USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Quomodo dicunt scribae Christum

Layer
Lectionary
Genre
Gospel
Reference Number
Variant
Fulltext
In illo tempore Ingressus Iesus in templum docebat dicens Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto Dixit Dominus Domino meo Sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum Ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius Et multa turba eum libenter audivit Et dicebat eis in doctrina sua Cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in coenis qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hi accipient prolixius iudicium Et sedens Iesus contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium et multi divites iactabant multa Cum venisset autem vidua una pauper misit duo minuta quod est quadrans et convocans discipulos suos ait illis Amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazophylacium Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum
Text Source
Mc 12,35–41
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Aix-en-Provence 1466, Missal BNF Paris NAL 2661 T Trin H18 f6 Ev M2 538 ()
FR Narbonne 1500 (about), Missal T Trin H18 f6 Ev M2 138 (145r)
FR Uzès 1495, Missal T Trin H18 f6 Ev M2 255 (116r)
FR Béziers 1400-1500, Missal BNF Paris NAL 1690 T Trin H18 f6 Ev M2 448 (207v)