Cogitaverunt principes sacerdotum ut Lazarum

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant Hosanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel Et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est Noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae Haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis Propterea et obviam venit ei turba quia audierunt fecisse hoc signum Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos Videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit Erant autem quidam gentiles ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo Hi ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes Domine volumus Iesum videre Venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu Iesus autem respondit eis dicens Venit hora ut clarificetur Filius hominis Amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum affert Qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam Si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit Si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus Nunc anima mea turbata est Et quid dicam Pater salvifica me ex hac hora Sed propterea veni in horam hanc Pater clarifica nomen tuum Venit ergo vox de caelo Et clarificavi et iterum clarificabo Turba ergo quae stabat et audierat dicebat tonitruum esse factum Alii dicebant Angelus ei locutus est Respondit Iesus et dixit Non propter me haec vox venit sed propter vos Nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eiicietur foras Et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus Respondit ei turba Nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis Oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis Dixit ergo eis Iesus Adhuc modicum lumen in vobis est Ambulate dum lucem habetis ut non vos tenebrae comprehendant et qui ambulant in tenebris nescit quo vadat Dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
Text Source J 12,10–36

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
IT Roma 1481, Missal, Missale Romanum | 95 T Qu H5 S Ev M2 131 (56v)
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 T Qu H5 S Ev M2 189 (81r)
HR Zagreb 1511, Missal, Missale Zagrabiense | 92 T Qu H5 S Ev M2 106 (6v)