Si bonum est in in oculis vestris afferte mercedem

Layer G/A
Fulltext Haec dicit Dominus Deus Si bonum est in oculis vestris afferte mercedem meam et si non quiescite Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos Et dixit Dominus ad me Proiice illud ad statuarium decorum pretium quo appretiatus sum ab eis Et tuli triginta argenteos et proieci illos in domum Domini ad statuarium Et praecidi virgam meam secundam quae appellabatur Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel Et dixit Dominus ad me Adhuc sunt tibi vasa pastoris stulti Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet O pastor et idolum derelinquens gregem gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius brachium eius ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur Onus verbi Domini super Israel Dicit Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo Ecce ego ponam Ierusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra Ierusalem Et erit in die illa ponam Ierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversus eam omnia regna terrae In die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate Et dicent duces Iuda in corde suo Confortentur mihi habitatores Ierusalem in Domino exercituum Deo eorum In die illa ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in foeno et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo in Ierusalem Et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eorum Et erit in die illa quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Ierusalem Et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti In die illa magnus erit planctus in Ierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon Et planget terra familiae et familiae seorsum familiae domus David seorsum et mulieres eorum seorsum familiae domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum familiae domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiae Semei seorsum et mulieres eorum seorsum omnes familiae reliquae familiae et familiae seorsum et mulieres eorum seorsum In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae Et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et pseudoprophetas et spiritum immundum auferam de terra Et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum Non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit Et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur sed dicet Non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea Et dicetur ei Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum Et dicet His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me Framea suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergentur oves et convertam manum meam ad parvulos Et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea dispergentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea Et ducam tertiam partem per ignem et uram eos sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum Ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum Dicam Populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus
Text Source Zch 11,12–13,9

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Agen 1531, Missal, Missale Agenense | 159 T Qu H6 f2 Lc M2 70 ()
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Qu H6 f2 Lc M2 258 ()
FR Auch 1495, Missal, Missale Auxitanum | 173 T Qu H6 f2 Lc M2 71 (57r)
FR Bayonne 1543, Missal, Missale Baionense | 73 T Qu H6 f2 Lc M2 504 (40)
DE Augsburg 1510, Missal, Missale Augustense | 19 T Qu H6 f2 Lc M2 139 (56r)
CH Chur 1497, Missal, Missale Curiense | 15 T Qu H6 f2 Lc M2 154 (59v)
SE Linköping 1400-1500, Missal, KB Stockholm A 97 | 336 T Qu H6 f2 Lc M2 66 (53r)
SE Lund 1514, Missal, Missale Lundense | 45 T Qu H6 f2 Lc M2 172 (74r)
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Qu H6 f2 Lc M2 64 (71r)
HU DU 1480, Missal, Missale Dominorum Ultramontanorum | 434 T Qu H6 f2 Proph M2 226 (112v)
HU Pécs 1487, Missal, Missale Quinqueecclesiense | 91 T Qu H6 f2 Proph M2 192 (86v)
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Qu H6 f2 Lc M2 66 (62r)
SE Strängnäs 1487, Missal, Missale Strengnense | 104 T Qu H6 f2 Lc M2 87 (b12r)
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Qu H6 f2 Lc M2 137 (76r)
DK Viborg 1500, Missal, Missale Viburgense | 47 T Qu H6 f2 Lc M2 71 ()
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Qu H6 f2 Lc M2 83 (75r)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Qu H6 f2 Lc M2 237 (102r)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Qu H6 f2 Lc M2 151 (68v)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Qu H6 f2 Lc M2 151 (68v)
ES Palma de Mallorca 1506, Missal, Missale Maioricense | 51 T Qu H6 f2 Lc M2 79 (60v)
HU OSPPE 1514, Missal, Missale Paulinum | 472 T Qu H6 f2 Proph M2 69 ()
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 T Qu H6 f2 Lc M2 214 (93v)
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Qu H6 f2 Lc M2 146 (66v)
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Qu H6 f2 Lc M2 90 ()
FR Viviers 1527, Missal, Missale Vivariense | 85 T Qu H6 f2 Lc M2 131 (54r)
DK København 1510, Missal, Missale Hafniense | 44 T Qu H6 f2 Lc M2 191 (82v)
DE Schleswig 1486, Missal, Missale Slesvicense | 46 T Qu H6 f2 Lc M2 160 (d7r)