USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Amen dico vobis Nemo est qui reliquerit domum

Layer
Lectionary
Genre
Gospel
Reference Number
Variant
Fulltext
In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Amen dico vobis Nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter me et propter Evangelium qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi Erant autem in via ascendentes Hierosolymam et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant Et assumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei eventura Quia ecce ascendimus Ierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
Text Source
Mc 10,29–34
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
Missale Ebroicense 1497 T Trin H24 f4 Ev M2 307 (139)
Missale Parisiense 1481 T Trin H24 f4 Ev M2 293 (127)