USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Adest nunc gloriosa

Layer
Gradual
Genre
Sequence
Reference Number
Variant
Fulltext
Adest nunc gloriosa solemnitas atque praeclara
Qua Pater in caelis supera regens agmina
Filium in terras propter salutem humanam
Misit ut sumeret servilem atque mortalem formam
Ut sub lege manens donaret mundo caelorum gaudia
Angelico nuntio gravidantur Mariae viscera
Pavens ac perterrita nunquam nosse se virum dixerat
Ad haec nuntius illico protulit talia gaude Maria Sancti Spiritus altithrona mox superveniet gratia
Et virtute Dei repleberis altissima tu sola placuisti mulier altissimo stirps et origo Davidica
Magnificat Dominum postquam fuerat his verbis angeli monita
Navitas Christi pastoribus voce nuntiatur angelica
Sit Deo laus et gloria in excelsis sit salus et pax in terris gaudeat caelum cuncta resultent agmina
Caelestis axis Dominum multitudo glorificat et conlaudat supera demum remeantes ad sidera
Deus homo factus hodie natus est ex virgine sancta Maria
Hunc laudet cuncta per orbem plebs cui tanta famulantur obsequia
Sit Deo laus atque potestas
Cum Patre qui cuncta gubernat
Et cum Spiritu Sancto in aeterna saecula
Text Source
AH 9:5
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
Missale Matisconense 1532 S Dec 25 Nat Seq M3 23 (11r)