USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Quid faciemus ut operemur opera Dei

Layer
Lectionary
Genre
Gospel
Reference Number
Variant
Operamini non cibum qui perit
Fulltext
In illo tempore Loquentes turbae ad Iesum dixerunt Quid faciemus ut operemur opera Dei Respondit Iesus et dixit eis Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille Dixerunt ergo ei Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris Patres nostri manducaverunt manna in deserto sicut scriptum est Panem de caelo dedit eis manducare Dixit ergo eis Iesus Amen amen dico vobis non Moyses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum Panis enim Dei est qui de caelo descendit et dat vitam mundo Dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc Dixit autem eis Iesus Ego sum panis vitae qui venit ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
Text Source
J 6,28–35
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Naumburg (Saale) 1501, Missal T Pasc H4 f4 Ev M2 258 (125r)