USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Resonet sacrata

Layer
Antiphonal
Genre
Sequence
Reference Number
Variant
Fulltext
Resonet sacrata iam turma diva symphonia
Repleta gaudia promissa e caelo reddita
In unum congregata apostolorum phalanx praeclara exspectans munera
Repente vox divina Paraclitum nuntiat decorans sanctorum viscera
Fantur omni lingua nonnulla mysteria Deique magnalia
Cantica divina non cessat reboare eius quoque caterva
O Deus omnis arva te laudat sol et luna concrepat usia cuncta caelica et profunda flumina
Te psallat tellus alma sidera tua clara iubilat adorat amat redempta omnis quoque anima
Stupens Iudaea haec inquit exsecranda contio vino ista est repleta mustique crapula baccho plenos deputat repletos gratia
Surgens haec Petrus divina clementia superat obdurata corda illa et fore affirmat vaticinia de hoc Ioelis praedicta
Ovans agmina nunc nostra boat carmina devota quo suscipiat caelestia habitacla
Pangat omnis chorda nostra sancta praeconia tua ut semper pia percipiat charismata
Omnem hanc meram suscipe melodiam ut queamus scandere luciflua et tua celsa ac decora uranica
Dudum sacrata invenisti pectora nunc nos reple lumine polorum ut gaudia cedas perpetua atque regna
Te decet laus perpetua et gloria siderea sit diuturna
Tu animas et corpora nostra Christe possideas in sempiterna
Text Source
AH 7:78 cf. AH 53:74
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
GB Norwich 1400 (about), Missal BL London Add. Ms. 25588 T Pent H1 f2 Seq M2 277 (133r)
GB York 1100-1516, Missal T Pent QuT f4 Seq M2 206 ()