USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Alte spiritus fidibus

Layer
Gradual
Genre
Sequence
Reference Number
Variant
Fulltext
Alte spiritus fidibus nunc cordium cantant
Viscera penetrans Domini gratia
Virginis intravit casta hospitia
Dignatus solvere cuncta criminum nostrorum piacula
Quo zabuli victa cedens caderet maligni superbia
Libavit quondam mortis atrae crucis tenebras Christus vulnera
Ut vetus nostrum vulnus atque scelus illius tergant stigmata
Haec est ipsa nostra quae salus hodie rutilans nobis fulget praeclara
Quocirca nos omnes laetemur gaudentes incliti pro regis victoria
Ipse triumphans morte victa surrexit et vitae dedit suis praemia
Per quem vivamus gratias ei semper solventes qui tot praestat munera
Psallat contio plebsque cuncta Deo hymniens voce consona
Quo semper nostra gubernet tempora protegens larga dextera
Text Source
AH 39:20
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
Missale Lugdunense 1510 T Pasc H1 D Pasc Seq M2 195 (84r)