Exsultemus solventes

Layer L
Fulltext Exsultemus solventes Deo deorum pia vota
Quem dilexit Iohannes manens in eo mente tota
Omnis homo studeat ad Iohannis gaudia celebranda
Cuius apud Dominum sunt nobis auxilia postulanda
Hic post Christum abiit derelictis retibus navi spreta
Linquens sponsam Dominum castitate sequitur praeelecta
Hic est qui recubuit supra pectus Domini dum fit cena
Hic est qui perhibuit Christo testimonia quae sunt vera
Cuius inter alia virtutum insignia quanta fuit gratia quam miranda
Huic enim homini ex praecepto Domini virgo datur virgini conservanda
O felix aquila volans ad caelica dona suscipis angelica
Caelorum abdita prius abscondita tuo dogmate sunt cognita
Text Source AH 8:203

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Langres 1520, Missal, Missale Lingonense | 318 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 387 (191r)