoc est inter divitem et pauperem inter servum et liberum infantem et puerum adolescentem aetate monachum episcopum presbyterum diaconum lectorem in gradu vel sine gradu coniugatum vel sine coniugio peregrinum indigenam virginem viduam canonicam monacham debilem infirmum sanum fornicantem cum animalibus vel cum hominibus contra naturam continentem vel incontinentem voluntate necessitate vel casu seu in publico peccantem vel in abscondito et quali compunctione haec omnia emundet et ut loca tempora paenitendi discat. Haec omnia de canonibus et de sanctorum patrum ‹de› sententiis et de Hieronymo et Augustino Gregorio Theodoro ex Paenitentiali Romano vera collegimus et ut nulli necesse sit perire. Scientibus et intelligentibus animarum medicis haec temperanda committimus. In Iesu Sirach dicitur In iudicando esto misericors pupillis ut pater. Item sanctus Iacob ait Iudicium sene misericordia erit illis qui non faciunt misericordiam superexaltet autem misericordia iudicium. Et sanctus Augustinus dicit de illis qui veram paenitentiam faciunt in ieiunio et fletu et eleemosynis in orationibus Et ut perpetrata iterum non faciant et si fecerint tamen non perseveraverint in eis quia Deus dixit Maledixisti ignovi. Perseverare te in malo non ignosco sed indico districtum iudicium secundum canonem et iuxta instituta maiorum ut ceteri timorem habeant. 224 (113v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/1 Deinde sacerdos cum paenitente prosternat se in t… Ps Domine ne in furore. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/2 Ps Miserere mei Deus. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/3 Ps Deus in nomine tuo. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/baptismal font/2 Lit Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/baptismal font/3 Lit Iuste iudex miserere nobis. Electio apostolorum miserere nobis. Fides martyrum miserere nobis. Gloria confessorum miserere nobis. Hereditas levitarum miserere. Corona virginum miserere. Pater orphanorum miserere. Pacis conditor miserere. Quies indultor miserere. Remissio peccatorum miserere nobis. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/baptismal font/4 Lit Kyrie eleison. Christe eleison. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/baptismal font/5 Lit Pater noster. Et ne nos inducas. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/1 W Averte faciem tuam a peccatis meis. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/2 W Ne intres in iudicium cum servo tuo Deus. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/3 W Ne memineris iniquitatum eius antiquarum Deus. Cito anticipent. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/4 W Delicta iuventutis eius et ignorantias. Ne memineris. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/5 W Viam iniquitatis amove ab eo Deus. Et de lege tua miserere ei. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/6 W Exsurge Deus adiuva eum. 227 (115r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/7 W Domine exaudi orationem. 228 (115v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/8 W Dominus vobiscum. 228 (115v)
penance Absolut[i]o episcoporum Or Omnipotens sempiterne Deus criminum absolutor et indultor peccaminum qui apostolis tuis apostolorumque successoribus dixisti sine me nihil potestis facere et si duo ex vobis consenserunt super terram de omni re quaecumque petierint fiet eis a Patre meo quod etiam spiritaliter beato Petro apostolorum principi ligandi et solvendi pontificium tradidisti et postea in omnes discipulos generaliter tradidisti et dixisti accipite Spiritum Sanctum quorum remiseritis peccata remittuntur eis tu Domine in nostro ministerio tuam insere clementiam et in nobis peccatoribus quod tuum est operare et quod nostra non exigunt merita tuae virtutis impleatur effectu. Supplices ergo poscimus clementiam tuam ut famulo tuo omnibus cordis et corporis gemitibus suorum relaxationem peccatorum postulanti pius adiutor et clemens indultor exsistas nihilque in praesenti angustia sive exitu obstet quod fragilitas nostra cumulavit humana. Adsit eidem rex caeli tua misericordia in tribulatione constituto quae adfuit latroni confitenti et gementi meretrici ac lacrimanti cui dimissa sunt peccata multa quoniam dilexit multum. Ne reminiscaris Domine malorum factorum eius sed recordare quod pollicitus es dicens Nolo mortem peccatoris sed volo ut convertatur et vivat. Tu enim Domine es solus potens non solum peccata dimittere verum etiam ipsos peccatores iustificare. Per. 228 (115v)
