Ecce audivi vocem vostram

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Dixit autem Samuel ad universum Israel Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem Et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem ecce praesto sum Loquimini de me coram Domino et coram Christo eius Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestri Baalim et Astaroth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthiim Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth et servierunt Domino soli Dixit autem Samuel Congregate universum Israel in Masphath Hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa atque dixerunt ibi Tibi Peccavimus Domine
Text Source 1Rg=1Sm 12,1–3; 7,3–6

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Auxerre 1366-1400, Missal, BNF Paris Lat. 17316 | 188 T Trin H10 f6 Lc M2 190 (194r)