Laus devota mente

Layer L
Reference Number ah40379
Fulltext Laus devota mente choro concinente Christo sit cum gloria
Qui evangelistas veri dogmatistas insignivit gratia
Quique suo more lucem ex fulgore dat per orbis climata
Tales dum elegit per quos iam subegit haereses et schismata
Hi bis bini fontes valles atque montes irrigantes flumine
Orti paradiso mundam indiviso illustrantes famine
Illos per bis bina visio divina signat animalia
A quibusdam visa formis tunc divisa gestu sed aequalia
Pennis decorata terris elevata cum rotis euntia
Facie serena oculorum plena verbi Dei nuntia
In his possunt cerni annuli quaterni quibus archa vehitur
Quorum dogma sanum per Samaritanum circumquaque seritur
Tali quasi plaustro mulier ab austro Salomonem adiit
In hac ceu quadriga agnus est auriga qui pro nobis obiit
Istis in bis binis caput est et finis Christus complens omnia
Horum documentis horum instrumentis florens stat ecclesia
Horum nos precatu mortis a reatu solvat Christi gratia
Horum ut doctrina virtus nos divina ducat ad caelestia
Text Source AH 40:379

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Bayeux 1503, Missal, Missale Baiocense | 107 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 20 (11r)