Petrus autem transiens per civitates

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Petrus autem transiens per civitates quasdam et agros deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddae Invenit autem ibi hominem quemdam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato qui erat paralyticus Et ait illi Petrus Aenea sanat te Dominus Iesus Christus surge et sterne tibi Et continuo surrexit Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum In Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitha quae interpretata dicitur Dorcas Haec erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur Quam cum lavissent posuerunt eam in coenaculo Cum autem prope esset Lydda ad Ioppen discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes Ne pigriteris venire ad nos Exsurgens autem Petrus venit cum illis Et cum advenisset duxerunt illum in coenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas Eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabitha surge At illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit Dans autem illi manum erexit eam Et cum vocasset sanctos et viduas assignavit eam vivam Notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino
Text Source Act 9,32–42

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Pasc H2 S Lc M2 369 ()
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Pasc H2 S Lc M2 98 (105r)
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Pasc H2 S Lc M2 123 ()