Domine Deus honorificabo te (Is)

Layer G/A
Fulltext Domine Deus honorificabo te laudem tribuam nomini tuo qui facis mirabiles res consilium tuum antiquum verum fiat Domine excelsum est brachium tuum Deus Sabaoth corona spei quae ornata est gloria Exsultet desertum et exsultet solitudines Iordanis Et populus meus videbit altitudinem Domini et maiestatem Dei et erit congregatus et redemptus per Deum Et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eius et laus et exsultatio Et aperiam in montibus flumina et in mediis campis fontes disrumpam et terram sitientem sine aqua confundam Ecce puer meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris et dicetis in die illa confitemini Domino et invocate nomen eius Notas facite in populis virtutes eius cantate Domino quod mirabilia fecit annuntiate hoc in universa terra Dicit Dominus omnipotens
Text Source vetus latina?

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Jaén 1499, Missal, Missale Giennense | 49 S Ian 13 Oct.Ep Lc M2 15 (15r)
ES Segovia 1500, Missal, Missale Segobiense | 56 S Ian 7 Die2.Ep Lc M2 53 (14r)