USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Pura Deum laudet

Layer
Antiphonal
Genre
Sequence
Reference Number
Variant
Fulltext
Pura Deum laudet innocentia
Innocens Christus sua quam sacrat infantia
Parvulorum et morte martyrum pretiosa
Quos saevitia Herodis dare neci iusserat
Dum exstinguere nititur illum qui vitam dare venerat
Natum namque regem audierat quem succedere sibi posse inani pavore formidabat quia non caeli regem noverat
Mox invidia accensus et ira fervida infantes a bimatu et infra
Occidi iubet in tota Davidis Bethleem pariter et eius per cuncta confinia
Statim militum pergunt agmina ac tyrannica complent iussa mactantes millia innocentum inter dulcia matrum ubera
O impietas o saeva nimium feritas o nunquam audita crudelitas
Insontes culpa non est quae noxios faciat aliqua et mortis subeunt discrimina
O Christi miranda semper et in istis gratia
Pro se passis aeterna quibus est largitus praemia
Ipsi laus sit nunc et in saecula
Text Source
AH 40:237
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
BE Li├Ęge 1499, Missal S Dec 28 Innoc.mm Seq M2 45 (11v)
BE Tournai 1498, Missal S Dec 28 Innoc.mm Seq M2 44 (12v)