Rogaverunt Iudaei Pilatum ut frangerentur

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Rogaverunt Iudaei Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo Ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua Et qui vidit testimonium perhibuit et verum est testimonium eius Et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur Os non comminuetis ex eo Et iterum alia Scriptura dicit Videbunt in quem transfixerunt
Text Source J 19,31–37

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Köln 1487, Missal, Missale Coloniense | 3 T Pasc H2 f6 Ev M2 277 (122r)