USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Qui vos audit me audit

Layer
Lectionary
Genre
Gospel
Reference Number
Variant
Fulltext
In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit Qui autem me spernit spernit eum qui misit me Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo Et ait illis Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit Confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis Etiam Pater quoniam sic placuit ante te Omnia mihi tradita sunt a Patre meo Et nemo scit quis sit Filius nisi Pater et quis sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
Text Source
L 10,16–22
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Troyes 1489 (before), Missal T Pasc H5 f6 Ev M2 291 (120r)
FR Châlons-en-Champagne 1509, Missal T Pasc H5 f6 Ev M2 94 (82r)
ES Pamplona 1501 (about), Missal T Pasc H5 f6 Ev M2 221 (104r)