Nuntiavit Moyses ... Vade ad populum

Layer G/A
Fulltext Nuntiavit Moyses verba populi ad Dominum Qui dixit ei Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua Et sint parati in diem tertium in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai Constituesque terminos populo per circuitum et dices ad eos Cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur Manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere buccina tunc ascendant in montem Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum Cumque lavissent vestimenta sua ait ad eos Estote parati in diem tertium et ne appropinquetis uxoribus vestris Iamque advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque buccinae vehementius perstrepebat et timuit populus qui erat in castris Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis Totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque omnis mons terribilis Et sonitus buccinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moyses loquebatur et Deus respondebat ei Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius Quo cum ascendisset dixit ad eum Descende et contestare populum ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos Dixitque Moyses ad Dominum Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens Pone terminos circa montem et sanctifica illum Cui ait Dominus Vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis Locutusque est Dominus cunctos sermones hos Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis Non habebis deos alienos coram me Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra Non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra [8] Memento ut diem sabbati sanctifices Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est non facies omne opus in eo tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum Honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longaevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi Non occides Non moechaberis Non furtum facies Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium Non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum buccinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul dicentes Moysi Loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur Et ait Moyses ad populum Nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis
Text Source Ex 19,10–20,20

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Besançon 1485, Missal, Missale Bisuntinense | 6 T Pasc H7 S Vig.Pent Proph M2 298 (149r)
CH Lausanne 1493, Missal, Missale Lausannense | 17 T Pasc H7 S Vig.Pent Proph M2 216 (87r)