Psalle lyrica carmina

Layer L
Fulltext Psalle lyrica carmina
Iubilans Domino turmula
Praesens mera cum symphonia
Ipsum nam condecet laus gloria quem laudat in caelo angelica universa dignitas
Is enim caeli terrae machinam Pelagus atque ex nihilo quae sunt creavit omnia
Is deiectum paradisicolam reduxit ad aeternae vitae pascua
Carnem sumens pro nobis humanam natus matre de vera sancta Maria Virgine casta
Hinc crucis mysterio devastans mortem claustra fregit infernalia
Chirographum antiquae praevaricationis delens morte sua
Sic surgens zabulo triumphato die tertia
Quis fisus fuerat eius arma aufert omnia Forti dextera
Eiusque cuncta spolia diripiens vehit secum ad astra
Angelicis agminibus pastor bonus constituens socia
Quapropter huius in laude pangite gentes cum populis iubilamina
Ipsius cruore sacro redemptae mortis a vinculo vita reddita in poli aula
Ubi pariter laetemur semper cum ovibus ad patris dextram
Cum examine supremo iudex iudicabit cuncta saecula flammis purgata
Simul resonent redempta Fiat
Text Source AH 40:23

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
GB Hereford 1502, Missal, Missale Herfordense | 89 T Pasc H1 f6 Seq M2 203 ()