Existimante populo

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne ne forte ipse esset Christus respondit Ioannes dicens omnibus Ego quidem aqua baptizo vos veniet autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem comburet igni inextinguibili Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes adiecit et hoc super omnia et inclusit Ioannem in carcere Factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est Tu es filius meus dilectus in te complacui mihi
Text Source L 3,15–22

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Troyes 1489 (before), Missal, Missale Trecense | 83 T Ep H1 f6 Ev M2 62 (20v)
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Ep H1 f6 Ev M2 45 (15r)