Placuit apostolis et senioribus

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominabatur Barsabas et Silam viros primos in fratribus scribentes per manus eorum Apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi Misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis Valete Illi ergo dimissi descendeunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistolam Quam cum legissent gavisi sunt super consolatione Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt Facto autem ibi aliquanto tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos Visum est autem Silae ibi remanere Iudas autem solus abiit Ierusalem Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
Text Source Act 15,22–35

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Pasc H2 f4 Lc M2 104 (94r)
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Pasc H6 ff Lc M2 178 (145r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Pasc H6 ff Lc M2 211 (92r)