Venit Iesus ex discipuli eius in terram Iudaeam

Layer G/A
Variant Abiit Iesus ... Erat autem et Ioannes baptizans
Fulltext In illo tempore Abiit Iesus cum discipulis suis in terram Iudaeam et illic demorabatur cum eis et baptizabat Erat autem et Ioannes baptizans in Aennon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et veniebant et baptizabantur Nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem Facta est autem quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeis de purificatione Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei Rabbi qui erat tecum trans Iordanem cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum Respondit Ioannes et dixit Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum Qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi Hoc ergo gaudium meum impletum est Illum oportet crescere me autem minui Qui desursum venit super omnes est Qui est de terra de terra est et de terra loquitur Qui de caelo venit super omnes est Et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit Qui accepit eius testimonium signavit quia Deus verax est Quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus spiritum Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius Qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quod Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
Text Source J 3,22–4,3

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Angers 1489, Missal, Missale Andegavense | 71 T Adv H2 f6 Ev M2 19 ()