USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Psallat mens nostra

Layer
Antiphonal
Genre
Sequence
Reference Number
Variant
Fulltext
Psallat mens nostra Domino gemebunda
Et quod optat imitata
Et quod ambit speculata
Vox resonet mens suggerat superis sociata
Cor cogitet mens satagat sapere quae sunt supera
Angelicos imitari coetus noverit peregrina
Ac Dominum pie laudet terris incola super astra
Pangat modulos grates referat tremebunda
Ardens iubilet Christo haereat amabunda
Nunc gaudia inhianter nitens properet ad superna
Quo valeat sine fine bonis perfrui redimita
Perennis dicat laudes gavisura
Quem votis poscit Deum conspectura
Ex quo vivit per saecula cuncta
Text Source
AH 10:269
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR M√Ęcon 1532, Missal T Pasc H1 f4 Seq M2 107 (94r)