Ascendens Iesus in montem vocavit

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum Et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiiciendi daemonia Et imposuit Simoni nomen Petrus et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi et imposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui et Andraeam et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Cananaeum et Iudas Iscariotem qui et tradidit illum Et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare Et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim Quoniam in furorem versus est Et scribae qui ab Ierosolymis descenderant dicebant Quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemoniorum eiicit daemonia Et convocatis eis in parabolis dicebat illis Quomodo potest Satanas Satanam eiicere Et si regnum in se dividatur non potest regnum illud stare Et si domus super semetipsam dispertiatur non potest domus illa stare Et si Satanas consurrexerit in semetipsum dispertitus est et non poterit stare sed finem habet Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
Text Source Mc 3,13–27

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Trin H6 f6 Ev M2 464 ()
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Trin H6 f6 Ev M2 121 (128r)
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 T Trin H6 f6 Ev M2 224 (100v)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Trin H6 f6 Ev M2 398 (182v)
FR Mâcon 1532, Missal, Missale Matisconense | 360 T Trin H15 f6 Ev M2 143 (130r)