Sedente Iesu super montem Oliveti

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Sedente Iesu super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes Dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi Et respondens Iesus dixit eis Videte ne quis vos seducat multi enim venient in nomine meo dicentes Ego sum Christus et multos seducent Audituri enim estis praelia et opiniones praeliorum Videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca haec autem omnia initia sunt dolorum Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem Et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos Et quoniam abundavit iniquitas refrigescet caritas multorum qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit
Text Source Mt 24,3–13

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Barcelona 1498, Missal, Missale Barcinonense | 48 T Trin H6 f4 Ev M2 72 (129v)
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Trin H6 f4 Ev M2 271 (143r)
ES Zaragoza 1498, Missal, Missale Caesaraugustanum | 63 T Trin H6 f4 Ev M2 344 (152v)