USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Reversus sum ad Sion

Layer
Lectionary
Genre
Lesson
Reference Number
Variant
Fulltext
Haec dicit Dominus exercituum Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem et vocabitur Ierusalem civitas veritatis et mons Domini exercituum mons sanctificatus Haec dicit Dominus exercituum Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Ierusalem et viri baculus in manu eius prae multitudine dierum Et plateae civitatis complebuntur infantibus et puellis ludentibus in plateis eius Haec dicit Dominus exercituum Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis numquid in oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum Haec dicit Dominus exercituum Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis Et adducam eos et habitabunt in medio Ierusalem et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum in veritate et in iustitia
Text Source
Zch 8,3–8
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
GB Salisbury 1516, Missal T Adv H2 f4 Lc M2 26 (5r)
GB Norwich 1400 (about), Missal BL London Add. Ms. 25588 T Adv H2 f4 Lc M2 26 (12v)