Fili hominis quod est proverbium

Layer G/A
Fulltext Et factus est sermo Domini ad me dicens Fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentium In longum differentur dies et peribit omnis visio Ideo dic ad eos Haec dicit Dominus Deus Quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israel et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis Non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel quia ego Dominus loquar et quodcumque locutus fuero verbum fiet et non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus Et factus est sermo Domini ad me dicens Fili hominis ecce domus Israel dicentium Visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat Propterea dic ad eos Haec dicit Dominus Deus Non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero complebitur dicit Dominus Deus
Text Source Ez 12,21–28

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H21 f6 Lc M2 317 (141r)