Loquente Iesu veniunt nuntii

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Loquente Iesu veniunt nuntii ab archisynagago dicentes Quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum Iesus autem audito verbo quod dicebatur ait archisynagogo Noli timere tantummodo crede Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi Et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et eiulantes multum Et ingressus ait illis Quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit Et irridebant eum Ipse vero eiectis omnibus assumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi puella erat iacens Et tenens manum puellae ait illi Talitha cumi quod est interpretatum Puella tibi dico surge Et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstupuerunt stupore magno Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare Et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur eum discipuli sui
Text Source Mc 5,35–6,1

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Auxerre 1366-1400, Missal, BNF Paris Lat. 17316 | 188 T Trin H13 f6 Ev M2 195 (197r)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H11 f6 Ev M2 284 (124v)