penance Oratio Or Domine Iesu qui dignatus es[t] discipulis tuis dicere quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelis de quorum numero quamvis indignum me et peccatorem vinculis adstrictum esse sua dignatione voluit ipse te largifluo suae pietatis dono ac meae simul pravitatis ‹in› ministerio abluere dignetur ab omnibus fragilitatis tuae excessibus interius exteriusque humane contractis et sicut peccatis totius mundi sua traditione atque immaculati sanguinis effusione dignatus est expurgare ita quoque tuorum peccaminum maculas misericorditer non dedignetur emundare eiusdem sancti sanguinis interventione qui effusus est in remissionem peccatorum. Devotionem quoque tuam deinceps ad victoriam gloriae suae dignetur corroborare quatenus in hoc saeculo subripientium laqueos delictorum valeas evadere et in futuro vitam aeternam Christi sanguine corroboratam sine fine possidere. Adiuvante Domino nostro Iesu Christo qui nos fecit cum non essemus et redemit cum perditi essemus ad laudem et gloriam nominis sui. 229 (116r)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/2 Indulgentia peccaminis F Misereatur tui omnipotens Deus et dimittat tibi omnia peccata tua liberet te ab omni malo et conservet te in omni opere bono et perducat te Christus Filius Dei vivi in vitam aeternam. 230 (116v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun/3 F Indulgentiam et remissionem omnium peccatorum tuorum tribuat tibi omnipotens et misericors Dominus. 230 (116v)
penance Or Dominus sit tibi adiutor et protector et peccatorum tuorum indultor et Deus misericordiae et pietatis det remissionem tuorum peccaminum et concedat locum paenitentiae tibi dignae mala acta deflere gaudiaque vitae aeterne feliciter obtinere. Per. 230 (116v)
penance Absolutio presbyteri Or Deus cuius indulgentia omnis indiget memento famuli tui qui lubrica terreni corporis fragilitate nudatus est quaesumus da veniam confitenti parce supplici ut qui suis meritis accusatur tua miseratione salvetur. Per. 230 (116v)
penance Oratio Or Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui per Iesum Christum Filium tuum Dominum [nostrum] vulnera nostra curare dignatus es te supplices rogamus ac petimus ut precibus nostris aurem tuae [pietatis] inclinare digneris qui etiam remittis omnia crimina et peccata universa condonas da huic famulo tuo pro suppliciis veniam pro maerore laetitiam pro morte vitam et de tua misericordia confidens veniam peccatorum habere mereatur. Per. 231 (117r)
penance Alia Or Petimus Domine Deus noster conditor caeli et terrae ut hilari vultu respicere digneris super hunc famulum tuum et omne vinculum peccatorum relaxari iubeas quem hodie ad medicamentum paenitentiae pervenire fecisti. Da ei Domine humilitatem perfectam mansuetudinem quietam caritatem fraternitatis tolerantiam corporis fac eum relinquere omnem concupiscentiam huius saeculi tibique Deo soli pura mente et devoto corde servire iubeas quia tu dixisti Nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat libera Domine famulum tuum N. a iudicio Gehennae et a laqueo diaboli mitte angelum tuum sanctum protectorem qui eum custodiat omnibus diebus vitae suae. Iesus Christus Dominus noster qui vivit et. 231 (117r)
penance Or Omnipotens et misericors Deus qui peccatorum indulgentiam in confessione celeri posuisti miserere confess‹i›o succurre lapso ut quem delictorum catena con[s]t[r]ingit magnitudo tuae pietatis absolvat. Per. 232 (117v)
penance Oratio Or Precor Domine clementiae et misericordiae maiestatem ut famulo tuo peccata sua et facinora confitenti debita relaxare et veniam praestare digneris et praeteritorum criminum culpas indulgeas qui humeris tuis ovem perditam reduxisti qui publicani precibus et confessione placatus es tu etiam Domine huic famulo tuo placatus esse digneris ‹ut› huius precibus benignus aspira ut in confessione placabilis permaneat fletus eius expetitio perpetuam clementiam tuam celeriter exoret sanctisque altaribus restitutus rursus aeternae caelesti gloriae mancipetur. Qui vivis et. 232 (117v)
Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/Vigil of Whitsun Absolutio Abs Per intercessionem sanctae Dei Genitricis Mariae ac beati Michaelis archangeli misereatur tui omnipotens Deus et dimittat tibi omnia peccata tua et liberet te a diaboli potestate et perducat te ad caeleste sua regnum ad vitam aeternam amen. 232 (117v)
exodiastic rites/unction Interim dum ungitur infirmus cantentur a fratribu… Ps Domine ne in furore (Ps 6) 233 (118r)
exodiastic rites/unction Oratio Pf Oremus fratres carissimi Dominum nostrum Iesum Christum pro fratre nostro N. quem durum ac praesens malum languoris aggravat ut eum Domini pietas caelestibus dignetur curare medicinis quatenus ipse qui dedit animam det et salutem. Per. 233 (118r)
exodiastic rites/unction Oratio Or Adesto quaesumus Domine humilitatis nostrae obsequiis nobisque bonus cooperator assiste ut qui ad ex[secu]tionem mandatorum tuorum huic ae[gro] manus imponentes olei sacri unctionem exhibemus huiusmodi servituti nostrae te interesse sentiamus quatenus Sancti Spiritus gratia nostrae actionis officium comitante ab hoc famulo tuo N. omnis languor et debilitas abscedat. Per. 233 (118r)
