Attendite ad me popule meus (Is 51; 62)

Layer G/A
Fulltext Haec dicit Dominus Deus Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet Prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae exspectabunt et brachium meum sustinebunt Et dicit Isaias Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur Et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum Et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominavit Et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regium in manu Dei tui Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata sed vocaberis voluntas mea in ea et terra tua inhabitabitur quia complacuit Domino in te
Text Source Is 51,4–8; 62,1–4

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Lleida 1524, Missal, Missale Illerdense | 50 S Dec 24 Vig.Nat Proph M2 72 (6v)