USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Sapientia filiis suis

Layer
Lectionary
Genre
Lesson
Reference Number
Variant
Fulltext
Sapientia filiis suis vitam inspirat et suscipit inquirentes se et praeibit in via iustitiae Et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem eius Qui tenuerint illam vitam haereditabunt et quo introibit benedicet Deus Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus Qui audit illam iudicabit gentes et qui intuetur illam permanebit confidens Si crediderit ei haereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illius quoniam in tentatione ambulat cum eo et in primis eligit eum Timorem et metum et probationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec tentet eum in cogitationibus suis et credat animae illius Et firmabit illum et iter adducet directum ad illum et laetificabit illum et denudabit absconsa sua illi et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiae Si autem oberraverit derelinquet eum et tradet eum in manus inimici sui
Text Source
Eccli=Sir 4,12–22
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
IT Aosta 1000-1600, Missal T Trin H2 f4 Lc M2 180 (325)
CH Genève 1508, Missal T Trin H2 f4 Lc M2 228 (94r)
CH Genève 1508, Missal T Trin H2 f4 Lc M2 228 (94r)