Spiritus autem manifeste dicit

Layer G/A
Fulltext Carissime Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam prohibentium nubere abstinere a cibis quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et iis qui cognoverunt veritatem Quia omnis creatura Dei bona est et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur sanctificatur enim per verbum Dei et orationem Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam assecutus es Ineptas autem et aniles fabulas devita exerce autem teipsum ad pietatem Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
Text Source 1T 4,1–8

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
PT Évora 1509, Missal, Missale Elborense | 103 T Trin H23 f4 Lc M2 296 (146v)
FR Lisieux 1504, Missal, Missale Lexoviense | 340 T Trin H23 f4 Lc M2 239 (147r)
FR Bayeux 1503, Missal, Missale Baiocense | 107 T Trin H23 f4 Lc M2 130 (117r)