Noli timere serve meus Iacob

Layer G/A
Fulltext Haec dicit Deus Noli timere quia ego tecum sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te Dicam aquiloni Da et austro Noli prohibere affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae Et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum formavi eum et feci eum Educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt Omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus Quis in vobis annuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciet Dent testes eorum iustificentur et audiant et dicant Vere Vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intelligatis quia ego ipse sum ante me non est formatus Deus et post me non erit Ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator Ego annuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus Et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat
Text Source Is 43,5–13

Conspectus