Loquebantur Iesus turbis in parabolis prout poterant audire

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Loquebantur Iesus turbis in parabolis prout poterant audire sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia Et ait illis in illa die cum sero esset factum Transeamus contra Et dimittentes turbam assumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo Et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navim ita ut impleretur navis Et erat ipse in puppi super cervical dormiens et excitant eum et dicunt illi Magister non ad te pertinet quia perimus Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari Tace obmutesce Et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna Et ait illis Quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt timore magno et dicebant ad alterutrum Quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei
Text Source Mc 4,33–40

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Ep H4 f4 Ev M2 90 ()
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Ep H4 f4 Ev M2 15 (22r)
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 T Ep H4 f4 Ev M2 46 (16v)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Ep H4 f4 Ev M2 99 (33r)