Pro eo quod elevatae sunt

Layer G/A
Fulltext Haec dicit Dominus Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant pedibus suis et composito gradu incedebant decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crimen earum nudabit In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum et lunulas et torques et monilia et armillas et mitras et discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures et annulos et gemmas in fronte pendentes et mutatoria et palliola et linteamina et acus et specula et sindones et vittas et theristra Et erit pro suavi odore foetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in praelio Et moerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit
Text Source Is 3,16–26

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Barcelona 1498, Missal, Missale Barcinonense | 48 T Qu H6 S Proph M2 10 (92v)
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Qu H6 S Proph M2 192 ()
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Pasc H7 S Vig.Pent Proph M2 236 (125v)
ES Lleida 1524, Missal, Missale Illerdense | 50 T Qu H6 S Proph M2 266 (99v)
ES Palma de Mallorca 1506, Missal, Missale Maioricense | 51 T Qu H6 S Proph M2 98 (80r)
ES Palma de Mallorca 1506, Missal, Missale Maioricense | 51 T Pasc H7 S Vig.Pent Proph M2 119 (101r)