exodiastic rites/unction Ordo ad ungendum infirmum de oleo sanctificato. C… Ps Domine ne in furore (Ps 6) 234 (118v)
exodiastic rites/unction Pf Oremus Dominum nostrum Iesum Christum pro fratre nostro. 235 (119r)
exodiastic rites/unction Item ut supra Or Adesto quaesumus Domine humilitatis nostrae obsequiis usque et debilitas abscedat relictoque imbecillitatis grabatto ad remedium supernum vultum et mentem erigat et pro sospitatis restitutione laudes nomini tuo competentes in aeternum persolvat. Per. 235 (119r)
exodiastic rites/unction F Ungo te oleo divinitus sanctificato caelesti munere nobis attributo in nomine sanctae et individuae Trinitatis ut ipsa te interius exteriusque sanando vivificet quae universa condicione sua ne pereant continet. Per. 235 (119r)
exodiastic rites/unction Ad caput si est daemoniacus F Ungo caput tuum oleo sancto in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti in remissionem omnium peccatorum tuorum ut tibi sit olei unctio sanctificati ad purificationem mentis et corporis ut [non] lateat in te spiritus immundus neque in membris neque in medullis nec in ulla compagine membrorum sed habitet in te virtus Domini nostri et Spiritus Sancti. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 235 (119r)
exodiastic rites/unction Item ad caput simplicis infirmi F Ungo caput tuum de oleo sanctificato in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ut more militis praeparatus ad luctamen possis aerias superare catervas. Per. In nomine Patris. 235 (119r)
exodiastic rites/unction Ad oculos F Ungo oculos tuos de oleo sanctificato ut quicquid illicito visu deliquisti per huius olei unctionem expietur. Per. In nomine Patris. 236 (119v)
exodiastic rites/unction Ad aures F Ungo has aures sacri olei liquore ut quicquid peccati delectatione nocivi auditus admissum es haec medicina spiritalis evacuet. Per. In nomine Patris. 236 (119v)
exodiastic rites/unction Ad labia F Ungo labia ista consecrati olei medicamento ut quicquid otiosa vel etiam aerumnosa peccasti locutione divina clementia miserante purgetur hac unctione. Per. In nomine Patris. 236 (119v)
exodiastic rites/unction Ad collum F Ungo collum tuum de oleo sancto atque sacrato in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ‹et per sanctam Trinitatem Dei et in virtute Spiritus Sancti› ut salveris in perpetuum tribuatque tibi haec sacra unctio sanitatem animae et corporis in remissionem peccatorum. Per. 236 (119v)
exodiastic rites/unction Ad guttur F Ungo guttur tuum in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ut sit tibi haec unctio olei sanctificati ad purificationem et ad omnium absolutionem culparum et defensionem contra iacula immundorum spirituum custodiatque in hoc saeculo et perducat te in vitam aeternam amen. 236 (119v)
exodiastic rites/unction Ad scapulas F Ungo has scapulas de oleo sacrato ut in omni parte spiritali protectione munitus iacula diaboli impetusque viriliter contemnere ac procul cum superno iuvamine repellere possis. Per. 237 (120r)
exodiastic rites/unction Ad pectus F Ungo pectus tuum de oleo sancto in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti obsecrans misericordiam ipsius Domini ac unius Dei nostri ut fugatis omnibus doloribus vel incommoditatibus corporis tui recuperetur in te virtus et salus quatenus per huius operationem mysterii et per hanc sacri olei unctionem atque nostram deprecationem virtute sanctae Trinitatis medicatus pristinam et magis roboratam recipere merearis sanitatem. Per. In nomine. 237 (120r)
exodiastic rites/unction Ad inguinem F Ungo hanc inguinem de oleo benedicto ut quicquid per ardorem libidinis peccasti per virtutem sanctae Trinitatis haec sacri olei unctio depellat. Per. In nomine. 237 (120r)
exodiastic rites/unction Ad renes F Ungo renes ‹…› istos oleo sacrato ut quicquid per tentationem seu lasciviam carnis contrarie Sancti Spiritus benedic[…………] diluat. 237 (120r)
exodiastic rites/unction F Ungo has manus de oleo benedicto ut quicquid illicito vel noxio opere peregerunt per hanc unctionem evacuetur. Per. In nomine. 238 (120v)
exodiastic rites/unction F Ungo hos pedes de oleo benedicto ut quicquid superfluo vel nocivo incessu commisisti ista aboleat perunctio. Per. In nomine. 238 (120v)
exodiastic rites/unction F Per istam sanctam unctionem et ministerium nostrum et Dei benedictionem mundentur et sanctificentur ab omni sorde et contagione peccati manus et hi pedes cor quoque tactus odoratus sensus visus auditus gustus totum corpus ac anima tua ut idoneus efficiaris ad invocandum Deum et benedicendum atque sanctificandum in nomine eiusdem Domini nostri Iesu Christi reddatque tibi Dominus laetitiam salutaris sui et spiritu principali confirmet te et Spiritum Sanctum innovet in visceribus tuis et ne auferat illum a te sed benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat super te quae copiose super caput tuum defluat et in extrema totius 238 (120v)