Scio et confido in Domino Iesu

Layer G/A
Fulltext Fratres Scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esset illi commune est Si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas Noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est Non ergo blasphemetur bonum nostrum Non est enim regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus Itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem custodiamus Noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem sunt munda sed malum est homini qui per offendiculum manducat Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offenditur aut scandalizatur aut infirmatur Tu fidem habes penes temetipsum habe coram Deo Beatus qui non iudicat semetipsum in eo quod probat Qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide Omne autem quod non est ex fide peccatum est
Text Source R 14,14–23

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
GB Salisbury 1516, Missal, Missale Sarum | 7 T Ep H3 f6 Lc M2 61 (23v)
GB Norwich 1400 (about), Missal, BL London Add. Ms. 25588 | 404 T Ep H2 f6 Lc M2 68 (32v)