USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Qui credit in me habet vitam aeternam

Layer
Lectionary
Genre
Gospel
Reference Number
Variant
Ego sum panis vitae
Fulltext
In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam Ego sum panis vitae Patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt Hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur Ego sum panis vivus qui de caelo descendi Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum Dixit ergo eis Iesus Amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me Hic est panis qui de caelo descendit Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt Qui manducat hunc panem vivet in aeternum Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
Text Source
J 6,47–60
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Augsburg 1510, Missal T Trin H1 f5 Corp Ev M2 215 (93v)
DE Bressanone 1511, Missal T Trin H2 f5 Oct.Corp Ev M2 217 (96v)