Multi dicent mihi in illla die

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus Et tunc confitebor illis Quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea assimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et irruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et irruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina illius magna Et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrina eius
Text Source Mt 7,22–28

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Trin H15 f4 Ev M2 511 ()
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Trin H15 f4 Ev M2 132 (139r)
FR Troyes 1489 (before), Missal, Missale Trecense | 83 T Trin H22 f4 Ev M2 399 (174r)
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 T Trin H15 f4 Ev M2 244 (110v)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H3 S Ev M2 263 (114r)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Trin H15 f4 Ev M2 430 (198v)
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Trin H15 f6 Ev M2 135 (124r)
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Trin H15 f6 Ev M2 165 ()
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Trin H15 f6 Ev M2 224 (191r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Trin H15 f6 Ev M2 265 (119v)