Obsecro vos non tamquam mandatum novum scribens

Layer G/A
Fulltext Carissimi Obsecro vos non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum Et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius Hoc est enim mandatum ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis Quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venisse in carnem hic est seductor et antichristus Videte vosmetipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis Omnis qui recedit et non permanet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Patrem et Filium habet Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert nolite recipere eum in domum nec Ave ei dixeritis Qui enim dicit illi Ave communicat operibus eius malignis
Text Source 2J 1,5–11

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
PL Poznań 1524, Missal, Missale Posnaniense | 543 T Ep H6 D Lc M2 44 (7v)