Laetabitur deserta et invia

Layer G/A
Fulltext Haec dicit Dominus Laetabitur deserta et invia et exsultabit solitudo et florebit quasi lilium Germinans germinabit et exsultabit laetabunda et laudans Gloria Libani data est ei et decor Carmeli et Saron Ipsi viderunt gloriam Domini et decorem Domini Dei nostri Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate Dicite pusillanimes confortamini et nolite timere Ecce Deus noster ultionem adducet retributionis ipse veniet et salvabit nos Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum Quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine Et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum Ait Dominus omnipotens
Text Source Is 35,1–7