Quos ego diligo in veritate

Layer G/A
Fulltext Carissimi Quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum Sit vobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate Gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre Et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum Et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius Hoc est enim mandatum ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis Quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venisse in carnem
Text Source 2J 1,1–7