Creans caelos et extendens eos

Layer G/A
Fulltext Haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos formans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam Ego Dominus vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam et servavi te et dedi te in foedus populi in lucem gentium ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris Ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus Quae prima fuerunt ecce venerunt nova quoque ego annuntio antequam oriantur audita vobis faciam Cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum Sublevetur desertum et civitates eius In domibus habitabit Cedar laudate habitatores petrae de vertice montium clamabunt Ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt Dominus sicut fortis egredietur sicut vir praeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur
Text Source Is 42,5–13

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Châlons-en-Champagne 1509, Missal, Missale Cathalaunense | 108 T Adv H1 f6 Lc M2 14 ()