USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Abiit Iesus ... Erat autem et Ioannes baptizans

Layer
Lectionary
Genre
Gospel
Reference Number
Variant
Fulltext
In illo tempore Abiit Iesus cum discipulis suis in terram Iudaeam et illic demorabatur cum eis et baptizabat Erat autem et Ioannes baptizans in Aennon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et veniebant et baptizabantur Nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem Facta est autem quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeis de purificatione Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei Rabbi qui erat tecum trans Iordanem cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum Respondit Ioannes et dixit Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum Qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi Hoc ergo gaudium meum impletum est
Text Source
J 3,22–29
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
Missale Augustanum 1000-1600 T Adv H4 f2 Ev M2 146 (257)
Missale Lundense 1514 T Pasc H5 f4 Ev M2 238 (107r)
Missale Urgellense 1509 T Adv H2 f2 Ev M2 8 (4r)
Missale Viburgense 1500 T Pasc H5 f4 Ev M2 95 (e8)
Missale Hafniense 1510 T Pasc H5 f4 Ev M2 268 (121r)
Missale Slesvicense 1486 T Pasc H5 f4 Ev M2 216 (e15r)