Non potui vobis loqui

Layer G/A
Fulltext Fratres Non potui vobis loqui quasi spiritualibus sed quasi carnalibus Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed nec nunc quidem potestis adhuc enim carnales estis Cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis Cum enim quis dicat Ego quidem sum Pauli alius autem Ego Apollo nonne homines estis Quid igitur est Apollo quid vero Paulus ministri eius cui credidistis ut unicuique sicut Dominus dedit Ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit Itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus Qui autem plantat et qui rigat unum sunt Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis Secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat Unusquisque autem videat quomodo superaedificet Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est quod est Christus Iesus Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna foenum stipulam uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim Domini declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit Si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet Si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
Text Source 1K 3,1–15

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Lebus 1484-1491 (about), Missal, Missale Lubucense | 101 T Trin H18 f4 Lc M2 165 (160r)
PL Poznań 1524, Missal, Missale Posnaniense | 543 T Trin H18 f4 Lc M2 184 (153r)
PL Wrocław 1483, Missal, Missale Vratislaviense | 98 T Trin H18 f4 Lc M2 137 (61r)