Resonet intonet fidelis contio

Layer L
Fulltext Resonet intonet fidelis contio mentibus vocibus solemni gaudio
Natus est factus est particeps hominis rex pius filius Mariae virginis
Genitus caelitus ex corde patrie est erit fuerit sine principio
Ipse dux ipse lux pater eximius propriae filiae Pater et Filius
Novus rex nova lex novella gratia et regis et legis nova sunt omnia
Qui sine crimine natus de femina abluit destruit emundans crimina
Mira sunt magna sunt Dei magnalia ipsius solius est posse talia
Munda sit pura sit haec ergo contio audiat sentiat quid dicat lectio
Text Source AH 20:30